IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Gyrum caeli circuivi sola, Ecclesiastici 24. Secundum doctrinam Aristotelis et eum communiter sequentium, scientia Metaphysicae, quae Theorica Philosophorum et sapientia nominatur, versatur circa totum ens, et signanter circa substantias separatas, ut circa nobiliores partes sui primi subjecti ; et ideo, quia circa nobilissima entia nobilissima scientia est, inter omnes alias scientias naturaliter adinventas. Nobilitas enim scientiarum ex nobilitate oritur subjectorum ex 1. de Anima. Idcirco quasi in persona hujus scientiae congrue potest dici: Gyrum caeli, etc. ubi describitur ejus dignitas admiranda quantum ad quatuor, scilicet quantum ad amplexum ambitionis magnificae, influxum correctionis authenticae, actum inquisitionis amplificet), gradum praelationis mirificae.
Primum probat ipsius gyri continentia generalis, cum praemittitur. Gyrum. Ad instar enim cujusdam gyri sive circuli, quae est figura capacissima, secundum Geometras, scientia Metaphysicae omnia entia ambit. Nam ut dicitur 1. Met. in prologo: Sapientis, id est Metaphysici, est omnia scire, ut contingit. Consideratio enim Metaphysica gyrat omnia entia, sive immobilia et incorruptibilia ; sive mobilia et corruptibilia, in quantum, in eis entis ratio reperitur pro quo potest intelligi illud Eccl. 43. Vide arcum, et benedic qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo et gyravit caelum in circuitu gloriae suae. Habitus quidem Metaphysicus est quidam arcus mysticus jaciens sagittas veritatis contra hostes falsitatis, ideo est quasi Arcus refulgens inter nebulas gloriae. Eccl. 50. Vide ergo ipsum, et benedic Deum qui fecit illum ; nam gyravit coelum, id est, totam universitatem entium, et specialiter entium quorum habitatio est in coelo.
Secundum probat coeli influentia virtualis, cum additur Caeli; sicut enim caelum influit in haec omnia inferiora, sic scientia Metaphysicae in omnes alias scientias humanas, utpote qui habent istam scientiam, possunt omnes alias et earum principia corrigere virga veritatis, defendere hasta probitatis, approbare et reprobare norma aequitatis, sicut innuit Aristoteles. 1. Poster. parum ante illud Capitulum : Difficile autem est nosse. Idcirco de hac scientia potest intelligi illud Eccl. 43. Altitudinis firmamentum, pulchritudo ejus est species caeli in visione Dei.
Tertium probat efficacia regularis, cum subjungitur Circuivit circuivit quidem inquirendo de omnibus veraciter sine deceptione et plurimum efficaciter sine defectione, et generaliter sine exceptione ; et ideo in figura, ipsa est sicut fluvius Phison, de quo dicitur Genesis 2. Ipse circuit omnem terram Evilath, vbi nascitur aurum, scilicet sapientiae, et aurum terrae illius optimum est. Evilath interpretatur stolidusicujusmodi sunt omnes scientiae humanae de se, Metaphysica excepta.
Quartum probat eminentia solitarie, cum concluditur sola; inter omnes enim humanas scientias ista sola praecellit, et omnibus principatur. Sola enim est cui nulla alia assimilatur. Sola est cui omnis alia famulatur. Sola est, quam omnis alia admiratur, ut admirative dicere possimus illud Thren. 1. Quomodo sedet sola civitas plena populo, princeps provinciarum, etc. certe sedet ut Regina respectu omnium caeterarum, etc.