S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex
0679B Exegimus hosce Explanationum in Jeremiam libros ad duorum praecipue mss. fidem, unius Vaticani num. 250 praenotari, atque
alterius emendatissimi Cisterciensis, sive bibliothecae S. Crucis in Jerusalem de Urbe. Rabanum quoque, qui totidem verbis
ex praestantissimis sui temporis exemplaribus S. doctoris Commentarios descripsit, suoque operi continenter inseruit, consuluimus,
et pleraque ex eo loca castigavimus.
.
Prologus.
0679A 833-834 Post explanationes duodecim Prophetarum, Isaiae, Danielis, et Ezechielis, ad extremum in Jeremiam manum mittimus,
tibi, frater
0679B Cremonensem intelligito, cui in Matthaeum Commentarios ante annos decem et octo inscripserat. Evangelicum porro virum Jeremiam
vocat ob virginitatem, quod et Martianaeus ex Hieronymi Praefatione in ejusdem prophetae translationem observat.
Eusebi, ejusdem ((
Al. eosdem)) Commentariolos dedicantes, ut
0679B
Ut Evangelicum, etc. Praefatione in translationem Jeremiae, causam nominis viri Evangelici his verbis nos docet:
Et sua virginitate Evangelicum virum Ecclesiae dedicans. Scripserat porro commentarios in Matthaeum Evangelistam anno Domini 398,
0679C hoc est, decem et octo annis antequam in Jeremiam manum mitteret. Martian.
Evangelicum virum Matthaeo evangelistae copules, quem ante annos plurimos strictis sensibus, te hortante, disserui. Et quia
volumen longissimum est, et in plerisque manifesta historia texitur, illud prudentiam tuam admoneo, ne quaeras in hoc latam
explanationem; super his maxime, quae jam et in Prophetis aliis dicta sunt, et per se patent intelligentiae. Sicque conabor
notariorum manu scribere, ut nihil desit in sensibus, cum multum desit in verbis. Stamina tibi atque subtegmina et licia praeparabo,
tu pulcherrimam vestem ipse conficito; ut
0680A non solum nos audire, sed et alios docere possis. Libellum autem Baruch, qui vulgo editioni Septuaginta copulatur, nec habetur
apud Hebraeos,
0679C
Et ψευδεπίγραφον
Epistolam, etc. Editi falso legunt ψευδόγραφον cum paucis recentioribus exemplaribus mss. quae habent
Pseudografon ex imperitia notariorum veterum. Caeteri omnes manuscripti codices genuinam vocem ψευδεπίγραφον constanter retinent. In uno
pulcherrimo et optimo exemplari ms. Abbatiae Cluniacensis, et altero S. Albinii Andegavensis scriptum reperi ΨΕΥΔΟΕΠΙΓΡΑΦΟΝ
Mirentur
0680B jam prudentes et aequi lectores judicium, fidem, et eruditionem critici calumniatoris, qui cum nuper vidisset codicem Regium
manuscriptum num. 3990, alias 569, complectentem Commentarios Hieronymi in Jeremiam et ab abbate Petro relectum, clamare coepit
in famosis suis libellis: «O fraus! o temerarii monachi Benedictini! o corruptores praestantissimorum librorum veterum!» Si
autem quaesieris quid tanto hiatu dignum clamet? Respondet cum moerore cordis et dolore stomachi, «Petrus abbas monasterii
Miciacensis sustulit vocem Graecam
Pseudographon e suo exemplari. Proh nefas! Venite, eradamus omnes monachos S. Benedicti de terra viventium, quia et ipsi in libris antiquis
eraserunt unam vocem graecam e Prooemio S. Hieronymi in Commentarios Jeremiae.» Sed nunc parce linguae, parce stylo serpens
contritus et excantatus; relege Praefationem S. Doctoris, ut te compunctum sentias verbis Hieronymi velut notis Threiciis:
et si rabies obtrectandi permittat, consule mss. codices,
0680C fruere bibliothecis omnium monasteriorum Galliae, Italiae, Germaniae et Hispaniae, ut invitus testis accedas fidei et religionis
omnium monachorum qui in duobus millibus exemplarium manuscriptorum distincte scripserunt vocem Graecam, pro qua sublata ex
unico exemplari, in tantam calumniam erupisti. Martian.
et ψευδεπίγραφον Epistolam Jeremiae nequaquam censui disserendam, sed magis Jeremiae ordinem, librariorum errore confusum,
multaque quae desunt, ex Hebraeis fontibus digerere, ac complere: ut novum ex veteri, verumque pro corrupto atque falsato
Prophetam teneas: parvipendens obtrectatorum rabiem, qui non solum verba, sed syllabas quoque nostrorum verborum calumniantur:
in eo se scire aliquid arbitrantes, si de alienis operibus detrahant:
0680C Pelagium notat, cujus paulo post
praecursorem Grunnium, Rufinum scilicet, dicit.
ut nuper indoctus calumniator erupit, qui Commentarios 835-836 meos in Epistolam Pauli ad Ephesios reprehendendos putat.
Nec intelligit, nimia
0681A stertens vecordia, leges Commentariorum, in quibus multae diversorum ponuntur opiniones, vel tacitis, vel expressis Auctorum
nominibus, ut lectoris arbitrium sit, quid potissimum eligere debeat, decernere: quamquam et in primo ejusdem operis libro
praefatus sim, me vel propria, vel aliena dicturum: et ipsos Commentarios, tam veterum Scriptorum esse, quam nostros. Quod
non videns praecursor
0681B
Ejus Grunnius. Hoc nomine Rufinum notat, ut etiam infra Praefatione in Librum quartum istorum Commentariorum. Vide epistolam ad Rusticum
monachum, ubi Grunnium graphice depinxit. Martian.
ejus Grunnius, olim nisus est carpere. Cui duobus respondi libris, ubi quae iste quasi sua profert, et alio jam calumniante,
purgata sunt: ut praeteream contra Jovinianum volumina, in quibus dolet virginitatem nuptiis, et nuptias digamiae, digamiam
polygamiae esse praelatam.
0682A Nec recordatur stolidissimus, et
0681B Ex hoc loco itemque alio ejusdem Hieron. inf. lib. III, natum Scotiae Pelagium fuisse evincitur. Qui si apud ejus aevi Scriptores
vulgo
Brito, et
Britannus audit, inde est quod Latine Britannia totius esset insulae nomen, non excepto Nord ipso, quod postea
0682B
Scotia appellatum est. Hoc igitur sensu
gente Britannus dicitur Mario Mercat. in Commonit. Orosio in Apologetic.
Britannius noster: Prospero Carm. de ingrat.
Coluber Britannus: et ante omnes Augustin. epist. 186,
Brito cognominatus.
Scotorum pultibus praegravatus, nos in ipso dixisse opere: «Non damno digamos, immo nec trigamos, et si fieri potest octogamos:
plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio poenitentem: quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est.» Legat
ejusdem operis Apologiam, quam ante annos plurimos
0682B
Adversus magistrum ejus. In plurali
magistros legimus in antiquo ms. codice nostro Sancti Germani a Pratis. Martian.
adversus magistrum ejus gaudens Roma suscepit: et tunc animadvertet, alienis se vocibus blasphemare; et in tantum esse imperitum,
ut ne maledicta quidem habeat propria: sed inimicorum etiam olim sepultorum contra nos utatur rabie. Sed jam propositum opus
aggrediendum est.