Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0879B (Vers. 20.) Si filius honorabilis (sive dilectus) mihi Ephraim: si puer delicatus, quia ex quo locutus sum de eo (sive verba mea in eo), recordans ((A Vulg. abest recordans)) recordabor ejus adhuc: idcirco conturbata sunt viscera mea super eo: miserans miserebor ejus, ait Dominus. Poenitentiam agente Ephraim, et dicente: In principio erudisti me, et eruditus sum quasi juvencus indomitus; et in fine: Quoniam sustinuisti opprobrium adolescentiae meae; respondit Dominus, et plena ad se mente conversum, tali sustentat oraculo: Filius dilectus mihi Ephraim (Genes. XLVIII) , quem in tantum dilexi ab initio, ut fratri praeferrem Manasse. Filius honorabilis, qui contra naturae ordinem, honorem primogeniti Domini dignatione suscepit. Puer delicatus, de quo 0879C scribitur: Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli (Psal. LXXVII, 9) . Contra quem et ad quem, totus Osee liber est prophetae, cui benedixit Jacob. Delicias autem in hoc loco juxta illud accipiamus, quod in psalmo dicitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4) . Pro quo in Graeco, et in Hebraico habetur, deliciis afflue. Unde et paradisus in Eden, deliciarum paradisus appellatur. Quia, inquit, fuerunt verba mea in eo, recordatione memor ero ejus adhuc. Ne putaretur gratuita benedictio, et ex indulgentia potius largitoris, quam merito ejus, in quem conferebatur, esse collata, ideo ait: Recordabor ejus, quia verba mea fuerunt in eo. Non in ore ejus, non in labiis, sed in imo cordis affectu. Propter 0879D quam causam et conturbata sunt viscera mea super eo. Cui loquitur et per Osee: Quid tibi faciam, Ephraim? quid tibi faciam, Israel? quasi Adamam ponam te, et quasi Seboim (Ose. VI, 4; XI, 8) . Conversum est in me cor meum: conturbata sunt viscera mea. Non faciam furorem irae meae, et non disperdam Ephraim. Miserans miserebor 1068 ejus, ait Dominus. Fuerunt quidem sermones mei in eo, et omnia mandata mea avido suscepit animo, et in suo corde servavit: sed tamen miserans miserebor ejus, ait Dominus, ut ostenderet omnem hominum justitiam indigere misericordia Dei.