Determinato de peccato quantum ad actum peccati, hic determinat de potentia peccandi; et dividitur in partes duas: in prima determinat de potentia peccandi; in secunda continuat se ad sequentem librum, ibi: jam nunc his intelligendis atque pertractandis quae ad verbi incarnati mysterium pertinent, integra mentis consideratione intendamus.
Prima dividitur in duas: in prima inquirit, utrum potentia peccandi sit a deo; in secunda determinat de obedientia quae debetur eis qui potentiam praelationis a deo habent, ibi: hic oritur quaestio non transilienda silentio. Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo narrat opinionem quorumdam, ibi: putant quidam potentiam recte agendi nobis esse a deo, potentiam vero peccandi non a deo, sed a nobis, vel a diabolo esse; tertio determinat veritatem, ibi: sed pluribus sanctorum testimoniis indubitanter monstratur quod potestas mali a deo est.
Hic oritur quaestio non transilienda silentio. Hic inquirit de obedientia debita his qui a deo potestatem habent: et primo movet quaestionem; secundo solvit, ibi: sed sciendum est, apostolum ibi loqui de saeculari potestate.
Jam nunc his intelligendis atque pertractandis quae ad verbi incarnati mysterium pertinent, integra mentis consideratione intendamus. Hic continuat se ad sequentia; et primo ponit continuationem; secundo assignat ordinem, ibi: hic est rationis ordo etc..
Hic est duplex quaestio. Prima de potentia peccandi.
Secunda de obedientia.
Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum potentia peccandi sit bona, et a deo; 2 cum secundum praelationis officium, adsit potestas multa peccata perpetrandi, quae nisi quis in statu praelationis esset, facere non posset; utrum etiam omnis praelatio a deo sit; 3 utrum praelatio, sive dominium, sit a deo in ordinationem naturae institutae, vel in punitionem naturae corruptae.