Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
0906C
1107 I. Quantum ad dictum attinet, verecunde fecit Achaz, cum ei fuisset imperatum, ut peteret signum in profundum aut in excelsum, et rationem reddidit cur petere noluerit (Isai. VII) . Ait quippe: Non petam, et non tentabo Dominum. Est tamen super hoc verbo culpatus, et dicitur ad eum: Audite nunc, domus David: Numquid modicum vobis praestare certamen hominibus, et quomodo Domino praestatis certamen? Deinde dicitur haec repromissio: Ideo Dominus ipse dabit vobis signum. Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel. Haec exponantur, et de reliquis videbimus, indigentes et in illis gratia Dei ut manifestentur. Jubetur ut 0906D petat signum, non simpliciter, sed sibi ipsi. Sermo quippe ait: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum aut in excelsum. Propositum est signum Dominus meus Jesus Christus. Hoc enim est signum quod jubetur ut sibi postulet in profundum aut in excelsum. In profundum quidem, quia qui descendit, ipse est. In excelsum vero, quia qui ascendit super omnes coelos, ipse est. Mihi autem hoc signum propositum Dominus meus Jesus Christus in profundum 0907A et in excelsum, nihil prodest, si non mihi fiat mysterium de profundo et excelso ejus. Cum enim ego recepero mysterium de Christo Jesu de profundo et excelso, tunc accipiam signum secundum praeceptum Domini, et dicetur mihi quasi habenti in memetipso profundum et excelsum: Neque dixeris in corde tuo, Quis ascendit in coelum? Hoc est Christum deducere. Aut quis descendit in abyssum? hoc est, Christum ex mortuis reducere ((Al. recedere)). Juxta est verbum tuum vehemens in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X) . Praecipitur ergo nobis omnibus, ut petamus nobis hoc signum, ut nobis utile fiat signum quod dat Dominus Deus in profundum et in excelsum. Si quis autem est qui sciat, et rationabili contemplatione cognoscat hoc quod dictum est, in profundum et in excelsum, 0907B non disjunctive esse dictum, significat enim hoc quod utrumque possit. Pete tibi 1108 signum a Domino in profundum et in excelsum. Et in promissione autem dixit Apostolus: Ut cognoscamus quid sit profundum, et excelsum, et longitudo, et latitudo (Ephes. III) . Et dixit Achaz, non petam. Incredulus fuit. Dixit enim: Pete tibi ipsi. Populus autem usque hodie non petit signum, propterea non habet illum, et praebet Domino certamen populus qui non recipit Dominum meum Jesum Christum. Deinde alia sequitur quaestio. Isto enim dicente: Non petam, neque tentabo Dominum, et aestimante tentationem esse, si peteret signum, ait: Audite nunc, domus David. Numquid vobis modicum est praestare certamen hominibus, et quomodo Domino praestatis certamen? non praestat autem certamen 0907C Domino, neque hominibus eum arbitror praestare certamen, qui petit signum in profundum aut in excelsum. Certamen quippe Dei est, quomodo salvet hominem. Non praestat igitur certamen Domino qui confugit ad salutem. Qui vero Domino certante, ut salvet hominem, fugit a salute, et procul recedit a Domino, praestat Domino certamen. Ideo dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo in utero concipiet ((Al. accipiet)), et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel (Matth. I, 13) . Veritas exemplarium Prophetae hujus dicit, vocabis. In Matthaeo porro scimus lectitari: Et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Non possumus dicere, quia oporteat minus aliquid facere de Propheta. Quomodo vero Evangelium hanc habet 0907D scripturam? Utrum ab aliquo non intelligente, et ad faciliora currente, quomodo et in aliis multis factum est: an sic a principio, ut dicat forsitan aliquis editum esse Evangelium, qui vult deliberet. Propheta quidem manifeste habet, et vocabis nomen ejus Emmanuel. Novi quemdam in exordio scripturarum Evangelii legentem: Et vocabis nomen ejus Emmanuel, dixisse intra seipsum: Quid est vocabis? Quis vocabit? Achaz. Et quomodo potuit Achaz de 0908A Salvatore, qui post generationes multas venit, audire: Vocabis nomen ejus Emmanuel: atque ita pro eo quod est vocabis, scripsisse vocabitur? 1109 Sed vide quia non Achaz dicitur: Et vocabis nomen ejus Emmanuel, sed domui David vide manifeste dictum: Audite nunc, domus David: Numquid modicum vobis est praestare certamen hominibus, et quomodo Domino praestatis certamen? Ideo dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel. Sed quando itaque non intelligimus hoc quod dictum est, nihil ex eo minus faciamus, neque ad faciliora curramus, sed exspectemus donec gratia Dei subjiciat nobis per illuminationem scientiae illuminationem quaestionis: aut certe rursum gratia Dei per quem vult illuminet 0908B nos, ut non ultra quaeramus, sed quaestio nostra solvatur. Si autem temere ad non intellecta prorumpimus, nos ipsos causabimur. Quae est ergo domus David? Si David Christus est, ut frequenter probavi, domus David nos sumus Ecclesia Dei: et dicitur nobis qui Ecclesia sumus, ut non praestemus certamen Deo supra dictum, sed ante Domino signum suscipiamus illud. Nobis, non domui David ista dicuntur. Et prophetatur, quia si quis est domus David, vocabit nomen ejus Emmanuel. In adventu enim Christi sola Ecclesia nostra de Christo dicit: Nobiscum Deus. His, ut dedit gratia Dei, explanatis, alia jam quaeramus aenigmata.
II. Butyrum et mel manducabit. Quomodo Christus prophetatur butyrum et mel comesturus? Si hoc 0908C fuerit expositum, Domino tribuente, rursus ea quae sequuntur, aliam nobis ingerent quaestionem. Utinamque omnes faceremus illud quod scriptum est: Scrutamini Scripturas! Plura ex corporalibus cibis nominata sunt in Scripturis pro escis spiritalibus. Quasi modo nati parvuli rationabile et sine dolo lac desiderate (I Pet. II, 2) . Ergo est sine dubio lac rationabile, et oportet nobis istiusmodi lac quaerere. Rursum in Proverbiis de melle scriptum: Mel inveniens comede quod sufficit, ne forte plenus evomas (Prov. XXV, 16) . Num curavit Spiritus sanctus de melle isto quod notum est, ne forte plus comedamus? Sed sentiens utique Spiritus sanctus mel spiritale, ait: Mel inveniens comede quod sufficit. Quid autem sentiens Spiritus sanctus praecepit nobis, ut 0908D si inveniremus mel, invenibile est siquidem mel, comedamus quod sufficit? Vade, ait, ad apem, et disce quomodo operatrix est (Prov. VI) . Et inveniuntur Prophetae apes esse. Fingunt siquidem ceras, et mella conficiunt, 1110 et si audienti mihi expedit dicere, favi eorum scripturae sunt, quas reliquerunt. Et volens veni ad Scripturas, et inveni mel. Sed comede mel Et in Proverbiis rursus dicitur: Bonus est enim favus, 0909A ut indulcentur fauces tuae (Prov. XXIV, 13) . Putasne, hoc dicit Spiritus sanctus, comede mel quod in usu est, bonum enim est? Ego non audeo dicere, quia de melle corporeo mihi praecipiat Spiritus sanctus, comede mel. Ecce non habeo, aut certe naturae hujusmodi sum, ut de melle comedere non possim: qua ratione mihi dicit, comede mel, et noli comedere carnes, sed comede, fili, mel; bonum est enim. Si videas apes Prophetas, et opus eorum mella vel favos, tunc videbis quomodo pro dignitate sancti Spiritus intelligas, comede mel, fili; bonum est enim. Si quis meditatur eloquia divina, et nutritur sermonibus Scripturarum, compleat mandatum divinum jubens, comede mel, fili: et faciens quod jussum est, potitur sermone, qui sequitur, Bonum 0909B est enim. Quia bonum est hoc mel, quod in Scripturis invenitur. Quod autem dicitur: Vade ad apem, istiusmodi est. Est quaedam (ut ita dicam) apis super apes: et quomodo inter apes rex quidam est qui nominatur esse rex: sic princeps apum Dominus est Jesus Christus, ad quem mittit me Spiritus sanctus, ut comedam mel, bonum est enim, et favus ejus ut indulcentur fauces meae. Et forte subtiliores litterae favi erunt, mel vero est qui in his est intellectus. Iste porro qui est natus ex virgine Emmanuel, butyrum et mel manducat, et quaerit ab unoquoque nostrum butyrum manducare. Quomodo a singulis nostrum butyrum quaerit et mel, sermo edocebit. Opera nostra dulcia, sermones nostri suavissimi et utiles, mella sunt quae manducat Emmanuel, quae 0909C manducat iste qui natus est de Virgine. Si vero sermones nostri amaritudine pleni sunt, ira, animositate, molestia, turpiloquio, vitiis, contentione, dedit in os meum fel, et non comedit ab his sermonibus Salvator. Comedet autem Salvator de sermonibus qui sunt apud homines, si fuerint sermones eorum mel. Approbemus hoc de Scripturis. Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis aperuerit mihi ostium, ingrediar ad eum, et coenabo cum illo, et ille mecum. (Apoc. III, 20) . Igitur ipse pollicetur se ex nostris coenaturum nobiscum esse, certum est autem quia et nos cum illo coenamus, si coenemus illum. Comedens quippe de nostris bonis sermonibus, operibus, et intellectu, repascit nos suis escis spiritalibus, et divinis, et melioribus. Propterea quia beatum est 0909D suscipere Salvatorem, apertis ostiis principalis cordis nostri, praeparemus ei mella, et omnem coenam ejus: ut ipse nos ducat ad magnam coenam Patris in regno coelorum, quae est in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.