Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXIX.—Vers. 1 seqq.) 1041 Et haec sunt verba libri, quem misit Jeremias propheta de Jerusalem, ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem. Postquam egressus est Jechonias rex, et domina (sive regina) et eunuchi, et principes Judae et Jerusalem (sive optimates) et artifices ((Vulg. et faber et inclusor)) de Jerusalem in manu Elassa filii Saphan, et Gamariae filii Helchiae, quos misit Sedecias rex Juda 0857C ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Babylonem, dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quam transtulit de Jerusalem in Babylonem, aedificate domos et habitate, et plantate hortos (sive pomaria,) et comedite fructum eorum. Accipite uxores, et generate filios et filias; date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias, et multiplicemini ((Vulg. multiplicamini)), et nolite esse pauci numero. Et quaerite pacem civitatis (sive terrae) ad quam transtuli vos ((Vulg. transmigrare vos feci)), et orate pro ea ad Dominum: quia in pace illius erit pax vobis. Haec Epistola, immo libellus Jeremiae prophetae per legatos Sedeciae Ellassam et Gamariam mittitur in Babylonem, ad eos qui cum Jechonia et matre ejus translati fuerant a Nabuchodonosor: ut per occasionem 0857D legationis regiae suum quoque opus Propheta compleret, et moneret populum transmigratum, quae sibi a Domino fuerant imperata. Pulchreque dixit: Egressus est Jechonias rex et domina, et eunuchi, et principes Judae, et caeteri. Et: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quam transtulit de Jerusalem in Babylonem, ut non potentia regis Babylonis, sed Domini voluntate translati esse videantur. Et primo ad senes, deinde ad sacerdotes, tertio ad prophetas, quarto ad omnem populum Dei sermo dirigitur: ut secundum 0858A ordinem aetatis, prophetae quoque ad eos, qui monebantur, litterae pervenirent. Monet autem eos non suis verbis, sed Domini, ut aedificent domos et habitent in eis, et plantent hortos, sive pomaria, et comedant fructum eorum, accipiant uxores, et generent filios et filias, et multiplicentur in loco transmigrationis: et non sint pauci numero, quaerantque pacem civitatis, sive terrae, ad quam eos transtulerit Dominus, et orent pro eis (( Al. ea)) ad Dominum. Causasque reddens, ait, quia in pace illius terrae erit pax vobis. Jeremiae, quia post breve tempus erat Jerusalem 1042 secutura captivitas, imperatur ne accipiat uxorem, nec faciat filios. Unde et nobis per Apostolum dicitur: Tempus breve ((Al. breviatum)) est, superest, ut qui habent uxores 0858B tamquam non habentes sint ((Al. sic sint quasi non habeant)) (I Cor. VII, 19) . Quod si propter angustiam temporis habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus ne accipiant imperatur! Hoc autem totum praecipit vaticinium prophetale, ne acquiescant pseudoprophetis, qui eis post breve tempus in Jerusalem reditum promittebant; sed ut sciant multo se in Babylone tempore moraturos: ita ut uxores accipere, plantare pomaria, hortosque serere, aedificare domos, et generare filios debeant. Quodque intulit: Quaerite pacem civitatis, sive terrae. Et iterum: Quia in pace illius erit pax vobis, illud Apostolicum comparabitur, in quo jubet: Obsecro igitur primum omnium, fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, 0858C pro regibus et cunctis qui sunt in sublimitate, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (II Tim. II, 1, 2) . Porro secundum mysticos intellectus, postquam de Jerusalem, id est, Ecclesia propter peccata nostra ejecti fuerimus, et traditi Nabuchodonosor, de quo dicit idem Apostolus: Tradidi hujuscemodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini (I Cor. V, 5) . Et iterum: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20) , non debemus esse securi, nec torpentes otio, salutem penitus desperare; sed primum aedificare domos, non super arenam, sed super petram, et tales domos, quales aedificaverunt obstetrices in Exodo: quia timebant Dominum (Exod. I) . Deinde plantare 0858D hortos, sive pomaria, qualem et Dominus plantavit paradisum in Eden, et posuit in eo lignum vitae, de quo scriptum est: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus (Prov. III, 18) . Tertio accipere uxores, quarum una est sapientia, de qua scribit Salomon: Ama illam, et servabit te; et circumda illam, et exaltabit te (Prov. IV, 6) . Et in alio loco: Hanc exquisivi sponsam accipere mihi, et amator factus sum decoris ejus (Sap. VIII, 2) . Nec sufficit nobis una conjux sapientia, nisi habeamus et reliqua, fortitudinem, temperantiam, 0859A atque justitiam, ut plures ex eis generemus filios. Filias quoque nostras demus viris, ut et fidei veritas, quae interpretatur in filiis, bonis operibus copuletur, quae referuntur ad filias, et opera bona jungantur 1043 fidei sanitati: talesque filios generantes et filias, multiplicemur in numero, ut destruentes ea quae parvuli sunt, et in perfectum crescentes virum, audire mereamur: Scribo vobis, patres: quoniam agnovistis eum, qui ab initio est (I Joan. II, 13) ; et cum Apostolo dicamus liberis nostris: In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15) . Quaeramus quoque pacem Ecclesiae, civitati, et terrae nostrae: ut ad eam redire mereamur, de qua Domini judicio translati sumus, ut habitaremus in confusionis errore. Si enim illa susceperit nos, habemus pacem. 0859B Simulque consideranda clementia Domini: orare praecepit pro inimicis nostris, et benefacere his qui persequuntur nos, ut non simus nostra tantum salute contenti, sed inimicorum quoque quaeramus salutem (Luc. VI) .