Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 25, 26.) Quia inebriavi animam lassam (sive quia inebriavi omnem animam sitientem) et omnem animam esurientem saturavi (sive replevi): ideo expergefactus sum, et vidi: et somnus meus dulcis fuit mihi. Mutatio personarum facit obscuram intelligentiam Prophetarum. Dixerat Dominus, Adhuc dicent verbum 0882A istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum. Quid autem dicent? haud dubium quin hoc quod sequitur: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus, etc. Rursumque illis ista dicentibus respondit Dominus: Quia inebriavi animam lassam, sive sitientem, et omnem animam esurientem saturavi. Illoque ista dicente, respondit populus, qui de captivitate venerat: Ideo expergefactus sum, et vidi, et somnus meus dulcis fuit mihi. Quia Dominus inebriat animam lassam, sive sitientem, et dicit in Evangelio: Qui sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37) . Et: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Ibid., 38) . Et omnem animam esurientem satiat, atque sitientem. De qua siti et esurie idem in Evangelio 0882B testatur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6) . Notandumque, quod ebrietas in hoc loco in bonam partem ponatur, de qua in Cantico dicitur: Comedite, amici, bibite, et inebriamini, charissimi (Cant. V, 1) . Qua ebrietate et Joseph 1071 inebriatus est cum fratribus suis in meridie (Gen. XLIII) . Inebriati autem, atque saturati hi, qui lassi fuerant, atque esurierant, agunt gratias, respondentes: Expergefactus sum, et vidi Dominum, scilicet suscitantem atque dicentem: Surge, qui dormis, et elevare a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14) . Et somnus, inquit, meus dulcis fuit mihi, ut imitarer Domini mei verba dicentis: Ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit ((Al. suscipiet me)) (Psal. III, 6) .