Postquam determinavit de peccato originali, quod a primis parentibus in posteros transit per carnis originem; hic incipit determinare de actuali, quod a parentibus in posteros transit per imitationem operis; et dividitur in partes duas: in prima determinat de peccato actuali quantum ad rationem mali; in secunda determinat de eo ex parte actus, in quo deformitas fundatur, per quam malum dicitur esse actuale peccatum, dist. 35, ibi: post hoc videndum est quid sit peccatum. Prima dividitur in duas: in prima determinat de malo, veritatem ostendens; in secunda excludit quamdam objectionem, ibi: ad hoc autem quod dictum est, malum esse quod bonum est, quidam sic opponunt.
Circa primum tria facit: primo dicit de quo intendit; secundo prosequitur suum propositum, ibi: causa et origo primi peccati res bona extitit; tertio epilogat quae dicta sunt, ibi: ex his aperitur quod primo et secundo supra investigando diximus. Prima dividitur in duas: in prima inquirit causam mali; in secunda subjectum ejus, ibi: ostensa origine mali, superest videre in qua re sit malum.
Circa primum duo facit: primo ostendit primam causam propriam mali culpae, quae extra genus mali est; secundo ostendit causam proximam, quae est quasi univoca in eodem genere, ibi: mala autem voluntas illa Angeli et hominis causa est etiam malorum subsequentium.
Ostensa origine mali, superest videre in qua re sit malum. Hic inquirit subjectum mali: et primo ostendit quod subjectum mali est bonum; secundo ex hoc inducit quamdam conclusionem, ibi: ex quo colligitur nihil aliud significari cum dicitur homo malus, nisi bonum malum; tertio ostendit, in hoc regulam artis dialecticae fallere, ibi: ideoque in his contrariis quae bona et mala vocantur, illa dialecticorum regula deficit qua dicunt nulli rei duo simul inesse contraria.
Hic quinque quaeruntur: 1 an malum sit; 2 quid est malum; 3 si bonum est causa mali; 4 si malum est in bono sicut in subjecto; 5 si per malum totum bonum corrumpitur.