Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 9 seqq.) Intellexi autem, quod verbum Domini esset, et emi agrum ab Anameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum, stateres septem, et decem argenteos. Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera. Et accepi librum possessionis signatum, stipulationes, et rata ((Al. stipulatione rata)), et signa forinsecus. Durum quidem erat et prope inconsequens, risuque dignum, eum qui jam jamque capiendam prophetabat Jerusalem, et omnes ducendos esse captivos, vel gladio, fame et peste perituros, agrum in Anathoth emere, quem non erat possessurus. Sed intellexi, inquit, verbum Domini esse, et emptionem meam 0890C argumento et vaticinio Domini coaptandam: et ideo acquievi praecepto ejus ut emerem; nec frustra ad me super hujuscemodi re Dei factum esse sermonem: et appendi argenti decem et septem siclos, quos nos in stateres vertimus. Siclus autem viginti habet obolos, ut in Ezechielis extremo volumine scribitur (Ezech. XLV) . Emitque Propheta decem et septem siclis, in quo numero cantavit puer Domini David, in die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: Diligam te, Domine fortitudo mea; Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus, adjutor meus, et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae (Psal. XVII, 1) . Denarium 1081 esse mysticum numerum, ostendit Decalogus 0890D qui scriptus fuit in tabulis lapideis digito Dei, et dies jejunii et propitiationis mensis septimi (Exod. XIII) . Septem quoque, in quo verus est sabbatismus et requies, esse sanctum, multis Scripturarum testimoniis comprobamus, de quibus saltem pauca posuissem, nisi otiosum esset docere quae nota sunt. In hoc igitur numero a propheta et sacerdote emitur possessio, scribiturque in libro atque signatur, et adhibentur testes, argentumque diligenter appenditur, ut omnia venditionis et emptionis jura serventur, et sit certa possessio, stipulationibus et sponsionibus roborata. Vel hoc audiant, qui falsa testamenta, et interdum 0891A ne testamenta quidem sibi adhibitis testibus vindicare conantur.