Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia
0901A
1101 I. Quamdiu Osias rex vixit, non potuit visionem videre Isaias propheta. Erat enim Osias peccator, et faciens malignum ante conspectum Domini, et agens adversus voluntatem divinae legis. Ingressus est templum et sancta sanctorum, et ob hoc lepra perfusus in fronte est, ita ut extra civitatem vadens inter immundos computaretur. Talem igitur principem animae oportet mori, ut visionem Dei videre possimus. Neque enim frustra scriptum est: Et factum est in anno quo mortuus est Osias rex, vidi Dominum (Isai. VI, 1) . Unicuique nostrum vivit Osias, 0901B sive Pharao, et non suspiramus, Aegyptia opera facientes. Si autem moritur, tunc suspiramus, ut in Exodo scriptum est. Si Osias vivit, non videmus gloriam Dei; si autem moritur, tunc videmus, statim ut moritur Osias, gloriam Dei. Tantum 0902A hoc sit ut regnet in nobis sermo ejus qui dixit: Ego autem constitutus sum rex ab eo (Psal. II, 6) , et non regnet ira. Est quidem et peccati rex. Apostolus ita sciens, ait: Non ergo regnet peccatum in mortali vestro corpore (Rom. VI, 12) . Miserabilis ille homo, cui peccatum regnat, qui tali se tradit regi, despiciens regnum Dei, et subjiciens se voluptati. Propterea voluptatis amator, non est amator Dei. Et secundum Apostolum de quibusdam dicitur: 1102 Amantes voluptatem magis quam Deum (I Tim. III) . Et quidem idipsum non de his dictum est, qui omnino sunt infideles, sed de his, qui intrinsecus commorantur, voluptatem magis quam Deum amantes; qui habent figurationem pietatis, virtutem autem ejus negantes. Haec propter mortem regis Osiae, 0902B post cujus interitum vidisse se ait visionem Propheta. Quae est autem visio? Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, etc. Non omnis qui videt Deum, videt eum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Scio alium prophetam 0903A vidisse Dominum, et vidisse eum super thronum sedentem, sed non excelsum, neque elevatum. Disserens Scripturam Daniel, dicit: Throni positi sunt (Dan. VII, 9) , et non erat excelsus ille thronus. Et veniam, ut sedeam ad judicandum populum in valle Josaphat. Ergo hic in valle sedit, et in valle eum judicaturus est, quem est condemnaturus. Aliud autem est videre eum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Et in Michea:
II. Et Seraphim stabant in circuitu ejus, sex alae uni et sex alae alteri. Duo video Seraphim, et unumquodque eorum in semetipso habens sex alas. Deinde dispositio alarum. Et duabus quidem alis velabant faciem, non propriam, sed Dei: duabus aliis velabant pedes, non proprios, sed Dei; duabus autem aliis volabant. Juxta quod scriptum est, contrarium sibi 0903D videtur. Si stabant, volare non poterant; scriptum vero est: Seraphim duo stabant in circuitu ejus, sex alae uni, et sex alae alteri, et duabus quidem velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant, et clamabant alter ad alterum. Verum haec Seraphim quae circa Deum sunt, quae sola cognitione dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus; propter hoc servant mysteria (( Al. mysterium)) Trinitatis, quia et ipsa sunt sancta. His enim in omnibus quae sunt, sanctius nihil est. Et non leviter dicunt alter ad alterum: Sanctus, 0904A sanctus, sanctus; sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant
III. Et duabus volabant, et dicebat alter ad alterum: 0905A Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth: plena est omnis terra gloria ejus. Et elevatum est superliminare a voce qua clamabant: voce Jesu Christi et voce Spiritus sancti. Si aliquis e nobis clamantium audierit vocem Jesu Christi et Spiritus sancti, elevatur superliminare, et altius fit quam eo tempore cum elevatum est, cumque dictum est: Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIV) .
IV. Et domus impleta est fumo. Ex remissione ignis cuncta impleta est domus. Fumus autem vapor ignis est. Et dixi: O miser ego, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam. Non possum sentire quare humiliaverit seipsum Isaias. Verum dicit: testimonium enim dat Scriptura, quia 0905B ejus mundantur labia ab uno ex Seraphim, qui missus est ad auferenda ejus peccata. Unus autem ex Seraphim Dominus meus Jesus Christus est, qui ad auferenda peccata nostra a Patre missus est, et dicit: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circummundavi. Nec putes naturae contumeliam, si Filius a Patre mittitur. Denique ut Unitatem deitatis in Trinitate cognoscas, solus Christus in praesenti lectione nunc peccata dimittit, et tamen certum est a Trinitate peccata dimitti. Qui enim in uno crediderit, credit in omnibus. Deferatur ergo mihi de altario coelesti forceps ut tangat labia mea. Forceps Domini si tetigit labia mea, mundat ea. Etsi mundaverit ea, et circumciderit a vitiis, ut nuper diximus, aperiam verbo Dei os meum, nec ulterius sermo immundus 0905C exiet ex ore meo: quia cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis habito. Seraphim quod missum fuit, mundavit labia Prophetae, non mundavit autem labia populi. Confessus est enim ipse immunda labia se habere, et in medio populi immunda labia habentis habitare. Sed hoc quod missum est Seraphim, non judicavit dignos esse de populo, ut et illorum labia emundaret, et idcirco adhuc impie agunt, idcirco adhuc 1106 Domino meo Jesu Christo repugnant, adhuc ei maledicunt immundis labiis. Ego autem precor, ut veniens Seraphim, emundet labia mea.
V. Et regem Dominum Sabaoth vidi oculis meis. Cur non dicamus in praesenti traditionem quamdam Judaeorum verisimilem quidem, nec tamen veram, et solutionem 0905D ejus quare non inveniamus? Aiunt ideo, Isaiam esse