Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
1115 I. Impossibile est invenire principium Dei. Principium ortus Dei nusquam comprehendis. 0913A Non dico tu, sed neque aliquis, neque aliud quidquam eorum quae subsistunt. Solus Salvator et Spiritus sanctus, qui semper fuerunt cum Deo, vident faciem ejus: et forte Angeli qui vident jugiter faciem Patris qui est in coelis, vident et principia negotiorum. Sic autem et pedes abscondunt ante homines Seraphim. Novissima enim ut sunt, non valent enarrari. Quis annuntiabit de novissimis? ait Scriptura (Isai. XLI) . Quae videmus (ut tamen concedatur, quia aliqua videmus) media sunt: quae ante mundum fuerint, ignoramus. Fuerunt porro quaedam ante mundum. Quae post mundum secutura sint, ad certum non apprehendimus. Erunt autem alia post mundum. Ea igitur quae scripta sunt: In principio fecit Deus coelum et terram, terra autem erat invisibilis incomposita, 0913B et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei ferebatur super aquas, apprehenduntur (Gen. I) . Mundae erant aquae istae, in quibus incubabat spiritus Dei. Sed et tenebrae quae super abyssum erant, non sunt ingenitae. Utrumque enim ex nihilo creatum est. Audi in Isaia dicentem Dominum: Ego Deus qui construxi lucem, et feci tenebras (Isai. XLV) . Audi sapientiam in Proverbiis praedicantem: Ante omnes abyssos nata sum (Prov. VIII) . Non erant ista ingenita, sed quando, vel quomodo sunt nata, nescio. Velantur enim a Seraphim priora operum Dei, id est, facies Dei: similiter autem et pedes. Ea quae post extremum saeculum futura sunt in saecula saeculorum, quis potest exponere? Garrulorum est hominum horum notitiam polliceri, nescientium quia 0913C homo ea tantum potest capere quae media sunt, et ea quae post mundum usque ad consummationem in judicio sunt futura, de poenis, de retributione. Et horum quoque multa absconsa sunt nobis, ut propter hoc quidem scriptum sit: Duabus velabant faciem. Non solum autem velabant, sed et contegebant, id est sic velabant, ut nec modicum videretur priorum, dico autem faciei: neque paululum 1116 quid agnosceretur novissimorum, hoc est, pedum ejus. Duabus volabant. Aperta sunt media ad contemplandum. Et clamabant alter ad alterum. Non alter ad plures, sed alter ad alterum. Audire enim sanctitudinem Dei quae annuntiatur a Salvatore, juxta dignitatem rei nemo potest nisi Spiritus sanctus: quomodo rursum inhabitare sanctimoniam Dei quae 0913D annuntiatur a Spiritu sancto, nemo potest nisi solus Salvator. Ob id alter ad alterum clamabant, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus. Non eis sufficit semel clamare sanctus, neque bis, sed perfectum numerum Trinitatis assumunt (Isai. VI) , ut multitudinem sanctitatis manifestent Dei, quae est trinae sanctitatis repetita communitas, sanctitas Patris, sanctitas unigeniti Filii, et Spiritus sancti. Etenim sanctificans et sanctificati ex uno omnes (Heb. II) . Qui sanctificat Salvator est, juxta hoc quod homo est a Deo Patre accipiens sanctitatem. Dicunt itaque: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Interpretatur Sabaoth (ut Aquila tradidit) Dominus militiarum,
II. Plena est omnis terra gloria ejus. Olim plena 0914A domus erat gloria, nunc vero his qui super terram sunt, a Seraphim prophetatur, quia futurum sit, ut universam terram gloria Dei mei Christus impleat. In omnibus quippe qui conversatione sua glorificent Deum, gloria Dei est, atque ita universa terra plena est gloria Dei. Olim non omnis terra plena erat gloria Dei, sed unus angulus terrae, quando dicebatur: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Gloria Deo, qui misit Filium suum, ut omnis terra plena fieret gloria sua. Sed quid tibi prodest, si terra plena sit propter ecclesias beatorum, qui ubicumque sunt, gloria Dei, tu autem non sis particeps gloriae plenitudinis Dei? Et tu ergo labora, et in cunctis enitere ut sis gloriam Dei quaerens, ut inhabitet et inveniat locum in te, et fias etiam tu cum omni terra, 0914B in qua est gloria Dei, plena, gloria ejus. Quomodo fit per singulos nostrum plenitudo gloriae Dei? Si quae facio, quae loquor, in gloriam Dei fiant, plenus sermo 1117 meus et actus fit gloria Dei. Si et processus, et ingressus meus in gloriam Dei est, si cibus, si potus meus, si omnia quae facio in gloriam Dei fiant, et ego particeps sum istius dicti: Plena est terra gloria ejus. Cum ergo omnia ista fecero, elevatum est superliminare a voce Seraphim, qua clamabant. Beatum est itaque unumquemque nostrum ita laborare ut particeps fiat ostii, et superliminaris ostii, quod juxta intellectum est Christus Deus. Neque enim indecens dictu reor ostium carnem, et superliminare verbum nuncupari.
III. Elevatum est superliminare a voce qua clamabant, 0914C et domus repleta est fumo. Fumus iste donum est de gloria Dei: Et dixi: O miser ego quoniam compunctus sum. Antequam videas visionem, non confiteris te esse miserum, o Isaia? Non ait: quamdiu vixit Osias, neque in sensum meum venit quia miser essem. Incipio autem nosse quia miser sum, quando video visionem, moriente mihi Osia rege leproso, et dico: O miser ego (Paral. XXVI) ! Nunc incipio et ego confiteri Domino, et dicere de memetipso: O miser ego! quomodo Isaias dicit: O miser ego! Proxime autem huic et Apostolus dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ? Beatum est ergo ut miserum me fatear. Si me humiliavero, et poenitens super peccatis meis flevero, exaudiet me Deus, et dabit mihi liberatorem, et dicam 0914D gratias Deo per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid., 25) . Verum ex corde dicamus, miser ego sum. Unusquisque recordetur causas miseriarum suarum, et delicta, et dicamus surgentes ad orationem, memores quidem quasi confitentes, obliti autem quasi jam non facientes, et dicamus: Miser ego, quoniam compunctus sum. Non est compunctus antequam videret visionem, antequam Osias moreretur: cum incipit poenitentiam agere, statim dicit: quoniam compunctus sum. Si quis sine sensu est juxta interiorem hominem, cum peccator sit, non compungitur: sed quasi in exteriora membra licet adhibeas stimulum, non sentit mortuum corpus: eodem modo si adhibeas peccatori verba divina mortificato 0915A per peccatum, et non agenti poenitentiam, neque moestus est, neque poenitet, neque habet tristitiam operantem confessionem, tristitiam quae secundum Deum est. Si quis autem vult salvari, et audierit sermones arguentis se, et corripientis, statim dicit: O miser ego! Nec sufficit dicere, miser ego: apponendum est ei, quia compunctus sum. Utinam amplius compungamur! Quanto enim 1118 plus compungimur, tanto plus nobis peccatorum vincula laxantur. Propter hoc Achab ille non multum utilitatis est consecutus, quia non multum compunctus est (III Reg. XXI) : sed compunctus quidem est semel tantum. Quamobrem dictum est: Vidisti quomodo compunctus est Achab. Si vero quis talis fuerit ut non cesset compungi, dicit similiter ut Apostolus: 0915B Non sum dignus vocari Apostolus propter hoc quod persecutus sum Ecclesiam Dei (I Tim. I) . Et: Mihi minimo omnium sanctorum data est ista gratia (Gal. I) . Et: Fidelis Deus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum, peccatores salvare, quorum primus ego sum (I Cor. XV) . Videsne quia multum compunctus est, et non semel, sed semper scribens, et loquens, et agens compunctus est? quomodo et Isaias in praesenti, qui dicit: O miser ego sum, compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam, et in medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Annotemus et aliud quiddam, quia peccata Isaiae non in factis, sed tantum in sermonibus erant. Propter quod ait: Quia cum homo sim, et immunda labia habeam. Erat autem et populus immunda labia 0915C habens. Non decuit eum accusare populum, et dicere plura peccata in eo esse, quam immundorum labiorum.
IV. Et regem Dominum Sabaoth vidi oculis meis. Si quando de Deo cogitaverimus, cum adhuc sumus peccatores, et nos dicamus, quae nunc dicit Propheta: Et missus est de me unus de Seraphim. Quam bonus Deus! Quia, inquit, audio confitentem Isaiam, dixit enim: O miser ego, quoniam audio poenitentem, ait quippe: Compunctus sum: quia propria delicta pronuntiavit dicens: Quia cum sim homo, et immunda labia habeo, et in medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Et ego, adhuc loquente eo, dico: Ecce adsum. Et missus est ad me unus de Seraphim, et in manu sua habebat 0915D carbonem. Carbo defertur ad Prophetam, ut per ignis ustionem purgentur labia ejus, quae aliquando peccaverant. Quis est iste unus de Seraphim? Dominus meus Jesus Christus, iste juxta dispensationem carnis missus est habens in manu sua carbonem, et dicens: Ignem veni mittere super terram.
V. Et utinam jam ardeat! Et missus est ad me unus de Seraphim, et in manu ejus habebat carbonem, quem acceperat forcipe de altari. Non quocumque simpliciter et fortuito Propheta igne purgatur, sed qui est de altari Dei. Si purgatus non fueris altaris igne, 0916A residet tibi ille, de quo dictum est: ite a me in 1119 ignem aeternum, qui praeparatus est Zabulo et angelis ejus. Non est talis ignis de altari. Omnes igni tradendi sunt, sed non omnes uni igni, alios de altari ignis exspectat, alios ignis, qui praeparatus est Zabulo et angelis ejus. Tangat ergo labia mentis et animae nostrae sermo corripiens, ut et nos dicamus: et tetigit os meum. Si mundavero os meum, ut nihil otiosum, nihil fatuum, nihil turpe, nihil scurrile (ut omnia semel nominem), nihil eorum, quae interdicta sunt, loquar, tunc possumus dicere: tetigit os meum. Porro quamdiu immunda labia habeo, et 1120 immundas res gero propter verba peccati, non tangit os meum ignis de altari, neque mittitur ad me unus de Seraphim.
0916B VI. Et dixit: Ecce tetigi labia tua, et abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgavi. Mordeat nos sermo divinus, exurat animas nostras. Dicamus audientes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis? ut auferantur iniquitates nostrae, atque peccata, et mundi effecti mundo ore, mundoque corde, et munda tota conscientia, gratias agamus omnipotenti Deo in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.