Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 19 seqq.) Domino exercituum, ut non veniant 0852D vasa quae derelicta fuerant in domo Domini ((Vulg. in domo Domini non habet)), et in domo regis Juda, et in Jerusalem, et in Babylonem. Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases (pro quibus in Hebraico scriptum est Mechonoth ) et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac, quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Jechoniam filium Joacim regem Juda a Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem. Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa quae derelicta sunt in domo Domini; et in domo regis Juda et Jerusalem. In Babylonem 0853A transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suae, dicit Dominus; et afferri faciam ea, et restitui in loco isto. Haec, ut diximus, in Septuaginta non habentur, sed de Hebraica veritate 1036 translata sunt: pro quo aliud quod scriptum non erat, posuere dicentes: Mihi quia sic dixit Dominus: Et reliqua vasa quae non tulit rex Babylonis, quando transtulit Jechoniam de Jerusalem in Babylonem, intrabunt, dicit Dominus, sensum magis quam verba ponentes: forsitan irrationale arbitrati, ut Deus loqueretur ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasa quae remanserant in Jerusalem, quasi non legamus, et vermi matutino increpuisse Dominum, et mari locutum: Tace, et obmutesce (Jonae IV) . Quodque ait: Occurrant mihi, sive Domino exercituum 0853B (Marc. IV, 39) , illud ostendit, verum Prophetam posse Domino precibus resistere, secundum quod et Moyses stetit in percussione contra Dominum, ut averteret iram furoris ejus. Samuel quoque idem fecit (I Reg. VIII) . Et Dominus ad Moysen: Dimitte me, ait, ut percutiam populum istum (Exod. XXXII, 10) . Quando autem dicit, Dimitte me, ostendit se precibus sanctorum posse retineri. Occurrant, inquit, Prophetae, et quaecumque praedicunt, opere completa demonstrent: et tunc veritate vaticinium comprobabitur. Columnas autem, et mare, et bases, et reliqua vasorum, in Malachim et in extremo hujus prophetae volumine legimus (IV Reg. ult.) . Et enumerantur vasa quae translata sint in Babylonem, quando captus est Sedecias, et incensa civitas, templumque 0853C subversum.