Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
Prologus.
0017A 1-2 Expletis longo vix tempore in duodecim Prophetas viginti explanationum libris, et in Danielem Commentariis, cogis me, virgo Christi Eustochium, transire ad Isaiam: et quod sanctae matri tuae Paulae, dum viveret, pollicitus sum, tibi reddere. Quod quidem et eruditissimo viro fratri tuo Pammachio promisisse me memini; cumque in affectu par sis, vincis praesentia. Itaque et tibi et illi per te reddo quod debeo, obediens Christi praeceptis, qui ait: Scrutamini Scripturas (Joan. V, 39) ; et, Quaerite, et invenietis (Matth. VII, 76) . Ne illud audiam cum Judaeis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29) . Si enim juxta apostolum Paulum (II Cor. I, 24) Christus Dei virtus est, Deique sapientia; et qui nescit Scripturas, nescit Dei virtutem 0017B ejusque sapientiam: ignoratio Scripturarum, ignoratio Christi est. Unde orationum tuarum fultus 0018A auxilio, quae diebus ac noctibus in Dei lege meditaris, et templum es Spiritus sancti, imitabor patremfamilias, qui de thesauro suo profert nova et vetera; et sponsam dicentem in Cantico Canticorum: Nova et vetera, fratruelis meus, servavi tibi (Cant. VII, 13) ; 3-4 sicque exponam Isaiam, ut illum non solum Prophetam, sed evangelistam et Apostolum doceam. Ipse enim de se et de caeteris evangelistis ait: Quam speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem (Isa. LII, 7) . Et ad ipsum quasi ad Apostolum loquitur Deus: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et ille respondit: Ecce ego, mitte me (Isa. VI, 8) .
Nullusque putet, me voluminis istius argumentum brevi cupere sermone comprehendere: cum universa 0018B Domini sacramenta praesens Scriptura contineat; et tam natus de Virgine Emmanuel, quam 0019A illustrium patrator operum atque signorum: mortuus ac sepultus, et resurgens ab inferis, et Salvator universarum gentium praedicetur. Quid loquar de physica, ethica et logica? Quidquid sanctarum est Scripturarum: quidquid potest humana lingua proferre, et mortalium sensus accipere, isto volumine continetur. De cujus mysteriis testatur ipse qui scripsit: Et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati: quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum. Et respondebit: Non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras: diceturque ei, lege, et respondebit, nescio litteras (Isai. XXIV, 11, 12) . Sive igitur hunc librum dederis nescienti litteras Populo nationum, respondebit: Non possum legere: quia non didici litteras Scripturarum; 0019B sive dederis Scribis et Pharisaeis, qui Regis litteras nosse se jactant, respondebunt: Non possumus legere: quia signatus est liber. Quid idcirco eis signatus est? quoniam non receperunt eum quem signavit Pater (Joan VI, 27) : qui habet clavem David: Qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit (Apoc. III, 7) .
Neque vero, ut Montanus cum insanis feminis somniat, Prophetae in ecstasi sunt locuti, ut nescierint quid loquerentur, et cum alios erudirent, ipsi ignorarent quid dicerent. De quibus Apostolus ait: Nescientes quae loquantur, neque de quibus affirment (I Tim. I, 7) : sed juxta Salomonem qui loquitur in Proverbiis: Sapiens intelligit quae profert de ore suo; et in labiis suis portabit scientiam (Prov. XVI, 23) , etiam ipsi sciebant 0019C quid dicerent. Si enim sapientes erant Prophetae, quod negare non possumus; et Moses omni eruditus sapientia loquebatur ad Dominum, et Dominus respondebat ei; et de Daniele ad principem Tyri dicitur: Numquid sapientior es Daniele (Ezech. XXVIII, 0020A 3) ? et David sapiens erat qui gloriabatur in Psalmo: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Ps. L, 8) , quomodo sapientes Prophetae instar brutorum animantium quid dicerent, ignorabant? Legimus et in alio Apostoli loco: Spiritus Prophetarum Prophetis subjecti sunt (I Cor. XIV, 32) : ut in sua habeant potestate, quando taceant, quando loquantur. Quod si cui videtur infirmum, illud ejusdem Apostoli audiat: Prophetae duo aut tres loquantur, et alii dijudicent: si autem alii fuerit revelatum sedenti, prior taceat (Ibid., 29) . Qua possunt ratione reticere, cum in ditione sit spiritus qui loquitur per Prophetas, vel tacere vel dicere? Si ergo intelligebant quae dicebant, 5-6 cuncta sapientiae rationisque sunt plena. Nec aer voce pulsatus ad aures eorum perveniebat; sed Deus loquebatur 0020B in animo Prophetarum, juxta illud quod alius Propheta dicit: Angelus qui loquebatur in me (Zach. I, 9) , et: Clamantes in cordibus nostris, Abba, pater (Gal. IV, 6) . Et: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Ps. LXXXIV, 9) .
Unde post historiae veritatem, spiritualiter accipienda sunt omnia: et sic Judaea et Jerusalem, Babylon et Philisthiim, et Moab et Damascus, Aegyptus et desertum mare, Idumaea et Arabia, ac vallis Visionis, et ad extremum Tyrus, et Visio quadrupedum intelligenda sunt; ut cuncta quaeramus in sensu, et in omnibus his, quasi sapiens architectus Paulus apostolus jaciat fundamentum, quod non est aliud praeter Christum Jesum. Magnique laboris et operis est, omnem Isaiae librum velle edisserere, in 0020C quo majorum nostrorum ingenia sudaverunt: Graecorum dico. Caeterum apud Latinos grande silentium est, praeter sanctae memoriae martyrem Victorinum, qui cum Apostolo dicere poterat: Etsi imperitus sermone, non tamen scientia (II Cor. XI, 9) . 0021A Scripsit enim in hunc Prophetam juxta editiones quatuor, usque ad Visionem quadrupedum in deserto, Origenes triginta volumina, e quibus vicesimus sextus liber non invenitur. Feruntur et alii sub nomine ejus de Visione τετραπόδων, duo ad Gratam libri, qui pseudographi putantur; et vigintiquinque Homiliae, et Σημειώσεις, quas nos Excerpta possumus appellare. Eusebius quoque Pamphili juxta historicam explanationem quindecim edidit volumina; et Didymus, cujus amicitiis nuper usi sumus, ab eo loco ubi scriptum est: Consolamini, consolamini populum meum, sacerdotes: loquimini ad cor Jerusalem (Isai. XL, 1) , usque ad finem voluminis, decem et octo edidit tomos. Apollinaris autem more suo sic exponit omnia, ut universa transcurrat, 0021B et punctis quibusdam atque intervallis, immo 0022A compendiis grandis viae spatia praetervolet: ut non tam Commentarios quam indices capitulorum nos legere credamus. Ex quo animadvertis, quantae difficultatis sit, ut Latini nostri, quorum aures fastidiosae sunt, et ad intelligendas Scripturas sanctas nauseant, plausuque tantum eloquentiae delectantur, mihi ignoscant, si prolixius locutus fuero; cum Isaias duodecim Prophetis juxta numerum versuum, aut aequalis, aut major sit. Sicubi autem praetermissis LXX de Hebraico disputavi, illud in causa est quod aut eadem, aut similia sunt pleraque cum caeteris, et duplici editione proposita, nolui libros explanationis extendere, qui etiam in simplici explanatione modum brevitatis excedunt. Sed jam propositum exsequamur.