Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 23, 24.) Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda, et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Et habitabunt in eo Judas, et omnes civitates ejus simul, agricolae et minantes greges. LXX: Sic dixit Dominus virtutum, Deus Israel: Adhuc dicent sermonem istum in terra Juda, et in urbibus ejus, quando 0881B reduxero transmigrationem ejus: benedictus Dominus super justum montem sanctum ejus, et qui habitant in terra Judaea, et in omni civitate ejus, cum agricola, et elevabitur in grege. Juxta Hebraicum manifestum est, quod in reditu Israel, et in terram suam captivitate conversa, habitent urbes Juda, et dicatur eis per singula: Benedicat tibi Dominus, qui est vere pulchritudo justitiae, et mons sanctus, in quo qui habitaverit, nullas timebit insidias. Et habitabit absque iniquitate Judas in civitatibus suis: eruntque agricolae, et pecorum multitudo, quod ex parte videtur sub Zorobabel et Ezra esse completum. Plenitudo autem vaticinii ad Christi tempora referatur: vel in primo adventu, quando spiritualiter 1070 haec facta sunt; vel in secundo universa complentur, juxta 0881C nos spiritualiter, juxta Judaeos et nostros judaizantes carnaliter. Porro juxta Septuaginta hic sensus est: Adhuc sermo iste dicetur in terra Juda, et in civitatibus ejus, quando convertero captivitatem ejus. Quid dicetur? Benedictus Dominus super justum montem sanctum ejus. Mons qui justitiae, et sanctitatis mereatur significationem accipere, nullus est alius, nisi Salvator. Caeterum stultum est, irrationalem et insensibilem montem errore Judaico justum et sanctum credere. Ipse est, de quo et in consequentibus scribitur: Et in omni civitate ejus, subauditur Salvatoris: cum agricola, non dubium quin Dominum significet, de quo in Evangelio scriptum est: Ego sum vitis, vos palmites: Pater meus agricola (Joan. XV, 1) . Unde et Apostolus loquitur: Dei agricultura estis: 0881D Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9) . Quodque sequitur: Et elevabitur in grege, hoc ostendit, quod in singulis gregibus justus, et sanctus, et agricola ipse Dominus elevetur, et in servis suis atque credentibus ad excelsa conscendat.