Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0880A (Vers. 21, 22.) Statue tibi speculas, pone tibi amaritudines: dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti. Revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas. Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. LXX: Statue tibi speculatores: fac poenam: da cor tuum in humeros tuos: viam in qua ambulasti. Revertere, virgo Israel, revertere in civitates tuas lugens. Usquequo converteris, filia despecta? quoniam creavit te Dominus salute in plantationem novam: in salute tua circuibunt homines. Ubi nos diximus, usquequo deliciis dissolveris, Symmachus posuit, Usquequo demergeris in profundum? Utramque autem editionem ex toto posui, ut caput obscurissimum, et Ecclesiae continens sacramenta, 0880B a Septuaginta (sive quis alius hunc prophetam interpretatus est) aut ignoratum, aut omissum ostenderem. Verbum Hebraicum Sionim (), vel in speculatores, vel in speculas vertitur; ut Aquila, et Symmachus interpretati sunt. Unde miror, quid sibi voluerit Vulgata editio, ut pro Sionim, hoc est, pro speculatoribus, Sion poneret, turbaretque lectoris intelligentiam, quo putaret post Ephraim ad Sion, et ad tribum Juda repente Dei factum esse sermonem, cum perpetua oratio sit Ephraim, cui supra locutus est: Audiens audivi Ephraim. Et: Filius honorabilis mihi Ephraim, sive puer delicatus, cui et nunc loquitur: Statue tibi speculas, sive speculatores, qui tibi praenuntient advenire tantam rerum omnium felicitatem. Quodque sequitur, amaritudines, 0880C quae Hebraice dicuntur Themrurim (), pro quibus Symmachus interpretatus est, transmutationes, hoc indicat, quod flere debeat vel antiqua peccata, vel gaudii magnitudine, et tota ad Dominum mente converti, et ponere, sive dirigere cor suum in viam, per quam profecta est, inde enim illam esse redituram. Quodque pro hoc dixere Septuaginta: Da cor tuum in humeros, illud significat, quod cogitationes debeat operibus jungere, sive humeros contemplari portantium se, de captivitate 1069 reducentium. Quod Isaias plenius exsequitur in camelis, et curribus ac basternis eos asserens reducendos (Isai. LX) . Revertere, inquit, virgo Israel, revertere ad civitates tuas, quas captivus deseruisti: usquequo negligentia dissolveris, et profundo errore 0880D vagaberis? Respice quid dicturus sum, et unde tibi tanta beatitudo exspectanda (( Al. speranda)) sit, diligenter attende. Audi quod numquam ante cognoveras. Novam rem creavit Dominus super terram. Absque viri semine, absque ullo coitu atque conceptu, femina circumdabit virum gremio uteri sui, qui juxta incrementa quidem aetatis per vagitus, et infantiam proficere videbitur sapientia et aetate; sed perfectus vir in ventre femineo solitis mensibus continebitur. Unde Symmachus et Aquila juxta nostram editionem interpretati sunt. Quid sibi autem in loco hoc voluerit editio Vulgata, possem dicere, et sensum 0881A aliquem reperire, nisi de verbis Dei humano sensu argumentari esset sacrilegum; Theodotio autem, et ipse Vulgatae editioni consentiens, interpretatus est: Creavit Dominus salutem novam, in salute circuibit homo, singulare ponens pro plurali. Simulque et hoc notandum, quod nativitas Salvatoris, atque conceptus Dei, creatio nuncupetur.