Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0882C (Vers. 27 seqq.) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel, et domum Juda semine hominum ((Vulg. hominis)), et semine jumentorum. Et sicut vigilavi super eos, ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem: sic vigilabo super eos, ut aedificem et plantem, ait Dominus. In diebus illis non dicent ultra, Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescent, sed unusquisque in iniquitate sua morietur. Omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. Domum et domum, id est, domum Israel, et domum Juda, in Septuaginta non habetur: sed tantum Israel et Judam, ut sit: et seminabo Israel et Judam. Quodque intulit: Semine hominum et jumentorum, ad rationales et simplices referre debemus. Et 0882D sicut in principio Jeremiae dictum est ad eum: Ecce constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes; et vigilavi super eos ut facerem quod minatus sum: sic, inquit, vigilabo nunc super eos, ut aedificem et plantem. Dei enim agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9) . Omnes hujuscemodi repromissiones juxta Judaeos et nostros Judaizantes, in mille annorum regno putantur esse complendae. Nos autem, dicente Apostolo: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit (Ibid., 6) : 0883A et Isaia propheta, quod Salvator aedificator sepium, et domorum esse memoretur (Isai. LVIII) , in primo adventu Christi spiritualiter impleta defendimus, et impleta ex parte, non ex toto: quia nunc in speculo videmus, et in aenigmate, et nescimus sicut oportet nos scire (I Cor. XIII) . Cum autem quod perfectum est venerit, tunc quod ex parte est destruetur. Aut certe in secundo complenda credimus, quando in sua majestate Dominus apparebit, et subintraverit plenitudo gentium, ut omnis Israel salvus fiat, et nequaquam ex parte per singulos, sed sit Deus omnia in omnibus (Rom. XI, et I Cor. XV) . Quodque infertur: In diebus illis non dicent ultra, patres 1072 comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescent, et reliqua, in explanationibus Ezechielis plenius disseruimus, 0883B quando interpretati sumus illum locum: Fili hominis, quid vobis et parabolae istae inter filios Israel dicentium: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Vivo ego, dicit Dominus, si fuerit ultra haec parabola in Israel, quia omnes animae meae sunt, sicut anima patris, sic et anima filii. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 1 seqq) . Per quae discimus, mortem non facere Dominum, sed peccatum. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Hocque in praesenti loco dicitur, quod nequaquam peccatis patrum in aeternum offenderit Israel; sed propriis meritis, et fide in Christum post tempora multa salvetur. Et observandum quod vitia atque peccata uva acerba dicantur, ut comedentium dentes obstupescant, et non possint ejus suavitatem 0883C sentire, de quo dicitur: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9) . Quicumque Scripturas non ita intelligit ut rei veritas habet, uvam acerbam comedit. Unde omnes haeretici perversa credentes, panem de coelo descendentem comedere non possunt, sed obstupescunt dentes eorum, non ciborum austeritate, sed vitio dentium.