Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 15.) Haec dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, fletus et luctus, Rachel plorantis filios suos, et noluit ((Vulg. nolentis)) consolari super filiis suis ((Vulg. eis)), quia non sunt. LXX: Sic dicit Dominus: Vox in Rama audita est, lamentatio et fletus, et luctus, Rachel plorantis filios suos, et noluit conquiescere, quia non sunt. Nec juxta Hebraicum, nec juxta Septuaginta, Matthaeus sumpsit testimonium. Legimus enim in eo post descriptionem infantium necis: Tunc impletum est, quod dictum 0877A est per Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel, flentis ((Al. plorans)) filios suos, et noluit consolari, quia non sunt (Matth. II, 17, 18) . Ex quo perspicuum est, Evangelistas et Apostolos, nequaquam ex Hebraeo interpretationem alicujus secutos; sed quasi Hebraeos ex Hebraeis, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Rachel mater Joseph, cum veniret Bethleem, subito partus dolore correpta, peperit filium, quem obstetrix, quia moriebatur pariens, vocavit Benoni, hoc est, filius doloris mei. Pater autem Jacob mutavit vocabulum, et appellavit eum Benjamin, hoc est, filius dextrae (Gen. XXXV, 18) . Quaeritur itaque, quomodo Matthaeus evangelista testimonium Prophetae ad interfectionem 0877B transtulerit parvulorum: cum perspicue de decem tribubus scriptum sit, quarum princeps non fuit Ephratha, et nequaquam sit in tribu Ephraim, sed in tribu Juda: ipsa est enim, et Bethleem δυωνύμως. Unde et nomina utriusque concordant. Bethleem vocatur domus panis. Ephrata, καρποφορία, quam nos ubertatem possumus dicere. Quia igitur Rachel in Ephrata, hoc est, in Bethleem condita est, sicut et Scriptura sancta, et titulus sepulcri ejus hodieque testantur, flere dicitur pueros, qui juxta se, et in suis regionibus interfecti sunt. Quidam Judaeorum 1065 hunc locum sic interpretantur, quod capta Jerusalem sub Vespasiano, per hanc viam Gazam, et Alexandriam infinita millia captivorum Romam directa sint. Alii vero, quod ultima 0877C captivitate sub Adriano, quando et urbs Jerusalem subversa est, innumerabilis populus diversae aetatis, et utriusque sexus in mercato Terebinthi venumdatus sit. Et idcirco exsecrabile esse Judaeis mercatum celeberrimum visere. Dicant illi quod volunt, nos recte testimonium sumpsisse dicemus Evangelistam Matthaeum, pro loco in quo Rachel condita est, ut vicinarum in circuitu villarum filios quasi suos fleverit.