Utrum deus sit simpliciter causa peccati.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod simpliciter peccati deus causa sit. Quia, ut in Glossa ad Rom. 9, dicitur, deus operatur in cordibus hominum, et inclinat voluntates eorum in quodcumque voluerit, sive in bonum, sive in malum.
Sed ex hoc dicitur auctor bonorum operum, quia voluntatem hominis in bonum inclinat. Ergo et eadem ratione potest dici auctor peccatorum, quae sunt mala opera.
Praeterea, quidquid est causa causae, est causa causati. Sed peccati causa est voluntas peccantis.
Cum igitur voluntatis causa sit deus, videtur quod et peccati.
Praeterea, in eamdem causam reducitur salus et periculum alicujus: idem enim nauta est causa salutis et periclitationis navis, ut in 2 phys., dicitur. Sed deus est causa salutis humanae, quae est per bona opera. Ergo cum periclitatio animae sit per peccatum, videtur quod etiam deus sit peccati causa.
Praeterea, quaecumque operatio convenit rei secundum hoc quod sibi a deo datum est, a deo est. Sed operationes quae sunt peccata, conveniunt homini secundum inclinationem virium sensibilium, quae homini a deo sunt datae. Ergo et peccatum hominis in deum sicut in causam reducitur.
Praeterea, peccatum est tenebra spiritualis.
Sed tenebrarum deus auctor est: isa. 45, 7: formans lucem, et creans tenebras. Ergo peccati deus causa est.
Sed contra, fulgentius dicit.
Illius rei deus est ultor, cujus non est auctor.
Sed peccati est ultor. Ergo ejus non est auctor.
Praeterea, quidquid fit deo volente, fit deo auctore, et e converso. Sed mala non fiunt deo volente. Ergo nec eo auctore.
Respondeo dicendum, quod peccati auctor deus nullo modo dicendus est. Qui enim agit propter finem, non deficit a fine nisi propter defectum alicujus, vel sui ipsius, vel alterius; et ille in quo invenitur defectus, erit causa obliquationis a fine, sive sit ipsum principale agens, vel materia, vel instrumentum agentis, vel quidquid aliud: et ideo illud in quo nullo modo defectus cadere potest, non potest esse causa recessus a fine in his quae ad finem ordinata sunt. Cum igitur peccatum dicatur propter inordinationem a fine ad quem natura rationalis ordinata est, non potest esse causa peccati deus, in quo nullus defectus cadere potest; sed oportet quod peccatum causetur defectu illius agentis quod est possibile ad defectum, sicut est voluntas rationalis creaturae.
Ad primum ergo dicendum, quod deus non eodem modo inclinat voluntatem in bonum et in malum. Inclinat siquidem voluntatem in bonum administrando virtutem agendi, et directe movendo ad bonum; sed ad malum dicitur inclinare, inquantum gratiam non praebet, per quam quis a malo retraheretur; et non quod directe voluntatem in malum ordinet.
Ad secundum dicendum, quod peccatum refertur in voluntatem sicut in causam: et quamvis voluntas sit creata a deo inquantum est quoddam ens, non tamen quantum ad hoc quod defectus ex ipsa incidere potest: est enim possibilis ad defectum ex hoc quod ex nihilo est. Quamvis autem deus sit causa voluntatis faciens eam ex nihilo; hoc tamen quod est ex nihilo esse, non habet ab alio, sed a se: unde secundum hoc non habet causam aliam; et ideo defectus qui sequitur ex ea secundum quod ex nihilo est, non oportet quod in ulteriorem causam reducatur.
Ad tertium dicendum, quod nauta est causa periculi navis per suam absentiam; deus autem quantum in se est, nulli absens est, sed peccator absentat se a deo: et ideo ipse sui peccati causa est in quo periclitatur, et non deus.
Ad quartum dicendum, quod concupiscibilis et irascibilis a deo homini datae sunt, ita ut rationi subdantur. Unde si quis eis utatur secundum illum ordinem prout a deo datae sunt, talis operationis deus auctor erit; sed hoc peccatum esse non poterit.
Si quis autem eis utatur praeter rationis ordinem, talis abusionis deus auctor non erit, quia in hac peccatum est.
Ad quintum dicendum, quod peccatum dicitur spiritualis tenebra effective, quia scilicet mentem obtenebrat, eam lumine gratiae privans. Nomen autem tenebrae poenam potius designat: unde etiam tenebrae deus auctor est, sicut et aliarum poenarum, ut infra ostendetur.