Ulterius quaeritur de alia divisione quae est per objecta. Videtur enim quod sit insufficiens.
Quia in illum peccans peccare dicitur quem ex suo peccato laedit. Sed deum peccando laedere non possumus, ut dicitur job 35, 6: si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra illum? ergo dicitur inconvenienter aliquis in deum peccare.
Praeterea, illud quod est ratio diligendi, non potest odio haberi. Sed homo est ratio diligendi respectu sui ipsius: quia nihil homo diligit, nisi inquantum est bonum sibi. Ergo nullus seipsum habere odio potest. Sed in illum peccamus quem odio habemus. Ergo nullus in seipsum peccat.
Praeterea, peccatum caritati opponitur. Sed in praeceptis caritatis non datur distinctum praeceptum homini de dilectione sui, sed includitur in dilectione dei et proximi. Ergo non deberet poni unus determinatus modus peccati ex hoc quod peccatur in seipsum.
Praeterea, quicumque peccat in proximum peccat in seipsum et in deum. Ergo peccatum in proximum, non debet dividi contra peccatum quod est in seipsum et in deum.