Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Quinta. De eo, quod scriptum est: Quis elevavit ab Oriente justitiam, et de visione iterum aliter. Cap. VI.
( Haec Allocutio in Graeco perperam valde fuit, ideo juxta sensum et ordinem, non etiam juxta verba translata.)
1119 I. Ait Prophetes esse Christum viventem 0916C justitiam, et putabamus nos ab Apostolo solum dictum esse, quia Christus sit justitia, et sanctificatio, et redemptio, et sapientia (I Cor. I) . Forte autem et Apostolus instructus a Prophetis, novit animatam esse justitiam et viventem: Quae est ista justitia? Unigenitus Dei. Quia autem non solum ab Apostolo ortum est Christum esse justitiam et viventem, et subsistentem justitiam; sed invenies et a propheticis sermonibus hoc nobis mysterium exhibitum. Certum et a capitulo, in quo nunc lectio conquievit: Quis enim, inquit, surgere fecit ab Oriente justitiam, et vocavit eam ad pedes suos (Isai. VI) ? Vocavit justitiam. Manifestum est animatam eam esse, si ambulet vocata. Vocavit autem Christum Pater, quo ob nostram salutem, ad nos iter 0916D faceret, et descenderet de coelo ad nos. Nemo enim ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis. Vocavit eum de Oriente: non de isto sensibili, sed de oriente lucis verae. Propter quod scriptum est: Quis exsurgere de Oriente fecit justitiam, et vocavit eam ad pedes suos? Pater vocavit Filium, immo ut vere dicamus, Deus hominem vocavit justitiam ad pedes suos, id est, incarnationem Filii sui. Ideo et adoramus scabellum pedum illius, juxta quod scriptum est: Adorate scabellum pedum ejus, quia sanctum est. Caro siquidem Domini honorem 0917A deitatis assumit. Quia autem principium lectionis 1120 altiori indiget expositione, oremus summum regem, ut sermo, qui vocatus abierat, ad nos iterum revertatur, ut pauca juxta possibilitatem nostram edisseramus.
II. Et factum est in anno, quo mortuus est rex Osias: Vidi Dominum sedentem supra thronum excelsum, et plena erat domus gloria ejus; et Seraphim stabant in circuitu ejus, sex alae uni, et sex alae alteri. Et duabus quidem velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes, et duabus volabant, et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est terra gloria ejus: et reliqua. Verum ut et nos videamus visionem, quam vidit Isaias, vocemus Jesum, qui non videntibus 0917B largitus est oculos. Potest enim etiam nunc venire et facere, ut ea, quae in lectione sacramenta dicta sunt, apertis oculis intueamur: repromittamus ei jam nos non ultra facere corpus Christi corpus meretricis, nec facere opera digna luctu. Unusquisque nostrum haec corde loquatur ad Deum, et precemur, ut adventus ejus etiam nunc fiat. Si enim non advenerit Jesus, ista videre non possumus. Precor ut mittatur etiam ad me Seraphim, et, comprehenso de forcipe carbone, purget labia mea: et quid dico labia mea? Isaias sanctus erat, et ideo tantum labia ejus purgata sunt, quia labiis tantum, id est, sermone deliquerat. Ego vero non sum talis, ut possim dicere, quod solum immunda labia habeo; 1121 sed metuo ne immundum cor habeam, 0917C immundos oculos, immundas aures, immundum os. Quamdiu in omnibus istis pecco, totus immundus sum. Si videro mulierem ad concupiscendum, jam moechatus sum eam in corde meo. Ecce immundos oculos habeo. Si de pectore meo exeant cogitationes pessimae, adulteria, fornicationes, falsa testimonia, ecce cor immundum habeo. Quam formosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Isai. LII) ! Ego vero timeo ne currens ad mala immundos pedes habeam. Extendo ad Dominum manus meas. Et forte avertens faciem suam dicit: Si extenderitis manus, avertam faciem meam a vobis (Isai. I, 19) . Quis ergo me mundat? Quis lavat pedes meos? Jesu, veni, sordidos habeo pedes, propter me fias servus: mitte aquam tuam in pelvim tuam, 0917D veni, lava pedes meos. Et scio temerarium esse quod dico. Sed timeo comminationem dicenti: Si non lavero pedes tuos, non habebis partem mecum (Joan. XIII) . Ideo lava pedes meos, ut habeam partem tecum. Sed quid aio lava pedes meos? Petrus hoc potuit dicere, qui non habuit necesse, nisi tantum ut pedes ejus lavarentur, totus quippe mundus erat. Ego potius cum semel lotus sum (( Leg. sim)), illo indigeo baptismate, de quo Dominis ait: Ego aliud 0918A Baptisma habeo baptizare. Cur ista diximus? Praeparo et me et audientes ad majora mysteria. Si tamen veniat, si descendat ad nos sermo Dei: timeo enim ne me fugiat, ne benedictionem quoque meam dedignetur. Fugit quondam sermo populum propter Achar unum peccatorem; fugit, inquam, sermo populum propter unum peccatorem Achar, filium Zambri filii Zara ex tribu Juda, qui inobediens fuit Deo, et ideo anathematizatus est (Jos. VII, 25) . Et quia nunc populi multitudo est propter parasceven, et maxime in Dominica die, quae passionis Christi commemoratrix est (neque enim resurrectio Domini semel in anno, et non semper post septem dies celebratur), orate Deum omnipotentem, ut veniat ad nos sermo ejus. Etiamsi peccatores estis, 0918B orate Dominum. Peccatores exaudit Deus. Quod si timetis illud, quod in Evangelio dicitur: Scimus quia peccatores non exaudiat Deus (Joan. IX, 13) , nolite pertimescere, nolite credere. Caecus erat qui hoc dixit. Magis autem credite ei, qui dicit, et non mentitur, et si fuerint peccata vestra ut coccinum, ut lanam dealbabo (Isai. I, 18) . Et: 1122 Si volueritis, et audieritis me, bona terrae edetis (Ibid., 19) . Si vultis vel nunc audire, oremus in commune Dominum, ut saltem nunc, adveniente verbo prophetica verba dicta valeamus advertere.
III. Factum est, inquit, in anno, quo mortuus est Osias rex, vidi Dominum sedentem super thronum excelsum. Visio ascripta est. Cur regis tempus significatum? Intendite quando oborta sit visio. Cum mortuus 0918C est Osias rex, vidit Isaias Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum. Si quis ex nostris novit, qui fuerit Osias, et quae gesserit, ille potest nosse quid docuerit Propheta per spiritum, quid exhibeat nobis sermo divinus. Vadam ad vitam Osiae, et requiram ex Regnorum libris, et ex Paralipomenon historia de Osia: ibique videbo, quia necessarium sit, si futurum sit, ut videam Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum, mihi mori Osiam regem (II Par. XXVI) . Iste Osias ex semine David descendens, et regnans in populo Juda, quamdiu quidem vixit Zacharias, qui intelligebat (sic enim scriptum est secundo libro Paralipomenon), fecit rectum in conspectu Domini. Nec sufficiens isto, fecit luminaria magna Domino, et composuit templum Dei, et 0918D multae fuerunt in religione ejus virtutes. Quando autem mortuus est Zacharias intelligens, tunc fecit malignum. Quis hic qui fecit malignum? Rex erat, non sacerdos. Alius ordo regius, alius ordo sacerdotalis. Voluit ingredi in templum, et locum agere sacerdotis, et facere opus, quod non fuerat ei concessum. Introiit praeveniens sacerdotes, et assumpsit vas libaminis. Ingressus autem et princeps sacerdotum, qui tempore illo erat, et octoginta sacerdotes 0919A cum eo; dixit ad eum princeps sacerdotum: Nonne tu es Osias, et non Sacerdos? Violenter perseveravit, et lepra ascendit in frontem ejus. Projectus est mortuus, egressus est de templo, eduxit eum Dominus. Igitur leprosus factus est propter praevaricationem legis. Unusquisque sub regno est sive peccati, sive justitiae. Si peccatum mihi regnat, unus sum de regibus Israel, qui templum violenter ingressi sunt. Si justus sum juxta mensuram profectus mei, et facio rectum, et persevero ante conspectum Dei, regnat mihi justitia. Quamdiu vero vixit leprosus, Isaias immunda labia habuit. Quamdiu vixit iniquus, non potuit Isaias Dominum Sabaoth videre, 1123 et immunda labia habuit, sub iniquo quippe rege erat. Quando enim incipit videre visionem Dei? Anno 0919B quo mortuus est Osias. His similia, et de multis scriptis poteris dicere, tribuente Deo. In Exodo istiusmodi quiddam scriptum est: Et factum est post dies aliquot, mortuus est rex Aegypti, et suspiraverunt filii Israel, et ascendit clamor eorum ad Deum (Exod. II, 23) . Quamdiu vixit Pharao, non suspiraverunt filii Israel, et in pejus positi, ne gemendi quidem habuerunt liberam facultatem. Vivebat quippe rex, qui imperabat eis et lateres et paleas facere. Quamdiu vixit Pharao, non suspiraverunt ad Deum: cum mortuus est Pharao, tunc valuerunt madida fletibus ora sustollere. Vivit rex malignus in pectore nostro, quamdiu vivit Pharao Zabulus. Tunc lateres operamur, et paleas, et tunc lacrymas intra silentium devoramus, et iniquitatis opera prima facimus. Cum autem mortuus 0919C fuerit, Domino Deo nos visitante, tunc suspiramus ad Dominum. Idcirco oremus Dominum, ut regnum peccati, quod est in mortali nostro corpore, moriatur. Peccatum enim, ait, mortuum est: ego autem 1124 revixi. (Rom. VII, 9) . Et rursum, Peccatum revixit, ego autem mortuus sum (Ibid., 10) . Moriente uno, qui potitur regno peccati Osia, moritur et Pharao. Cum moritur rex pessimus erigo ad coelum oculos, et exaudit (( Al. exaudivit)) vocem meam Deus, quomodo Abraham, et Isaac, et Jacob: et video Dominum Sabaoth sedentem, et regnantem super excelsum solium, quem populus non vidit. Nondum enim Osias mortuus fuerat. Volo quiddam simile interponere bonae rei, quae huic contraria est. Iste ipse Osias quamdiu vixit Zacharias intelligens, 0919D non fecit peccatum in conspectu Dei; moriente Zacharia, declinavit a Domino, ubi imperavit populo, et rexit urbem. Haec diebus et noctibus legentes, et audientes Dominum dicentem: Oportuit te mittere pecuniam meam ad mensam; et ego veniens cum usuris eam exegissem (Matth. XXV) , non colligamus in sudario mnam creditam, nec pecuniam mittamus in terram, sed feneremur eam populis. Et cum nos crediderimus dominicam rationem, vobis erit videndum quomodo credita cum usuris exsolvatis. Quam, etc. Amen.