Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Appendicula. In Isaiam Parvula
0937A 1145 Unus liber est duodecim Prophetarum: et quod solent facere Medici in aegrotationibus, et vulneratis secundum corpus, hoc Prophetae, quasi spiritales medici, in animae vulneribus, diversisque peccatis facere consuerunt. Duodecim Prophetis quasi aegrotans, qui vitio suo curari noluerit, ad mortem usque describitur; et postea per Christum, qui verus est medicus, sanatus post mortem esse narratur. Quod ergo duodecim Prophetae per partes faciunt, et nihilominus ipsi breviter subindicant, eumdem ordinem continentes, hoc latissime Majores Prophetae facere consueverunt. Ezras autem, qui interpretatur adjutor, et Zorobabel, qui interpretatur iste princeps in Babylone, et Jesus, qui in lingua nostra sonat Salvator, in figura praecesserunt 0937B Domini; ut quod caeteri Prophetae medicinalibus suis libris curare non potuerunt, isti curaverint, et reduxerint populum post captivitatem.
(Cap. I.) Visio Isaiae. Propterea visio dicitur, quia Prophetae futura cognoscunt, et spiritualibus oculis Salvatoris intuentur adventum: unde et Videntes apud antiquos vocabantur Prophetae. Filii Amos. Plerique putant, Amos, qui tertius est de duodecim Prophetis, patrem esse Isaiae, sed vehementer errant: diversis quippe apud Hebraeos scribuntur litteris; alius per sade, alius per sin. Quam vidit super Judam, et Jerusalem. Specialiter Isaias ad duas tribus mittitur, Judam, et Benjamin; et Jerusalem: hoc est, ad metropolim duarum tribuum civitatem. In diebus Oziae, Joatham, Achaz, Ezechiae, Regum Juda. 0937C Sub istis ergo omnibus, qui regnaverunt in 1146 Juda, prophetia ejus extensa est: etiam in ipso libro reperiemus, quae visio sub quo dicta sit rege. Hoc secundum Historiam; secundum tropologiam autem intelligendum, quodcumque ad Samariam, et ad decem tribus dicitur, hoc dici contra haereses: quodcumque vero contra Jerusalem, hoc dici contra Ecclesiam. Prima intelligentia tropologiae ista est: secunda alia: anima quae erraverit, et de justitia corruens vitiis subjacuerit, dicitur Ephraim, dicitur Samaria; nam dicitur vaccas sibi aureas construxisse, et refertur ad decem tribus. Quicumque adhuc in proposito perseverat, et non in 0938A apertam prorupit insaniam, negans esse quod dicitur, et nihilominus vitiis subjacet, corripitur a Propheta quasi Judas, in quo sit vera Dei confessio, et quasi Jerusalem, quod pacem quidem habere videatur, ut ab occultis criminibus se retrahat, ne etiam illi captivitas veniat. Audite coeli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Quoniam in Cantico Deuteronomii scriptum est, eo tempore quo Moyses, quasi nubes Domini, loquebatur: Attende coelum, et loquar, et audiat terra verba ex ore meo: exspectet sicut pluviam sermonem meum, et descendant sicut ros verba mea: et legem Dei sub his testibus dederat, coelo videlicet, et terra; hoc est omnibus creaturis quae coelo includuntur, et terra: ex parte enim totum indicatur (synecdochicôs): quod tenetur in 0938B partibus, quia omnia includuntur, ut diximus. Coelum et terram. Quia legem Dei praevaricatus est populus, eosdem rursus testes vocat, sub quibus data lex est; ut quoniam populus audire contempsit, cunctae audiant creaturae. 1147 Audite coeli, et auribus percipe terra. Juxta historiam quod dicit hoc est: Quoniam me genus contempsit humanum, et inter cunctas creaturas et elementa quae feci, hoc tantummodo rebelle genus est, quod repugnat voluntati meae; propterea etiam irrationabiles quae putantur, audiant creaturae, ut magis rationabiles condemnentur. Quia Dominus locutus est, Filios enutrivi et exaltavi: non dixit filios genui, sicut in vulgari habent interpretatione; superfluum enim dixisse filios genui, cum utique omnis filius sit genitus. Ergo in eo quod 0938C dixit filios, indicavit jam esse genitos. Nunc augmentum facit, quia omnis qui generat, et nutrit: ergo ego et genui, et nutrivi: et non solum enutrisse contentus fui, ut in morem animalium, et avium suae illos relinquerem passioni, et suo labori dimitterem; sed quos parvulos enutrieram, magnos quoque, et adultos, ut quibus vitam dederam, nunc darem etiam gloriam. Ipsi autem spreverunt me. Pro tantis beneficiis vicissitudo contemptus fuit. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Rationabili homini irrationabilia jumenta, et pecora comparantur, ut cum illa beneficia senserint, et brutorum quoque sensus non ignoret eum, 0939A cujus beneficia sentit; solum genus humanum condemnetur quod contempsit Deum. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Bos, qui laborat, qui jugo colla submittit, et multum ex labore suo plus praestat domino, quam ipse a domino accipit, tamen intelligit possessorem suum. Asinus quoque praesepe domini sui intelligit, beneficia, et locum, in quo cibos accipere consuevit, libentius videt. Israel non cognovit: subauditur me: populus meus non intellexit: subauditur, nec possesorem, nec dominum: simulque considerat exempla quantam vim habeant. Bos licet cibos accipiat a domino, et asinus licet praesepe cognoscat, tamen multo plus labore suo praestant dominis, quam ipsi a dominis,