Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 10 seqq.) Quia haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Ego enim scio cogitationes, 0860A quas cogito super vos, ait Dominus: cogitationes pacis, et non afflictionis: ut dem vobis finem ((Al. additur bonum)) et patientiam (sive spem). Et invocabitis me, et ibitis (sive juxta Symmachum invenietis), et orabitis ((Al. adorabitis)) me, et exaudiam vos. Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro, et inveniar a vobis (sive apparebo vobis), dicit Dominus. Nolite, inquit, credere pseudoprophetis, divinis, et somniatoribus vestris, qui vobis vicinum in Jerusalem reditum pollicentur. Nisi enim septuaginta anni expleti fuerint, Cyro rege Persarum laxante captivos, nequaquam in patriam revertemini; et tunc mea promissa complebo, ut reducam vos ad locum istum: Ego enim scio cogitationes, quas cogito super vos, ait Dominus. Se dicit nosse quid cogitet: illos 0860B autem cum suis prophetis, divinis, et somniatoribus ignorare. Futurorum igitur scientia soli Deo competit. Ut dem vobis, ait, finem et patientiam: finem captivitatis, et patientiam laborum praesentium, sive spem futurorum. Tunc invocabitis me, et ibitis Jerusalem: et orabitis, et exaudiam vos. Certe absque invocatione et oratione captivorum, poterat implere Dominus quod promiserat; sed hortatur eos ad preces, ut quod promissum est, mereantur accipere. Quaeritis me, et invenietis, cum quaesieritis in toto corde vestro; juxta illud Evangelicum: Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Matt. VII, 7) . Secundum anagogen, tamdiu in saeculi hujus confusione versamur, quamdiu requiem septenarii numeri mereamur accipere, et accepta poenitentia, Deus 0860C impleat quod promisit, et reducamur ad locum nostrum Ecclesiam. Idcirco enim Dominus percutere visus est, ut sanaret: dabitque nobis finem laboris nostri atque patientiae: et invocabimus eum, et revertemur in Ecclesiam, et orabimus, et exaudiemur: quaeremus, et inveniemus eum, cum toto corde quaesierimus illum, et tunc apparebit nobis. Quidam septuaginta annos juxta illud interpretantur quod scriptum est: Dies 1045 annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni (Psal. LXXXIX, 10) , qui cum fuerint expleti, tunc ad Dominum revertamur in toto corde nostro, et exaudiamur, et finis sit laboris nostri atque patientiae: nunc enim in umbra nos omnia et in imagine possidere.