Postquam diversa genera peccatorum assignavit, in parte ista determinat de quodam genere peccati quod ceteris aliis gravius invenitur, scilicet de peccato in spiritum sanctum; et dividitur in partes duas: in prima ostendit gravitatem hujus peccati; in secunda quaerit quid sit istud peccatum, ibi: sed quaeritur, quid sit illud peccatum in spiritum sanctum. Et dividitur in partes tres, secundum tres assignationes hujus peccati quas facit; secunda ibi: est et alia hujus peccati assignatio; tertia ibi: de hoc quoque peccato in spiritum sanctum Ambrosius... Definitam assignationem tradit.
Prima dividitur in duas: in prima ponit assignationem quamdam peccati in spiritum sanctum, magistralem; in secunda movet quamdam quaestionem, et solvit, ibi: sed quaeritur, utrum omnis obstinatio mentis in malitia obduratae, omnisque desperatio, sit peccatum in spiritum sanctum.
Est et alia hujus peccati assignatio. Hic ponit secundam assignationem, ex verbis Augustini sumptam; et primo ponit eam; secundo ex verbis ejusdem ostendit, quomodo sit accipienda, ibi: illam tamen definitionem Augustinus in Lib. Retract.
Rememorans, aliquid adjiciendum ibi fore, nec asserendo se dixisse aperit.
De hoc quoque peccato Ambrosius in Lib. De spiritu sancto disserens definitam assignationem tradit. Hic ponit tertiam assignationem secundum Ambrosium: et primo ponit eam; secundo removet quoddam dubium quod potest esse, ibi: non itaque distinctio illa verborum sic accipienda est.
Hic sex quaeruntur: 1 an sit peccatum in spiritum sanctum, et quid sit; 2 utrum sit distinctum ab aliis peccatis; 3 de speciebus ejus; 4 de irremissibilitate ipsius; 5 utrum peccatum in spiritum sanctum praeexigat alia peccata, 6 quibus conveniat in spiritum sanctum peccare.