Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 10, 11.) Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus; neque paveas, Israel. Quia ecce ego salvum te faciam de terra longinqua, et semen tuum 0868C de terra captivitatis eorum; et revertetur Jacob, et requiescet, et cunctis affluent bonis, et non erit quem formidet: quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te. Te autem non faciam in consummationem: sed castigabo (sive erudiam) te in judicio, ut non tibi videaris innoxius (sive et mundans non mundabo te). Haec περικοπὴ in Septuaginta non habetur, et in plerisque codicibus Vulgatae editionis sub asteriscis de Theodotione addita est. Pollicetur autem sermo divinus, et familiariter (( Al. familiarem)) vocat servum suum Jacob, et Israel, sicut Abraham, Isaac, et Jacob vocantur servi Dei (Moyses quoque, et alii prophetae, et apostolus Paulus in principio Epistolarum suarum hoc titulo gloriatur); 0868D ut duae et decem tribus, id est, duodecim sciant se de terra longinqua esse salvandas, et solvendam captivitatem, reddendamque pacem, et omni eas replendas abundantia, juxta illud quod in psalmo dicitur: Fiat 1055 pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7) . Hoc autem erit, quia praesentia Domini perfruentur, quando et gentes adversariae, quae eos ceperant, disperibunt, et isti liberabuntur ex gentibus. Docetque eos nequaquam 0869A poenae, sed eruditioni traditos, ut judicarentur quasi proprii, et non perderentur quasi alieni. Qui enim non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18) , hoc est, praejudicatus in interitum. Quod autem intulit: Ut non tibi videaris innoxius, sive juxta Symmachum, et mundans non mundabo te; vel juxta Aquilam, cum te erudiero per judicium, nequaquam innocentem faciam, illud significat, quod omnis mundus (( Al. immundus)) indigeat misericordia Dei, et nullus, quamvis sanctus sit, securus pergat ad judicem: contra novam ex veteri haeresim, quae putat in isto saeculo, et in ista carne mortali, antequam corruptivum hoc induat incorruptionem, et mortale induat immortalitatem, perfectionem esse in quoquam, et omnes simul justum posse implere virtutes.