Item, videtur quod possint localiter moveri, per id quod legitur tobiae 6, et deinceps de Angelo qui comitatus est tobiam per multa terrarum spatia.
Sed contra est, quia quod conjungitur alicui solum ut motor, si in se sit immobile, non movetur ad motum ejus, sicut patet in motoribus orbium, secundum philosophos. Sed Angelus, inquantum in se est, est substantia spiritualis immobilis.
Ergo videtur quod ad motum corporis, cui sicut motor tantum conjungitur, non moveatur.