Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap. VIII.
1133 I. Da sapienti occasionem, et sapientior erit, dicit sermo divinus (Prov. IX) . Occasionem autem acceperunt sacratissimi Apostoli ad intellectum propheticorum sermonum. Oremus Deum ut accipiamus sapientiam et possimus fieri sapientiores per occasionem Apostolorum ad Prophetas exponendos. Apostolus recordans hujus dicti: Ecce ego et pueri, 0928B quos Deus dedit mihi, deinde infert et edisserit: Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse proxime eos factus, qui participantur eorum: ut per mortem destruat eum, qui imperium habet mortis, hoc est, Zabulum, et eruat eos quicumque metu mortis in sempiternam vitam rei erant servitutis (Hebr. II) . Igitur quia pueri participes effecti sunt sanguinis et carnis, et Salvator noster communicavit carni atque sanguini; alienum enim erat a natura et divinitate ejus, sanguinem et carnem suscipere: propter nos autem ea, quae sibi erant aliena suscepit, ut domesticos sibi faceret, qui fueramus alieni per peccatum. Et quidem Apostolus sic exposuit, dicens: Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse proxime eos factus est, qui participantur eorum. Ego autem dicam, quoniam quomodo et pueri commmunicaverunt 0928C sanguini et carni, et ipse 1134 proxime eos factus, qui participantur eorum: sic quia pueri non possunt fortiores audire sermones, debent enim ut pueri audire sermones Dei, propter hoc factus in sanguine puerorum causa qui communicaverunt carni et sanguini, quasi parvulis loquens, loquitur non divina et ineffabilia, sed quaecumque capere possunt parvuli. Parvuli autem omnes homines sunt, si eos comparas ad perfectionem verbi, licet Moysen nomines, licet unum dixeris de Prophetis; licet Joannem, quo major in natis mulierum nemo fuit (Matth. XI) : licet ad Apostolos venias: Petrum, cui portae inferi non invalescent: vel Paulum, qui raptus est usque ad tertium coelum, et 0928D audivit indicibilia verba (II Cor. XII) : non deponis eorum gloriam, dicens, quia et ipsi in eis quae intellexerunt comparatione eorum, quae non intellexerunt, parvulorum disciplinis eruditi sunt, quae hominibus traduntur. Dicit ergo Salvator non de his, quos Paulus in Christo parvulos nuncupat, et asserit lacte potandos, et non forti cibo, sed de omnibus simul hominibus: Ecce ego et parvuli mei, quos mihi dedit Deus (I Cor. III) . Verum quomodo in pueris alii sunt aliis acriores, et ea quae eis sunt tradita velocius consequuntur: sic, inquam,
II. Deinde in reliquis prophetat Salvator in Propheta dicens futurum esse ut cum acceperit pueros, signa et prodigia fiant in Israel. Habet autem ita: Et erunt signa et prodigia a Israel in Domino Sabaoth, qui habitat in monte Sion. Qui enim habitat in speculatorio, et in omni anima potest conspicere 0929C veritatem, iste facit signa et prodigia per Salvatorem, et post Salvatorem per Apostolos, et ubicumque invenitur anima apta ministerio signorum et prodigiorum Dei, sive juxta spiritalem curationem, sive sensibiliter exhortando eos, qui veniunt ad fidem, non est otiosus Deus, qui tunc fecit signa et prodigia, etiam nunc operari ea. Et si dixerint ad vos: Quaerite ventriloquos et eos qui de terra clamant, qui inania loquuntur, qui de ventre clamant, non gentes ad Deum suum requirunt, qui exquirunt de viventibus mortuos (Isa. VIII, 19) . Attendite quoniam obscure dicta sunt, et debet sensus, Deo ipso largiente et revelante, cohaerere superioribus. Docet ergo nos, ut non simus aliorum sermonum discipuli, nisi coelestium et bonorum. Sunt enim quidam 1136 0929D loquentium, et pollicentium doctrinam veram, qui non loquuntur coelestia, sed terrena. Qui est ex terra, de terra loquitur: qui de coelo venit, super omnes est: et quod vidit et audivit, testificatur (Joan. III) . Si quis, ait, pueris, qui in me credunt, dixerit: Quaerite ventriloquos et eos qui de terra clamant, qui inania loquuntur, qui de ventre clamant, veluti quaerite daemonia: ab una enim specie daemonis ventriloqui τροπικῶς omnia daemonia nuncupavit. Si dixerint vobis, quaerite ventriloquos, hoc est, quaerite a daemonibus, sive divinationem, sive veritatem, 0930A sive sacratam contemplationem, respondete eis quae dico: Quae sunt, quae eos docet? In sequentibus dicit. Et sunt quidam, qui mittunt vos, magis autem catechumenos, quantum in ipsis est ad ventriloquos. Qui enim volunt vos ire ad idola, de quibus scriptum est: Et omnes dii gentium daemonia, volunt vos ire non solum ad ventriloquos, sed ad omnem speciem daemonum. Verumtamen Deus noster, qui in coelo et in terra universa facit, evellat nos a daemonibus, et familiares sibi faciat per Salvatorem nostrum Jesum Christum. Videte ergo nequando decipiatur alicujus ex vobis anima, ut adhuc ambigat, et dubitet, cum audierit illum, et illum hominem: In illo
0930C III. Et si dixerint ad vos: Quaerite ventriloquos et eos qui de terra clamant (Joan. I, 16) . Quia inania loquuntur, vaniloquos nominavit. Omnis sermo qui dicitur, aut vacuus est, aut plenus veritate. Vacuus est sermo omnis qui mendax est. Plenus 1137 est autem veritate, qui habet scientiam Dei universorum, et docet ut credamus Deo pollicenti regna coelorum sanctis suis. Vide ergo quid dicant, qui non fuerunt vaniloqui, neque vacui umquam apparuerunt in conspectu Domini. Nos omnes ex plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16) . Qui vaniloqui sunt non habent hoc ex plenitudine, sed omnes vacui sunt veritate, vacui sunt virtute, vacui sunt Christo. Si dixerint vobis, quaerite eos qui de terra clamant, qui inania loquuntur, qui de ventre clamant. 0930D Volo dicere et causam, quare hoc potissimum daemonium ventriloquorum nunc assumpserit sermo, ut dicat: Si dixerint ad vos, quaerite ventriloquos. Invenies omnes, qui repromittunt, nec habent veritatem, ventri suo servientes, et quodammodo propter voluptatem ejus et abundantiam cuncta facere. Non solum autem gentiles, sed et eos, qui cum repromittant in Christo religionem, haeretici sunt, et non tantum illos, sed etiam in nobis, qui Ecclesiastici sumus, invenies aliquem pro saturitate ventris cuncta gerere, ut honoretur et accipiat munera, quae 0931A in Ecclesia deferuntur. Iste talis de ventre loquitur, et fons sermonum ejus in ventre consistit. Non enim fons sermonum ejus de corde bono fluit, non de bonis cogitationibus, non de sancto Spiritu. Si quis ergo aliquando se docere promittit, observate utrum sermones ejus de ventre habeant principium, an non. Propositionem autem, quae mihi dici potest, ipse interponam, ne forte quis ex vobis a quoquam eam audiens, existimet aut Scripturam sibi esse contrariam, aut
IV. Nunc ad hoc quod coepimus, revertamur. Si ergo dixerint ad vos, quaerite ventriloquos, et eos qui de terra clamant, non gens ad Deum suum, haec eis respondete. Deficienter autem dicitur. Haec eis respondete, non gens ad Deum suum exquiritur. Unaquaeque gens, si quaerit Jovem, ad proprium Deum refert quod quaesivit. Haec eis respondete. Vos autem 0932A Israelitae habentes Deum verum, qui est super omnia, cum quaeritis, nolite ventriloquos quaerere, neque de terra clamantes, neque vaniloquos, sed proprium Deum. Qui quaerunt de viventibus mortuos. Mortui enim sunt daemones privati vera vita, quae dicit: Ego sum vita. Nolite ergo mortuos suscitari de vivis negotiis (Joan. XIV) . Legem enim suscepistis. O vos, quibus persuaderi non potuit, ut quaereretis ista de ventriloquis, et de terra clamantibus, vanis sermonibus sermonem veritatis et legem, suscipientes eam in adjutorium Legis vestrae, attendite: in lege vestra scribitur: Non sequaris idola: juxta legem facientes non attendatis ventriloquis, neque his, qui de terra clamant. Legem enim in adjutorium dedit, ut dicant, non est sicut verbum istud, pro quo non 0932B est munera dare (Isai. VI, 10) . Qui enim assumpsit Legem, et novit, quia Lex in adjutorium est, et praecipue spiritalis, quae interdicit a ventriloquis et auguriis quaerere: 1139 hic cum intellexerit Legem, debet admirans eam dicere, nullum verbum ita mundum apud Graecos et Barbaros, quale est verbum Legis. Ab omni enim verbo, ab universa doctrina veritatem pollicente differt Lex, quae a Deo nobis data est. Legem enim in adjutorium dedit, ut dicant, non sicut verbum istud. Quid est quod non est sicut verbum istud? Multa sunt verba, sed non sicut verbum istud. Nullum enim verbum post verbum Moysi, post verbum Prophetarum, multo autem amplius post verbum Jesu Christi et Apostolorum ejus. Vide si non clamant sensus Dei quod dictum 0932C est: Legem enim in adjutorium dedit: ut dicant, 1140 qui acceperunt Legem in adjutorium, non est ut verbum istud, quod locutus est Moyses in Lege lata per Angelos in manu mediatoris (Gal. III, 19) . Multo autem dignius potest hoc Ecclesia dicere, non est sicut verbum istud, quod caro factum est, quod habitavit in nobis, cujus videmus gloriam, non sicut Moyses velamine obtectam, sed gloriam tamquam unigeniti a Patre, pleni gratiae et veritatis. Non est sicut verbum istud, quod suscepit Ecclesia, in quo credit, per quod et salvabitur, Verbum quod in principio erat apud Deum, Deus Verbum, cui gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.