Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8.) Ecce ego adducam eos de terra Aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae. Quod sequitur: In solemnitate Phase, et generabit filios multos, in Hebraico non habetur, sed in Septuaginta tantum legitur, pro quo apud Hebraeos scriptum 0873D est:
Inter quos erunt caecus, et claudus, et praegnans, et pariens simul: Ecclesia magna revertentium huc. Congregantur reliquiae populi Israel per Apostolos, et apostolicos viros, de quibus supra legimus: Clamabunt custodes in monte, et quibus praecipitur: Personate, canite, et dicite, ut salvae fiant reliquiae Israel. Ipse quoque Dominus pollicetur se reducturum eos de terra Aquilonis, qui est ventus durissimus, 0874A nomine autem dexter vocatur, de incredulitate, de frigore Dominicae charitatis; et congregare eos ab extremis terrae, non in alio tempore, sed in solemnitate Phase, hoc est, feriis Dominicae passionis: quando crucifixus Dominus est, impletumque illud quod ipse in Evangelio repromisit. 1061 Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 23) . Tunc generavit multum populum, ut illud impleretur Isaiae: Quia nata est genus semel (Isai. LXVI, sec. LXX) . Uno enim die tria millia, altero quinque millia hominum crediderunt (Act. II et IV) . Quodque in Hebraico scribitur: Inter quos erunt caecus et claudus, et praegnans, et pariens simul, ecclesia magna revertentium huc: quamquam et juxta litteram impletum sit, quod caeci viderint, 0874B claudi ambulaverint: tamen melius juxta anagogen intelligi potest, quod qui prius erant caeci perfidia, postea crediderint Salvatori; et qui claudi, quibus quondam loquebatur Elias: Usquequo claudicatis utroque pede (III Reg. XVIII, 21) ? postea ambulaverint (( Al. viderint)). Et: Populus qui sedebat in tenebris et umbra mortis, magnum lumen aspexerit (Isai. IX, 2) ; claudique cucurrerint, et praegnans pepererit filios, Ecclesiam magnam revertentium ad fidem. Judaei putant hoc esse completum, quando sub Ezra post diem Phase egressi sunt de Babylone ut reverterentur Jerusalem, in quo typus fuit, et non veritas. Neque enim in illo tempore universa, quae legimus et lecturi sumus, fuisse completa poterunt (( Al. poterant)) approbare.