Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0869B (Vers. 12 seqq.) Quia haec dicit Dominus, insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Non est qui judicet judicium tuum ad alligandum, curationum utilitas non est tibi. Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerent. Plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli (sive forti) propter multitudinem iniquitatis tuae, dura facta sunt (sive multiplicata sunt) peccata tua. Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus, propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua feci haec tibi. Quasi ad speciosam mulierem loquitur, cui supra dixerat: Castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius, sive innoxia; et per metaphoram (( Al. additur loquitur)) ad Jerusalem, quod Dei judicio pessime vulnerata sit, et nequaquam alio, nisi ipso qui 0869C percusserat, possit curante sanari. Non est, ait Dominus, qui judicet judicium tuum: nec altissimo vulneri valeat cutem cicatricis obducere. Quocumque te converteris, utilitas non est tibi, quia offendisti eum qui verus, et solus est medicus. Omnes amatores tui obliti sunt tui, vel sacerdotes, vel principes, aut certe Angelorum praesidia, quibus priusquam offenderes Dominum, vallabaris. Te non quaerent, facientes contra Apostolum, qui quaerebant credentes, et non ea quae erant credentium (II Cor. XII) . Plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli. Aliter amicus, aliter inimicus percutit: aliter 1056 pater, aliter hostis. Ille caedit ut corrigat, iste percutit ut occidat (Psal. VI) . Unde et Propheta lacrymabiliter dicit: Domine, ne in furore tuo arguas 0869D me, neque in ira tua corripias me (Psal. XXXVII, 1) . Hoc autem factum est, quia propter multitudinem iniquitatis tuae, dura facta sunt peccata tua. Quodque sequitur: Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis 0870A tuae, in Septuaginta non habetur; videlicet quia secundo dicitur, propter multitudinem iniquitatis tuae, et dura peccata tua; et qui scribebant a principio, additum putaverunt. Et est sensus: Ut inimici te plaga percuterem, et caederem castigatione crudeli, fecit multitudo iniquitatis tuae, et dura peccata tua, quae sanari non poterant, nisi mordacissimo pulvere, et ardenti cauterio, et ferro acutissimo, quo putridas carnes, et insanabiles amputarem. Et tamen propter multitudinem iniquitatis tuae, et dura peccata tua, feci haec tibi, non mea voluntate, sed medicinae ratione cogente.