Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0874C (Vers. 9.) In fletu venient (sive egredientur): et in misericordia reducam eos, et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent (sive non errabunt) in ea. Quia factus sum Israel pater, et Ephraim primogenitus meus est. Si juxta Hebraicum legerimus, in fletu venient: hoc enim indicat Jabu (); dicemus quod interdum, et nimii gaudii fletus indicium sit, juxta illud: Lacrymor gaudio. Sin autem juxta Septuaginta qui dixerunt: In fletu egredietur, et in misericordia, sive in consolationem reducam eos, illum sensu ponemus, qui et in psalmis dicitur: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 7, 8) . Fleverunt enim, quando captivi ducti sunt: et consolationem maximam 0874D receperunt, quando misericordia Domini sunt reducti. Et adduxit eos Dominus per apostolos, et apostolicos viros, plenos aquarum et largissimi fluminis, in via recta (( Al. rectae)), videlicet fidei, non in perfidia Judaeorum. Et non, inquit, impingent in ea, quia caeci esse cessarunt, quibus quondam dictum est: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero quia dicitis: videmus, peccatum vestrum manet (Joan. IX, 41) . Possumus viam 1062 rectam, 0875A et Christum intelligere, in qua quicumque ambulaverit, non impinget (Rom. V) . Factus sum, ait, Israel pater, qui reductus est, et Ephraim primogenitus meus est. Ubi enim quondam abundavit peccatum, superabundavit gratia. Ephraim autem in typo esse populi de gentibus congregati, Scriptura testatur. Fuit enim posterior filius Joseph, et surripuit primogenita Manasse, qui natura primitivus erat (Genes. XLVIII) ; sed in mysterio crucis decussatis manibus, qui stabat ad sinistram Jacob, dextrae manus ejus suscepit benedictionem. Et qui steterat ad dexteram, sinistra benedictus, in secundum redactus est gradum. Et quomodo Jacob Esau, sic Ephraim Manasse rapuit primogenita. Omnisque populus decem tribuum vocatus est Ephraim, quia Jeroboam 0875B filius Nabath, ex hac tribu regnum primus obtinuit in Samaria (Ibid., 27) .