Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 10 seqq.) Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israel, congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum, quia redemit Dominus Jacob, et liberavit ((Vulg. redimet et liberabit)) eum de manu potentioris (sive de manu fortioris). Et venient, et laudabunt in monte Sion, et confluent ad bona Domini super frumento, et vino, et oleo, et fetu pecorum, et armentorum. Eritque anima eorum quasi hortus irriguus (sive quasi lignum fructiferum), et ultra non esurient. Tunc laetabitur virgo in choro (sive virgines) et juvenes et senes simul, et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a 0875C dolore suo. Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine (sive filiorum Levi) et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. Perspicue vocatio gentium demonstratur, Scriptura dicente: Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite. Quid annuntiant insulis quae procul sitae sunt? Quod Dominus, qui dispersit Israel, ipse congregabit eum. Nequaquam ergo ut dispergerentur, potentiae fuit adversariorum, sed Domini voluntatis. Et custodiet eum sicut pastor gregem suum. Pastor enim bonus ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. X) . Quia redemit Dominus Jacob, pretio sanguinis sui, et liberavit eum de manu potentioris, sive fortioris. Per quae ostenduntur fortiores adversariae potestates natura fragilitatis humanae. 0875D Et quantum in utrisque virium est, illas fortiores esse natura, sed 1063 nos fortiores fide, si tamen mereamur liberari ab eo, qui potest alligare fortem, et domum ejus diripere. Et venient, inquit, haud dubium quin liberati de manu potentium, et laudabunt liberatorem suum in monte Sion, hoc est, in Ecclesia, et confluent ad bona Domini, rerum omnium abundantiam, quae non in frugibus, et cibis carnis istius, sed in virtutum varietate sentitur. Super frumento, inquit, et vino, et oleo, de quo conficitur panis Domini, et sanguinis ejus impletur typus, et benedictio sanctificationis ostenditur, dicente 0876A Scriptura: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) . Et fetu pecorum, qui in Ecclesiasimplices sunt, et armentorum, quae cornuta sunt, et adversarios ventilant. Ut autem sciamus benedictiones has nequaquam ad corpus, sed ad animam pertinere, sequitur: Eritque anima eorum quasi hortus irriguus, sive quasi lignum fructiferum, quod plantatum est secus decursus aquarum, et paradisus Domini in deliciis (Psal. I) . Et ultra, ait, non esurient. Nequaquam ea esurie, de qua scriptum est: Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam (Matth. V, 6) ; sed ea quae saturitate mutatur, et rerum omnium excludit penuriam. Tunc laetabitur virgo in choro, de qua scribit Apostolus: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2) . 0876B Et juvenes, ad quos loquitur Joannes: Scribo vobis, juvenes, quoniam vicistis malignum: Et senes, ad quos idem mystico sermone testatur: Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est (I Joan. II, 14) . Et convertam, inquit, luctum eorum in gaudium, ut quos terruerat crux, laetificet resurrectio. Et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo, juxta illud quod Dominus loquitur: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Et inebriabo animam Sacerdotum, qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem Domini, qui credunt in eum, ad quem Propheta canit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) . Quod autem sequitur juxta Septuaginta: Filiorum Levi, in Hebraico non habetur. Et perspicuum est, nequaquam 0876C id dici de his sacerdotibus qui sunt filii Levi, sed de his, in quorum typum praecessit Melchisedech. Ebrietas autem sacerdotum et in Apostolis comprobatur, quando fervebant fide, et musto pleni dicebantur (Act. II) . Unde et locus, in quo comprehensus 1064 Dominus est, vocatur Gethsemani (Matth. XXVI, 36) , quod in lingua nostra vallem pinguedinis sonat. Cumque sacerdotes pingues fuerint doctrina Domini, et inebriati in convivio Joseph dixerint: Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Genes. XLIII et XLIV) ! tunc erit et hoc quod nunc Dominus pollicetur: Et populus meus bonis meis adimplebitur (Psal. XXII, 5) . Quae omnia nunc ex parte tribuuntur: tunc autem dabuntur in pleno, quando viderimus facie ad faciem, et corpus humilitatis 0876D nostrae fuerit resurrectionis gloria commutatum.