Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 18, 19.) Audiens audivi Ephraim transmigrantem (sive lamentantem); castigasti me, et eruditus 0878B sum sicut juvencus indomitus (sive 1066 sicut vitulus, et non didici); converte me, et convertar; quia tu Dominus Deus meus. Postquam enim convertisti me (sive captus sum) egi poenitentiam. Et postquam cognovi (sive ostendisti mihi), percussi femur meum (sive ingemui), confusus sum, et erubui (sive ex die confusionis, et ostendi te), quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. Loquitur Deus, quod Ephraim dicentem audierit, et lamentantem. Nulli autem dubium, quin decem tribus significet, quibus primus imperavit Jeroboam filius Nabath, qui et vitulos aureos fecit in Dan et Bethel, ut hoc populus errore seductus, Deum Israel colere et adorare desisteret. Castigasti me, inquit, et castigatus sum. Omnis correptio proficit in salutem, quae ad praesens 0878C videtur esse tristitiae; et postea fructus affert pacificos. Quodque ait: Quasi juvencus indomitus, sive sicut vitulus, et non didici, hoc significat, quod multo labore atque verberibus eruditus sit, ut ad poenitentiam converteretur, et non profecerit. Converte, inquit, me, et convertar. Ergo idipsum quod agimus poenitentiam, nisi Dei nitamur auxilio, implere non possumus. Postquam enim converteris me, et ad te conversus fuero, tunc cognoscam, quia tu Dominus Deus meus es, et nequaquam errores mei atque peccata interficient me. Et postquam convertisti me, egi poenitentiam. Vide quantum sit auxilium Dei, et quam fragilis humana conditio: ut hoc ipsum, quod agimus poenitentiam, nisi nos Dominus ante converterit, nequaquam implere valeamus. Et postquam, 0878D inquit, ostendisti mihi, vel ipsam poenitentiam, vel tui notitiam, sive cognovi te, percussi femur meum. Quod dolentis et plangentis, et super errore pristino plorantis indicium est, ut femur manu percutiat, et stultum se ante fuisse fateatur. Confusus, inquit, sum, et erubui, sive ex die confusionis. Quod enim tempus non est confusionis nostrae, si recordemur antiqua peccata, et omnium, quae male egimus 0879A capiamus memoriam? Quodque dixere LXX, et ostendi te, significat, quod postquam ingemuit, et sua delicta cognovit, tunc in tantum profectum venerit, ut etiam aliis ignorantibus Deum ostenderit, juxta id quod David poenitens 1067 loquitur: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15) . Et quod dicit: Quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae, per aetatis ignorantiam peccasse se dicit, ut facilius veniam consequatur, juxta illud quod David canit: Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris (Psal. XXIV, 7) . Unde et in consequentibus Deus parvulum eum vocat et deliciis affluentem. Hoc autem dicit propter divitiarum magnitudinem et terrae fertilitatem, qua Ephraim tribus usque hodie luxuriat.