Utrum Angeli didicerint mysterium incarnationis per homines.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli per homines mysterium incarnationis didicerint.
Primo per hoc quod habetur Ephes. 3, 9: ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei.
Praeterea, superioris est illuminare et instruere inferiores. Sed quidam homines quibusdam Angelis superiores sunt: quod probatur ex hoc quod dicitur 1 corinth. 6, 3: nonne Angelos judicabimus? comparatione melioris facti, secundum Glossam.
Ergo Angeli per homines illuminari possunt et instrui.
Praeterea, illi qui immediate a deo recipiunt cognitionem, alios instruunt. Sed apostoli immediate de mysteriis ecclesiae a dei filio instructi sunt.
Ergo videtur quod de hoc etiam Angelos instruere possint.
Praeterea, Paulus dicitur ad tertium caelum raptus 2 corinth. 2. Et exponit quaedam Glossa tertium caelum, tertiam Angelorum hierarchiam.
Sed illi qui sunt in tertia hierarchia ascendendo, idest in summa, illuminant inferiores Angelos. Ergo videtur quod Paulus inferiores Angelos illuminare potuerit.
Praeterea, Angeli cognitionem aliquorum accipiunt et per illuminationem et per locutionem.
Sed loqui etiam possunt inferiores superioribus.
Ergo videtur quod Angeli ab hominibus, etsi sint inferiores, cognitionem accipere possint.
Sed contra est quod dionysius dicit, quod Angeli de nativitate christi primo edocti sunt, et per eos ad homines devenit.
Ergo ipsi ab hominibus non didicerunt.
Praeterea, mysterium incarnationis a prophetis est praenuntiatum. Sed revelationes factae patribus et prophetis, mediantibus Angelis a deo processerunt, ut sancti communiter dicunt. Ergo videtur quod ipsi praecognoverint mysterium incarnationis, et non ab hominibus didicerint.
Respondeo dicendum, quod in hoc videtur esse quaedam controversia inter Hieronymum et Augustinum et dionysium. Hieronymus enim ponit duo: scilicet Angelos ante incarnationem mysterium humanitatis christi nescivisse: et quantum ad hoc videtur Augustinus, sibi obviare, dicens, eos a saeculis, idest a principio mundi, cognovisse.
Secundo ponit Hieronymus quod hoc per homines didicerunt: et quantum ad hoc videtur sibi obviare dionysius, ponens homines de hoc ab Angelis edoctos esse, secundum ordinem divinae legis inviolabiliter constitutum.
Ut autem sciatur qualiter unumquodque veritatem habere possit, distinguendum est quantum ad primum, quod mysterium incarnationis dupliciter potest considerari: vel quantum ad substantiam facti; et sic omnes a principio cognoverunt, scilicet incarnationem, passionem, et hujusmodi; vel quantum ad conditiones et circumstantias mysterii, scilicet quod sub tali praeside, vel tali hora, et hujusmodi; et hoc a principio non cognoverunt.
His etiam modis differenter enarrant propheta et evangelista: quia propheta annuntiavit substantiam facti; sed evangelista recitat expletionis modum.
Quantum etiam ad secundum distinguendum est, quod Angeli dupliciter accipiunt cognitionem aliquarum rerum: aut per illuminationem; et sic Angeli per homines nihil recipiunt, sed inferiores a superioribus illuminantur, et superiores immediate a deo, per quem modum multas rationes mysteriorum ecclesiae edocentur: aut per modum expletionis rerum; et sic futura contingentia cognoscunt quando actu complentur, per hoc quod eorum causae ad effectus determinantur, ut in eis cognosci possint; et ita quaedam quae circa incarnationis mysterium nesciebant, quando explebantur praedicantibus apostolis cognoverunt, non tamen ab apostolis edocti.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus vult, ut dicitur in Glossa super eumdem locum, quod haec determinatio per ecclesiam non determinet hoc verbum innotescat; sed praecedens, scilicet illuminare omnes; ut sit sensus, quod apostolo erat data gratia illuminandi omnes per ecclesiam, idest omnes de ecclesia. Hieronymus tamen vult quod determinet hoc verbum innotescat; et tunc intelligendum est modo praedicto. Vel potest intelligi de ecclesia Angelorum, ubi prima fuit ecclesia, et ubi ultimo nostra ecclesia congreganda est; ut sit sensus: incarnationis mysterium fuit absconditum in deo, ita tamen quod a saeculis innotuit principibus per ecclesiam, idest in ecclesia caelesti: et hanc expositionem ponit Augustinus super Gen..
Ad secundum dicendum, quod secundum conditionem status, quilibet Angelus quolibet homine simpliciter viatore major est; unde dicitur Matth. 11, 11, quod qui minor est in regno caelorum, major est illo, scilicet joanne baptista, quo tamen nullus major inter natos mulierum surrexit. Sed quantum ad causam potest dici secundum quid aliquis homo aliquo Angelo major, inquantum per gratiam quam habet, meretur gradum quibusdam Angelis altiorem.
Ad tertium dicendum, quod apostoli immediate instruebantur a verbo incarnato, non quod essentiam verbi immediate viderent, quam tamen inferiores Angeli videbant; et ideo multo plura a verbo discebant quam etiam ipsi Angeli.
Ad quartum dicendum, quod Paulus in illo raptu secundum quid participavit statum comprehensorum, non tamen tanta gloria perfectus fuit ut lumen in Angelos transfundere posset: quia, ut dicitur, factus est illius gloriae particeps miraculose quantum ad actum, et non quantum ad habitum, quod est lumen gloriae.
Ad quintum dicendum, quod Angelus ab homine per locutionem, quorumdam cognitionem accipere potest, eorum scilicet quae subduntur libero arbitrio hominis; sed talia non sunt mysteria incarnationis.