Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Octava. De eo, quod scriptum est: Ululate sculptilia in Jerusalem et in Samaria: usque ad eum locum in quo ait: et commovebo civitates, quae habitantur. Cap. X.
0932D
1139 I. Olim quidem quando peccavit populus prior, excidit a religione, et sculptilia fabricatus est Judas in Jerusalem et is qui Israel vocabatur, in Samaria. Si autem et nunc aliquis consideret ex multitudine eorum, qui colliguntur peccatores, non pigebit eum dicere, quod unusquisque Deum faciens, quod existimat esse bonum, et serviens peccato, 0933A maledictus est faciens sculptile, et conflans opus manuum artificis, et ponens illud in absconso. In absconso quippe cordis multa facimus idola, si peccemus. Unde sermo nos edocet poenitentiam agere, et ululare super sculptilibus et idolis, quae sunt in Jerusalem et Samaria. Et siquidem nos peccemus, qui esse de Ecclesia cupimus, in Jerusalem facimus sculptilia. Si vero ii qui extra Ecclesiam constituti sunt, quomodo haeretici peccaverint, faciunt idola in Samaria. Verumtamen omnes omnipotens Deus juxta suam bonitatem, ad poenitentiam provocat, dicens: Ululate sculptilia in Jerusalem, et in Samaria. Quemadmodum etenim feci Samariae et manufactis ejus, ita faciam Jerusalem et idolis ejus. Comminatur quaecumque fecit Samaritanis, et his, qui de 0933B Ecclesia sunt. Cum autem consummaverit Deus omnia faciens in monte Sion, et in Jerusalem inducet, super sensum magnum principem Assyriorum, et super altitudinem gloriae oculorum ejus (Isai. X) . Docemur quid futurum sit inimico nostro et Zabulo (Gen. III) , quem sensum quemdam magnum nunc Propheta nuncupavit. Quomodo enim serpens sapientior erat 1140 omnibus bestiis quae sunt super terram, et filii saeculi hujus sapientiores super filios lucis in generatione sua sunt; et dispensator iniquitatis sapienter fecit secundum sapientiam non bonam: eodem modo iste qui figuraliter princeps Assyriorum dicitur, magnus est sensus, et est mirari magnitudinem sensus ejus: in quo abusus est ad instruendos sapientes mundi istius, qui cum omni verisimilitudine, 0933C cunctaque virtute falsitatem sectarum suarum componentes exhibent. Cum ergo omnia fecerit Deus in monte Sion, et in Jerusalem, et reddiderit ea, quae justis repromissa sunt, tunc inducet supra sensum magnum principem Assyriorum, et super altitudinem gloriae oculorum ejus. Alta eum sapientem sermo novit, et exordium ruinae ejus ab inflatione coepisse. Unde et si inflati fuerimus, in judicium incidemus diaboli, in quo incidit ipse Zabulus.
II. Videamus autem et inflationem ejus, quanta sit, ut eam caveamus, et non permittamus eum super nos vera dicere. Quid igitur dicit? Viribus faciam, et sapientiam intellectus auferam, fines gentium (Isai. X) . Existimat fortitudine sua, quod vult in nobis se posse perficere. Et revera si vincamur, et post haec verba 0933D peccemus; si post Ecclesiam rursum in circum, et ad equorum cursus, et ad conventus gentilium eamus, quid aliud fit, quam superatos nos possidet? Et quid dixit Zabalus, viribus faciam? consequitur in nobis peccatoribus, quod minatus est. Sed et si fornicemur post castitatem longi 1141 temporis, post sanctimoniam multam, quid aliud fit, quam vera locutus probatur super nos, qui dixit, viribus faciam? Quid autem et aliud repromittat iste magniloquax, intueamur. Et sapientiam intellectus auferam, fines gentium. Sapientiam nescio quam pollicetur, de qua et Propheta loquitur. Alienigena quaedam sapientia est in eis (Jer. VIII, 9) . Est enim aliqua extranea a veritate sapientia, quam disperdet Deus. Hanc iste 0934A habens existimat se esse sapientem, et dicit: Sapientiam intellectus auferam, fines gentium, et vires eorum depascar. Pervenit enim ad omnes gentes operatio ejus; sed Salvator in omnes gentes mittens sermones suos, eruit eos, qui a Zabulo in cunctis gentibus captivi tenebantur. Et vires eorum depascar. Minatur se vires nostras praedatum iri, et tradere adversus nos militantibus. Et revera est videre eum quibusdam hoc facientem. Quando enim quis vincitur a 1142 Zabulo, et traditur daemonibus spiritibus pessimis, virtutibus contrariis, quid aliud factum est, quam is dixerat: Et vires eorum depascar. Accipiens nostras vires, depastus est nos. Et commovebo civitates, quae inhabitantur (Isai. X, 24) . Et hoc Zabulus comminatur; inhabitari cernit civitates, Ecclesias 0934B Dei in Christo Domino constructas, has commoturum esse se personat. Et frequenter quidem concussit civitates inhabitatas persecutionibus, frequenter concussit scandalis. Sed nos tentemus fundamentum habentes super petram tales fieri, ut iste qui dicit: Commovebo civitates, quae inhabitantur, nos movere non valeat per procellas suas, neque per spiritus adversos. Verum ad omnia quae acciderint, stabiles perseveremus, utpote habentes aedificium super petram Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.