Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 20 seqq.) Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israel et in hominibus (sive terrigenis) et fecisti tibi nomen sicut est dies haec, et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti, in signis et in portentis, et in manu robusta, et brachio extento, et in terrore magno. Et dedisti eis 0893D terram hanc, quam jurasti patribus eorum, ut dares eis terram fluertem lacte et melle. Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt; omnia quae mandasti eis ut facerent, non fecerunt, et evenerunt eis universa mala haec. De generali transit ad speciale, et quid proprie praestiterit Israeli, brevi sermone percurrit. Qui posuisti, ait, signa et portenta in terra Aegypti, quibus afflicta est Aegyptus usque ad diem hanc, et in Israel et in hominibus sive terrigenis. Hoc quod dicitur, usque ad diem hanc, posterioribus copulandum est, 0894A ut legamus, et in Israel, et in cunctis mortalibus quotidie tua signa complentur. Sive aliter, signa atque portenta non solum in Aegypto perpetrasti, sed usque hodie eadem tuae misericordiae fortitudo salvavit populum tuum, et universo 1085 generi humano Creatoris subvenis potestate. Et hoc notandum, quod Israel ab hominibus separat atque terrigenis, juxta illud: Filius meus primogenitus Israel. Et fecisti tibi nomen sicut dies haec (Exod. IV, 22) . Laudes, inquit, tuae totius orbis sermone celebrantur. Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti. Pulchre dixit, populum tuum, eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat. Eduxisti autem in signis et portentis, quibus percutiebatur Aegyptus, et in manu robusta, et in brachio extento, et in terrore 0894B magno: quando mare Rubrum transeunti populo Israel viam praebuit (( Al. praebuisti)), et Aegyptium oppressit (( Al. oppressisti)) exercitum: Et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis: Abraham videlicet, Isaac et Jacob. Ergo non suo merito terram repromissionis, sed patrum accepere virtutibus, terram fluentem lacte et melle. Necdum enim solidum poterant cibum capere, sed melle et lacte nutriebantur infantiae. Vel certe lacte et melle, rerum omnium ubertate et abundantia. Et ingressi sunt, et possederunt eam. Statimque inter possessionem et inobedientiam nihil fuit medium. Ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. Et non obedierunt, inquit, voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt. Frustra ergo 0894C promisere in eremo dicentes: Omnia quaecumque Dominus praecepit ((Al. praeceperit)), faciemus (Exod. XIX, 8) . Non enim in sponsione, sed in opere praemium est: ad retundendam eorum impudentiam, qui putant hominem omnia posse complere, quae se facturum esse pollicitus est. Omnia quae mandasti eis ut facerent, non fecerunt, et certe facturos se promiserant. Et evenerunt eis universa mala haec. Mala patientibus, caeterum juxta Domini sententiam bona, quae (( Al. qui)) reddit unicuique secundum vias suas.