(Vers. 38) .
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Ananeel ((Al.
Anamehel))
0886B
usque ad portam anguli, et exibit ultra norma (sive juxta Symmachum)
funiculus mensurae ejus contra eam super collem Gareb, et circuibit Goatha (sive juxta Septuaginta,
de electis lapidibus). Et omnem vallem ruinarum (pro quibus Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit Phagarim (),
et cineres et omnem Asaremoth (quod melius legimus
0886D In Nominum quoque libro,
Asedemoth, arva vel suburbana.
Asademoth (), pro quo Aquila
suburbana interpretatus est)
usque ad torrentem Cedron, usque ad
angulum portae equorum Orientalis, sanctum Domini non evelletur et non destruetur usque in perpetuum. Qui mille annorum in terra Judaea regnum Christi recipiunt, Judaei videlicet et nostri judaizantes, conantur ostendere turrem
Ananeel et portam anguli, et collem Gareb, et Goatha, et vallem Phagarim, et
0886C omnem Asademoth, et torrentem Cedron, et locum 1076 anguli portae equorum orientalis: et ibi dicunt sanctuarium Domini,
id est, templum esse condendum, mansurumque in perpetuum. Quod quia post captivitatem temporibus Zorobabel et Ezrae non possunt
monstrare completum, transeunt ad Christi tempora, quem in consummatione mundi dicunt esse venturum, ut aurea atque gemmata
juxta Apocalypsim Joannis descendat Jerusalem, et hoc terrae spatio, id est, ab illo loco usque ad illum locum aedificetur
per circuitum (Apoc. XXI) . Suspicionisque suae hanc aurulam capiunt, quod a turre Anathoth, quae hodie appellatur Jeremiae,
tribus a Jerusalem millibus separata, usque ad torrentem Cedron, qui scribitur in Evangelio (Joan.
0886D XVIII) , et est in valle Josaphat, ubi hortus erat, in quo et Judas proditor tradidit Salvatorem, civitatis fundamenta jaciantur.
Lecturi, inquiunt, sumus in consequentibus Anameel filium Sallum patruelem fuisse Jeremiae, cujus emit agrum, et haec est
turris Ananeel, ignorantes Hebraicam veritatem. Hic enim juxta Hebraicum scribitur, a turre Ananeel () per Nun videlicet mediam
litteram; ibi autem:
Ecce Anameel ()
filius Sallum patruelis tuus veniet ad te, per mediam Mem litteram. Invocantes igitur Dominum Salvatorem, qui habet clavem David, qui
0887A aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit; qui signatum quoque Isaiae librum et omnium Prophetarum aperuit (Isai.
XXII) ; et adoraverunt viginti quatuor seniores tenentes citharas (Apoc. III) , quod solus potuerit divina reserare mysteria,
aggrediamur aedificium civitatis ad quam propheticus sermo dirigitur:
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXV, 2) ; et:
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 4) . Aedificatur itaque Ecclesia a turre
obedientiae, sive
gratiae, et
donorum Dei (hoc enim interpretatur
Ananeel), usque ad portam anguli, quae licet videatur initium habere sublime, quamdiu in ista carne subsistimus, rectam veritatis
lineam non possumus possidere: sed in angulo stamus et fractis ((
Al. facti)) lineis, exitque ultra funiculus
0887B mensurae contra eam, id est, portam anguli, super collem
Gareb, qui in lingua nostra vertitur aut
incolatus, aut
scabies: ut doceat nos advenas esse atque peregrinos, et non auribus prurientes, et ad novitatem dogmatum pessimorum facile non praebere
consensum.
Et circuibit, inquit,
Goatha, pro quo interpretati sunt LXX
per gyrum, electis lapidibus, qui volvuntur 1077 super faciem terrae, et angulari lapide constringuntur, dicente apostolo Petro:
Et
0887D Confer Commentar. in Ezechiel. cap. XL, in Zachariam IX. et Malachiam III, quibus in locis tametsi eodem sensu, diversis
tamen verbis hoc utitur testimonio Hieronymus.
ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias et acceptabiles
Deo per Jesum Christum
(I Petr. II, 5) . Et omnem, inquit, vallem
Phagarim, quod interpretatur
ruinarum; et cineres, subauditur circuibit, ut quamquam nobis videamur in
0887C collibus: tamen semper timeamus ruinas et consideremus cineres; et poenitentes dicamus cum David:
Quia cinerem quasi panem manducavi, et poculum meum cum fletu miscebam (Psal. CI, 10) . Unde et jacentibus dicitur:
Numquid qui cadit non resurgit? dicit Dominus (Jerem. VIII, 4) . Et universam, inquit,
sademoth, quod nos vertimus in
regionem mortis: unum nomen in duo verba dividentes; Sade (), quod dicitur
regio, et Moth (), quod interpretatur
mortis: pro quo Aquila vertit
suburbana, sive
arva, et
rura. Regio autem mortis regio peccatorum est; et suburbana regio voluptatum, quae pergit usque ad torrentem
Cedron, ubi traditus est Dominus, qui interpretatur
tenebrae (Joan. XVIII) . Vide quanta habeat loca Ecclesia, et quomodo illud
0887D Apostolicum:
Ut sit sine macula et ruga (Ephes. V, 27) , in futuro et in coelestibus servetur. Audis angulos, audis scabiem, audis ruinas et cineres, et regionem
mortis, et tenebras, et de tua
0887D Dictum contra Pelagianos, quibus solemne erat
0888D ad suam de impeccantia haeresim astruendam abuti illo Apostoli ad Ephesios versu, quo Ecclesia dicitur sine macula et ruga.
virtute et impeccantia gloriaris. Denique sequitur:
et usque ad angulum portae. Et hic angulus, ne ulla vera justitia, ne certa victoria in isto saeculo demonstretur. Ipse quoque angulus portae quamquam
sit Orientalis, unde lumen egreditur; tamen equorum appellatur:
0888A ut indigere nos doceat cursu atque certamine, et tandem cum Domino audire mereamur:
Ascendisti equos tuos, et equitatio tua
salus (Abac. III, 8) . In porta Orientali, in porta quadrigarum, sanctificatio Domini est. Et ((
Al. Ut)) tunc nos perfectos arbitremur, quando dixerimus ad Dominum:
Currus Dei decem millium multiplex millia laetantium: Dominus in eis in Sina in sancto (Psal. LXVII, 18) . Istiusmodi aedificatio, quae super fundamentum Christi posita est, de qua loquitur et Apostolus:
Ut sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10) , numquam destruetur, sed permanebit in perpetuum. Obscura et difficilia latius disserenda sunt, ut manifesta
brevius percurramus.