Utrum Angelus malus appetierit aequalitatem dei.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus dei aequalitatem non appetierit. Quia, sicut dicit Augustinus de Adam loquens, non est credendum, quod vir spirituali mente praeditus, esse voluerit sicut deus. Sed Angelus multo sapientior fuit homine.
Ergo videtur quod dei aequalitatem non appetiit.
Praeterea, illud quod non cadit in apprehensionem, non cadit in voluntatem: quia voluntas non est nisi de aliquo bono apprehenso. Sed aequalitas creaturae ad deum non cadit in apprehensionem, quia ipse deus omnem intellectum creatum sua magnitudine excedit. Ergo videtur quod dei aequalitatem non appetiit.
Praeterea, quamvis voluntas sit possibilium et impossibilium, tamen electio non est nisi possibilium, ut dicitur in 3 ethic.. Sed electio Angeli fuit de eo quod desideravit, quia quicumque non peccat per electionem, peccat per infirmitatem vel ignorantiam, ut potest haberi a philosopho in 5 ethic., quale non fuit peccatum Angeli. Ergo suum desideratum fuit possibile.
Sed eum esse aequalem deo est impossibile.
Ergo non fuit suum desideratum.
Praeterea, nullus peccat in desiderio sui finis, quia hoc naturale est. Sed finis Angeli et cujuslibet creaturae est assimilari deo. Ergo videtur quod non peccavit hoc appetendo.
Praeterea, quicumque vult assimilari alicui, convertitur ad illud: nullus enim vult esse similis ei quem odio habet. Sed Angelus peccando non est conversus, sed aversus a deo. Ergo non appetiit similitudinem dei vel aequalitatem.
Sed contra, supra illud psalm. 68, 5: quae non rapui, tunc exsolvebam, dicit Glossa, quod eva sicut diabolus rapere voluit divinitatem. Ergo videtur quod diabolus dei aequalitatem appetiit.
Praeterea, isa. 14, 13, ex persona Nabuchodonosor in figura diaboli dicitur: in caelum ascendam.
Non autem potest intelligi de caelo empyreo, quia in illo creatus fuit. Ergo oportet ut intelligatur de caelo sanctae trinitatis; et ita videtur quod aequalitatem divinae celsitudinis appetiit.
Respondeo dicendum, quod circa hoc triplex est opinio. Quidam namque simpliciter et absolute concedunt, quod peccatum Angeli fuit ex hoc quod deo simpliciter aequalis esse voluit. Nec obstat quod hoc est impossibile: quia, secundum Augustinum, caeca ambitio semper praesumit plus quam possit. Sed hoc non videtur conveniens: quia quamvis homo possit plus desiderare quam possit habere, non tamen plus potest velle quam possit aestimare: quia intellectum voluntas sequitur, et non excedit. Et praeterea in Angelo non est ponere passionem quae ex appetitu honoris judicium intellectus liget, sicut est in nobis. Et praeterea nullus vult aliquid nunquam quo posito ejus natura non maneret. Si autem Angelus deo aequalis esset, non esset hujus naturae, sed divinae: et ita suum non esse appeteret.
Et ideo aliter alii dicunt, quod dei aequalitatem directe non appetiit, sed indirecte: quia appetiit aliquid, quo habito sequeretur quod deo esset aequalis, scilicet nulli subesse. Hoc etiam non videtur conveniens: quia totum bonum Angeli est in hoc quod deo subest; sicut tota claritas aeris est in hoc quod subjicitur radiis solis; et ideo hoc ab Angelo non potuit appeti.
Et ideo aliter est dicendum, quod non appetiit aequalitatem simpliciter quantum ad substantiam desiderati, ut scilicet vellet tantam bonitatem habere quantam deus habet; sed tamen appetiit aequalitatem secundum quid, scilicet quantum ad modum habendi. Bonitas autem sive beatitudo est in deo, quam habet per suam naturam, et a qua omnis creaturae beatitudo et bonitas transfunditur. Videns ergo Angelus dignitatem naturae suae, qua creaturis ceteris praeeminebat, voluit a se beatitudinem et bonitatem in omnia inferiora derivari; voluit etiam per sua naturalia in perfectionem beatitudinis pervenire: et ideo dicitur, quod sine merito habere voluit hoc quod ex meritis habiturus esset si perstitisset. Nec etiam quantum ad modum habendi, simpliciter deo aequiparari voluit: non enim voluit a se beatitudinem habere, nec esse primum in alios transfundens; sed a deo et sub deo, secundum quod ipse in omni natura operatur.
Ad primum ergo dicendum, quod Angelus noluit aequalitatem simpliciter, sicut nec homo; sed modo praedicto. Quidam tamen dicunt, quod Adam magis fuit praeditus spirituali mente quam Angelus; non tamen quantum ad gradum naturae, sed quantum ad divinam revelationem, quam habuisse creditur, cum dominus in eum soporem immisit.
Ad secundum et tertium dicendum, quod rationes illae procedunt de aequalitate simpliciter, quam non dicimus Angelum appetiisse.
Ad quartum dicendum, quod assimilatio divina est finis uniuscujusque creaturae secundum modum sibi a creatore praefixum; unde sine deordinatione non potest esse quod appetitus tendat in divinam assimilationem ultra terminum naturae suae a deo statutum.
Ad quintum dicendum, quod in quolibet peccatore aversio a deo est praeter intentionem: quia malum non potest esse intentum, sed semper bonum, in quo est ad deum assimilatio: et ita praeter intentionem ipsorum Angelorum fuit quod a deo se averterent, cui assimilari volebant.