Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
Quae Lectorem praemonere oporteat, non tam mei muneris ornandi gratia, quam ut ille instructior ad legendum accedat, paucis expediam. Commentarios in Isaiam, ac Jeremiam complectitur quartus iste Hieronymianorum operum tomus. Atque illi quidem qui priorem Prophetam explicant, decem et octo libri sunt: quorum quintus, qui decem Visiones historica explanatione prosequitur, diu antequam in universum Prophetam scribere S. Doctor instituisset, ab ipso est elucubratus, hanc sedulo exigente operam Amabile nescio quo Pannoniae regionis episcopo, cujus et nomini inscribitur. Postea cum in se recepisset Isaiam ex integro exponere, eum quoque librum Commentario inseruit, ne quam antea explicuerat earum Visionum historiam superfluo replicaret: solamque adeo anagogen duobus subsequentibus, sexto ac septimo, per eadem Visionum capita recurrens, praetermissa historia, investigat. Eum porro diximus in Notis Chronologicis ad epistolam in nostra recensione 68 ad annum pertinere 397, quam epocham si denuo hic velimus argumentis experiri, nimis multa dicenda sint, repetendaque aegrae valetudinis, in quam subsequenti anno Hieronymus incidit, nota Chronologis antea non animadversa, multaque in eam rem longius arcessenda, quae ad laudatam epistolam, et ad 71 et 72 opportune magis edisseruimus. Nunc ipsius Commentarii in universum Prophetam aetas quaerenda est: quod tamen utpote longi operis studium non uni anno ascripserim, maxime cum et aliis tunc fuisse curis distentum, et notariorum laborasse inopia, denique aetate et corporis imbecillitate confectum se in Praefationibus librorum dicat. At satis quidem erudite Tillemontius inceptum opus anno 408 subsequentibus nono aut decimo supra quadringentesimum expletum perfectumque arbitratus est. Conjecerat enim Stilichonis necem, quae anni 408 mense Augusto patrata est, denotari in undecimi libri Praefatione iis verbis, quibus se ab impacta calumnia, quod barbarum Romani ducem exercitus suggillasset, purgat sanctiss. Doctor, Nec est, inquiens, generalis disputatio unius personae injuria: quae cum benigno meorum studio caveretur, Dei judicio repente sublata est. Verum, ut haec perquam proxima veritati conjectura sit, eum quidem librum Stilichonis posteriorem morte ἁπλῶς esse, non autem quanto temporis spatio, indicaverit. Quamobrem certior multo ejus epochae ratio est, quae ex aliarum serie lucubrationum colligitur, et cum primis Commentarii in Ezechielem, quem cum ineunti anno 411 ascribamus, pro certo quoque habemus, Auctore ipso fidejubente in Praefatione, recens expleto in Isaiam Commentario, inchoatum. Finitis, inquit, in Isaiam decem et octo Explanationum voluminibus, ad Ezechiel . . . . . . transire cupiebam . . . . . Et ecce subito mors mihi Pammachii, atque Marcellae, Romanae urbis obsidio, multorumque fratrum et sororum dormitio nuntiata est, et caetera, quae uno tenore subsequuntur, idemque tempus designant. Vicissim ne operis initium ante quadringentesimum decimum putes, hoc vetat sane luculentissimum testimonium in Commentariis in ipsum Isaiam tertio statim libro: De hac Visione (Seraphim) ante annos circiter triginta cum essem Constantinopoli, et apud virum eloquentissimum Gregorium Nazianzenum tunc ejusdem urbis episcopum sanctarum Scripturarum studiis erudirer, scio me brevem dictasse, subitumque tractatum, ut experimentum caperem ingenioli mei. Hi enim triginta ferme anni ab octogesimo primo eoque medio supra trecentesimum computandi sunt: quo tempore Gregorius regiae urbis cathedram tenuit, a Maio scilicet post abrogatum Maximum Cynicum ad Julium mensem, quo sese ipse in oecumenico Concilio abdicavit. Atque adeo, ut brevissimam rationem ineas, ac putes trigesimum dici rotundo numero, qui annus fuerit undetrigesimus, eam summam conficias, ut saltem decimo supra quadringentesimum anno inceptam ejus prophetae Explanationem fatearis.
Qui hanc expiciunt in Jeremiam Commentarios, aliis subinde elucubrationibus, prout res ferebat, interpellatus S. Doctor per intervalla dictavit: hocque fere postremum est ejus ingenii monimentum et labor, quem fini proximum mors, aut quae mortem praeivit aegra 0011 valetudo, rerumque Ecclesiae in pejus dilabentium, quibus ferret suppetias, vicissitudo intercepit. Absolvendo operi unus modo aut alter, quo historica narratio contractiori stylo fuerat colligenda, liber desideratur. Nam in Generali Praefatione ostendimus, eam falso hactenus invaluisse veterum ac recentiorum sententiam, integros viginti fuisse abs Hieronymo elucubratos, quibus jam diu olim quatuordecim temporum injuria excidissent. Causam quoque ejus erroris quasi digito monstravimus eam exstitisse, quod sex Hieronymi libris in uno aliquo exemplari jam inde ante Cassiodorum quatuordecim Homiliae Origenis in Jeremiam, quas S. Doctor Latine reddiderat, subnexae fuerint, atque habitae totidem librorum loco. Verum hac de re pluribus in ea Praefatione num. 30, quae si tanti sunt, ut recolas moneo: certum quippe ex earum serie rerum nobis est, S. Doctorem magnis subitisque haeresis Pelagianae motibus, factionibusque impiorum hominum, qui in eum strenue pro recta fide dimicantem manus injecere, ab incepto abreptum, praestare in eo quod ad finem usque exponere voluisset, non potuisse. Jam sex illos quos aut tantummodo elaboravit, aut certe solos editionis honori permisit, quod eorum aetatem spectat, inter Epistolam ad Ctesiphontem in nostra recensione 133 et Dialogum contra Pelagianos cum vulgo recepta sententia collocamus. Eaque palmaris causa est, quod in aliquot librorum Prologis, ejus epistolae qua contra Pelagii haeresim velitatur, mentionem facit, iisdemque totidem locis minitatur, nisi haeretici resipiscant, justo volumine eorum insaniae se responsurum. Ejusmodi est illud in Praefat. secundi libri, Avertimus parumper aures ne audiamus judicium sanguinis, et interfectorum animas deploremus, qui opinione virtutum, quotidie corruunt in superbiam, et Deo se similes arbitrantur . . . . . Quorum furori respondimus ut potuimus, et si Dominus vitam dederit, plenius responsuri sumus. Et in librum quartum, Cui (haeresi Pelagianorum) respondere diu tacens, et dolorem silentio devorans crebra fratrum expostulatione compulsus sum, nec tamen hucusque prorupi, ut Auctorum nomina ponerem, malens eos corrigi, quam infamari. Et in fine: Verum haec in proprio, nisi tacuerint, Opere plenius exsequemur. Sic enimvero haec videntur accipienda, ut primam illam contra Pelagianos velitationem rogatu Ctesiphontis institutam designet, cum ait breviter primum se et quoquo modo haereticis respondisse: et vicissim tres intelligat Dialogorum libros, cum id plenius et proprio Opere se pollicetur exsecuturum. Quin id sibi ipse Hieronymus voluisse prioribus hisce Prologi verbis innuit: Scripta jam ad Ctesiphontem epistola, in qua ad interrogata respondi, crebra fratrum expostulatio fuit, cur promissum Opus ultra differrem, in quo pollicitus sum me ad cunctas eorum, qui ἀπάθειαν praedicant, quaestiunculas responsurum. Cum adeo manifestum sit, suisque nos locis ostenderimus, inter utramque elucubrationem annum ferme intercedere, atque illum decimum quintum esse supra quadringentesimum, sive ejus maximam partem: neque hoc porro dubium sit, huicmet anno ascribendos esse Commentarios. Quod si in primo eorum libro descripta ad Ctesiphontem epistola nullum videatur esse vestigium, neutiquam tamen assentiendum Garnerio, qui in Marium Mercatorem dissertatione 6 ob eam causam ad Pelagianae haereseos initia librum hunc retrahit, sive anno ascribit supra quadringentesimum decimo tertio. In ipso enim libro in caput Jeremiae tertium epistola ad Dardanum de Terra promissionis laudatur, quam in Notis Chronologicis ad annum quadringentesimum decimum quartum pertinere ostendimus, cum fuisset jam ille dignitate praefecti praetorio Galliarum denuo defunctus. Hieronymi verba sunt: Edidi nuper libellum parvum de terra repromissionis. Equidem postremi duo quintus et sextus, si in sequentem annum differantur, non reluctabor: quando jam haeretici ita videntur invaluisse, ut non solum maledicta, sed violentas etiam manus in recte sentientes adversarios injicerent. Quin etiam ultro fatebimur, quae in quarti quoque libri Praefatione dici observamus a S. Doctore, compulsum se crebra fratrum expostulatione haereticis respondere, nec tamen eousque prorupisse, ut Auctorum nomina poneret, rectius videri ad ipsos Dialogorum libros, quam uti fecimus ad epistolam ad Ctesiphontem, referenda. Verum haec alios non 0013 moveant, nec tam expedita ratione constant, ut lectorem a praeconcepta vulgo sententia dejiciant.
Major multo scrupulus in eo est quod Appendicis loco subnectimus. Cum enim id susceperimus, ut nihil eorum praetermittamus, quae ad universam Hieronymianorum operum collectionem jure pertineant, Origenis in Isaiam Homilias quae supersunt omnino novem, Latine olim explicatas, suppresso Interpretis nomine, quod illas Critici impense docti Hieronymo tribuant, quamquam secus, ut probatum imus, res habeat, huc adscitas jussimus, utpote vernilem sobolem germanis fetibus subservire. Qui illas a Hieronymi calamo profectas volunt, ut plerosque alios omittam, praecipui sunt rei litterariae triumviri, Erasmus, Huctius, ac Tillemontius. Atque Erasmus quidem ex eo probat, quod ipse S. Doctor testetur in Catalogo tale quidpiam ex Commentariis Origenis in Isaiam Latine se reddidisse, ubi recensitis duodeviginti in Jeremiam atque Ezechielem Homiliis, quas de Graeco Adamantii Latinas fecerat, alias jungit De Seraphim, et Osanna. Et vero de Seraphimis stantibus super solium Domini Isai. VI, 2, prior istarum quae supersunt Homiliarum agit. Quam leve tamen argumentum hoc sit ad probandum et reliquas, quae alias Visiones enarrant, Hieronymum habere interpretem, nemo non sentit. Sed illud apprime falsum, laudato de Seraphim syntagmate quidpiam denotari aliud, quam quae ita inscribitur ad Damasum epistola, ac numerum in nostra recensione decimum octavum tenet: quaeque tantum abest, ut ab aliquo Origenis tractatu desumpta sic Latine adornata sit, ut potius contra ipsius Origenis sententiam non semel pugnet. Verosimilior Huetio conjectura capitur ex stylo, delectuque dictionum quarumdam, quas frequentius, ait, sibi Hieronymus asciscere amat. Quas profert in exemplum, hae sunt: absconsus, Dominicus, nuncupativus; principale, pro eo quod est τὸ ἡγεμονικὸν; principari alicui, principalis, Prophetes, repromitto, repromissio, speculatorius, turpiloquium, Zabulus, cuncta Evangeliorum. Ego vero ex his quaedam sequioris Latinitatis vocabula, ut sunt, nuncupativus, principari, speculatorius, turpiloquium, cuncta Evangeliorum, atque his similia, nedum frequentiora esse in Hieronymi scriptis, pernego prorsus inveniri. Reliqua si quando fortasse occurrant, non ejus propria esse contendo, sed illi cum universo Scriptorum ejus aevi choro communia. Ait deinde cum nona ex his in Isaiam Homiliis postrema sui parte truncata sit in editis aeque ac mss. libris, eique supplendae detracta olim fuerit postrema pars Homiliae itidem nonae in Jeremiam, quam nemo dubitat, Hieronymi interpretationem esse, facile fieri potuisse, ut librarius imprudens ad describendam postremam illius partem, in hujus postremam casu inciderit; hinc vero non inane sumi argumentum Homiliarum in Isaiam non secus interpretem fuisse Hieronymum ac Homiliarum in Jeremiam. Dixisset hinc colligi, quod profecto unum potest, conjectas in unum Origenianorum Operum exemplar in utrumque prophetam Homilias, nulla interpretis, ut usuvenit in antiquis libris, sed auctoris ratione habita: idque unum veteri librario fraudi fuisse, quod nonum utraque locum obtineret. Sed jam Tillemontii argumenta expendamus. Rufinus, ait ille, ut favoris in Origenem Hieronymi exemplo suspicionem purgaret, eum scribit in Praefat. ad librum de Principiis, ultra septuaginta libellos Origenis, quos Homileticos appellavit, transtulisse. Si rationem ineas ex omnibus, duodetriginta in Jeremiam et Ezechielem, triginta quoque novem in Lucam, tum duabus in Canticum Canticorum, nonnisi sexaginta novem summam conficias; ut nihil adeo sit dubium, numerandas simul esse istas in Isaiam, quas nominatim lib. II Invectivarum num. 26, ait fuisse abs Hieronymo, cum Latine redderentur, Catholico sensui, quibusdam immutatis, accommodatas. De hoc altero testimonio mox dicam: nunc ad primum quod ex summa conficitur argumentum, nihil hoc mirum esse aio, si quas sexaginta novem esse colligimus, Rufinus dixerit ultra septuaginta, ut rotundo, quod fieri amat, numero uteretur: nonnihil etiam exaggeraret, quo ipse excusabilior videretur in Origenicis libris Latine interpretandis, si plus jactaret adversarium in eadem palaestra exercitum. Potuit et invidiosa diligentia objicere quae occurrunt ἀποσπασμάτια scriptis Hieronymianis ex Adamantio intermixta: quidvis tandem aliud eo explendo numero, ut vere dixerit presbyter Aquileiensis, liceat excogitare, quam quod volunt, Homilias in Isaiam, quae nullae sunt, comprehendisse: et quas (sic opinor) si praeter sexaginta novem 0015 laudatas novisset, jam non septuaginta, sed ultra octoginta obliqua illa sedulitate laudasset. Testimonium porro illud ex secundo Invectivarum num. 26, quamquam alios multo magis sollicitat, non dissimulo. Opponit Hieronymo Rufinus, quod multa ex Origenis libris, quae Christianas aures movissent, in interpretatione Latina aut penitus subtraxerit, aut commodo sensu explicarit: cumque aliquot in hanc rem exempla adduxisset, Haec, inquit, et mille alia his similia in interpretationibus tuis, sive in his ipsis Homiliis (in Lucam) sive in Jeremia, vel in Isaia, maxime autem in Ezechiele subtraxisti. Hoc scilicet palmare est argumentum ad Homilias in Isaiam Hieronymianae interpretationi ascribendas; nam et Homiliae sunt, quod nemo dubitarit, eaeque abs Hieronymo certo certius in Latinum ex Adamantio refusae, quae praecedunt proxime, ac subsequuntur in Jeremiam, et in Ezechielem. Attamen non eam fuisse Rufini mentem, nihilque illum de Homiliis in Isaiam cogitasse; sed aliud voluisse Hieronymi scriptum in eum Prophetam cavillari, et pro certo habeo, et paucis demonstro. Scripserat S. Doctor ad Damasum tractatum, sive epistolam in nostra recensione 18, de Seraphim quae Isaiae Visio est cap. sexto: eumque locum, ubi duo Seraphim stantia in circuitu throni, et clamantia describuntur, quae Origenes exposuerat Dominum nostrum Jesum Christum, et Spiritum sanctum, ille pro vetere ac novo Testamento est interpretatus, illa sententia, in quam Graeci Latinique passim concesserant, multis improbata. Postea nec semel cum veluti Origenis symmystes injuriose ab aemulis traduceretur, quantum ab ejus placitis abhorreret, hoc ipso exemplo comprobavit. Id videre est cum alibi, tum praecipue epist. 84, ad Pammachium et Oceanum, num. 3, ubi, In lectione, inquit, Isaia, in qua duo Seraphim clamantia describuntur, illo (Origene) interpretante Filium et Spiritum sanctum, nonne ego detestandam expositionem in duo Testamenta mutavi? Habetur liber in manibus ante viginti annos editus. Hic enimvero libellus est, seu tractatus de Isaiae Visione, quem notat Rufinus: haec Origeniana illa opinatio, quam ait, sibi permisisse Hieronymum ab eo quem praeferebat sensu, ad meliorem convertere. Nullae hic Homiliae sunt in Isaiam: nihilque in eo laborandum ut in earum prima, quod facit Tillemontius, locum commoda interpretatione oblitum, aut plane dissimulatum reperias.
Sed ut, explosis quae illas astruebant argumentis, demum et causas nonnullas proferamus, quibus constet, Hieronymo penitus abjudicandas: optimum illud cum primis esse velim antiquis scriptoribus internoscendis argumentum, quod ex stylo sumitur. Tum nae ille in Hieronymiana lectione plane hospes sit, qui semilatinum, nequid plus dicam, interpretem, pro Hieronymo habeat. Huetius, opinor, cum ex eo quaedam adduxit mediae Latinitatis vocabula ad praeconceptam opinionem asserendam, quam potius everti ostendimus comparatione, multo tamen illis sequiora callide dissimularit: quod genus sunt, figuraliter, invenibile, illud negotiorum, pro illud rei, magniloquax, sufficiens isto, pro hac contentus re, atque his similia; hujus enim elegantiae totus est sermo reliquus, subobscurus, incompositus, ne de syntaxi dicam aut agresti, aut ad Graecum ficta pueriliter. Stylus iste, si quod sentio profiteri liceat, Rufini est, quem et maxime Origenianis scriptis Latine interpretandis dedisse operam, et barbarae locutionis tam saepe accusari scimus abs Hieronymo, ut de Graecis bonis Latina fecisse diceretur non bona. Quod si rem acu tetigi, miror magis, Rufinum ipsum propriis fetibus pro aliena sobole supponendis adhiberi fidejussorem. Jam vero (quae alia sunt rationum momenta, ut a Hieronymianis removeantur) S. Pater cum caetera in Catalogo recensuerit, quae ex Origene fuerat interpretatus, Homiliarum in Isaiam numquam meminit: neque integrum est opinari, post Catalogum manum earum interpretationi admovisse; ab eo enim tempore Origeniana doctrina in haeresim prolabente, ita illam animo exspuit, ut confutare potius, quam Latinis propinare auribus deinceps studuerit. Ad haec in ipsis in Isaiam Commentariis, cum subinde ejus versionis commemorandae fuisset nedum occasio, sed necessitas, numquam meminit: et in Praefatione prioris libri cum ipsas laudet vigintiquinque Homilias Origenis in hunc prophetam, ne verbo quidem ex illis novem istas Latine a se redditas monet. Denique et Prologo carent Homiliae istae, quod unum esse discrimen ad Hieronymianas ab aliorum interpretationibus internoscendas notat Gelasius: carent quoque mss. auctoritate, aut veteris alicujus testimonii suffragio: atque ut semel dicam, ita abs Hieronymi ingenio dissident, ut mirari non desinam, doctissimos viros habere illas pro Hieronymianis potuisse.
0017 Tomum claudit In Isaiam parvula abbreviatio de capitulis paucis, cujus quantum oporteat ad faciendum de Auctore periculum, nunc primum in lucem edimus. Ascribitur illa quidem Hieronymo in Veronensis bibliothecae antiquissimo, atque optimae cum primis notae ms. libro, qui numero 24 ex nigro colore (sunt enim ex rubro alii) praenotatur, et quaedam alia continet vere Hieronymiana. Nihilosecius non puto in eo laborandum, ut adductis argumentis falso illam probemus magno Hieronymo tribui, a cujus germana ipsa in hunc prophetam Explanatione supposititiae fraudis arguitur. Abunde satis erudito Lectori sit, eam non omnino oscitanter lustrasse oculis, ne fucum sibi ex hac vetustatis memoria fieri patiatur; et plane intelligat, studiosum quempiam pleraque omnia ex genuino Hieronymi Commentario sublegisse, junxisse autem non valde felicibus auspiciis, partimque additis ac partim detractis verbis, suo illa ingenio coaptasse.