Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 31, 32.) Ecce dies veniunt ((Vulg. venient)), dicit Dominus, et feriam (sive disponam) domui Israel, et domui Juda, pactum (sive testamentum) novum, non secundum pactum (sive testamentum) quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. Pactum (sive testamentum) quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum (sive ego neglexi eos) dicit Dominus. Et 0883D ((Vulg. sed)) hoc erit pactum (sive testamentum) quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus (sive in mente) eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebunt ultra unusquisque ((Vulg. vir et vir)) proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognoscite Dominum, quia omnes scient me a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propiliabor iniquitati eorum, et peccati eorum non ero memor amplius. Hoc testimonio apostolus Paulus, sive quis alius scripsit Epistolam, usus est ad Hebraeos, omnesque deinceps Ecclesiastici viri in primo Salvatoris adventu dicunt universa completa, et novum Testamentum, hoc est Evangelium, 0884A successisse veteri Testamento, a quo legem litterae, lege 1073 spiritus commutatam, ut omnia quoque sacrificia, et circumcisio, et sabbatum spiritualiter complerentur. Quod autem pactum pro Testamento ponimus, Hebraicae veritatis est, licet Testamentum recte pactum appelletur; quia voluntas in eo atque testatio eorum, qui pactum ineunt, continetur. Quando eductus est Israel de terra Aegypti, tanta Dei in illo populo familiaritas fuit, ut manum eorum apprehendisse dicatur, et dedisse pactum, quod illi fecerunt irritum, et propterea Dominus neglexit eos. Nunc autem in Evangelio post crucem, resurrectionem, et ascensionem, dare se pactum, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus pollicetur. Cumque scriptum fuerit Domini Testamentum 0884B in mente credentium, ipsum esse eis in Deum, et illos esse in populum, ut nequaquam Judaicos quaerant magistros, et traditiones, et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen audire mereantur: Templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 19) . Spiritus autem spirat ubi vult, et diversas habet gratias. Notitiaque unius Dei, omnium virtutum possessio est. Et hoc, inquit, fiet, quia propitius ero iniquitati eorum; et peccati eorum non recordabor amplius. Ex quo perspicuum est secundum hujus περικοπῆς intelligentiam, superiora in primo intelligenda Salvatoris adventu, quando uterque populus sibi Israel et Juda copulatus est. Si cui autem scrupulum facit, quare dixerit: Disponam domui Israel et domui Juda pactum, sive Testamentum 0884C novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris, intelligat primum Ecclesiam Christi ex Judaeis, et ad illos venisse Dominum Salvatorem atque dixisse: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) ; et id ipsum Apostolos confirmasse: Vobis quidem primum oportebat loqui verbum Dei; quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46) . Non enim oportebat panem filiorum dare canibus, sed quia filii patrem in sua venientem suscipere noluerunt, dedit omnibus potestatem, ut qui receperint eum, fiant filii Dei (Matth. XV; Joan. I) .