Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 35, 36.) Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare et sonant fluctus ejus: 0884D Dominus exercituum nomen illi. Si cessaverint leges istae (sive statuta haec) coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. Et in Genesis principio legimus solem in coelo positum in lumine diei, 1074 lunam quoque et stellas in lumine noctis (Gen. I) . Et in psalmo: Dies diei annuntiat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 2) , quod invicem sibi nox diesque succedant. Quomodo, inquit, rerum et maxime coelestium astrorum non potest ordo mutari, et sonantis maris fluctus volvuntur ad littora, fragorque gurgitum et undarum intumescentium terribilis auditur, nec potest ultra procedere, quam Dei jussione praeceptum est, juxta illud: Terminum posuisti quem 0885A non transibunt, neque convertentur operire terram (Psal. CIII, 9) : sic, inquit, semen et genus Israel, Domini erit voluntate perpetuum, nec aliquando deficiet. Leges autem hic, Mosaicae non sunt intelligendae, sed constitutio et ordo naturae. Interrogemus Judaeos, si coeli peribunt, et omnes quasi vestimentum veterascent; et ad Dominum dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28) , quomodo semen Israel potest esse perpetuum? Aut enim pereuntibus coelis, peribit et semen Israel; aut si fuerit perpetuum, ergo nec coeli peribunt. Quod si Scriptura mentiri non potest, et perituri sunt coeli, peribit igitur et semen Israel, maxime cum et Jacob loquatur ad filios: Venite, et annuntiabo vobis quid futurum sit in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1) . 0885B Quando autem dicitur, in novissimis diebus, ergo mundus esse cessabit, et alia fiet rerum dispositio (( Al. dispensatio)). Hoc adversum illos. Caeterum nostris mundum istum non esse perpetuum, etiam Evangelium demonstrat, dicens: Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV, 35) . Et: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Dicamus et aliter: Quamdiu mundus iste fuerit, semen Israel et gentem Judaicam permansuram, non in his qui nunc increduli sunt, sed in his qui cum Apostolis et per Apostolos crediderunt, ut reliquiae salvae fierent.