SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 4

Postquam apostolus redarguit Corinthios de eorum errore in habitu, quia scilicet mulieres ad sacra mysteria conveniebant capite non velato consequenter arguit eorum errorem de scissuris in conventu, quia scilicet dum convenirent ad sacra mysteria, contentionibus vacabant. Et primo tangit eorum defectum in generali; secundo in speciali, ibi primum quidem, etc..

Dicit ergo primo hoc autem, quod dictum est supra quod mulieres velatae sint in ecclesiis, praecipio, ut sic tripliciter eos induceret ad huiusmodi observantiam.

Primo quidem ratione, secundo consuetudine, tertio praecepto: quod solum sine aliis necessitatem induceret. Prov. IV, 4: custodi praecepta mea, et vives. Et Eccle. IV, V. 12 dicitur: funiculus triplex difficile rumpitur.

Non laudans, sed magis vituperans, quod convenitis, in ecclesiam, non in melius, sicut deberet esse, sed in deterius, ex culpa vestra.

Omnia enim animalia gregalia, puta columbae, grues, oves, naturali instinctu in unum conveniunt, ut sit eis corporaliter melius.

Unde et homo cum sit animal gregale vel sociale, ut philosophus probat, I Lib. Politic., secundum rationem agere debet, ut multi in unum conveniant propter aliquod melius, sicut in rebus saecularibus multi in unitatem civitatis conveniunt, ut sit eis melius saeculariter, scilicet propter securitatem et sufficientiam vitae. Et ideo fideles in unum convenire debent propter aliquod melius spirituale, secundum illud Ps. Ci, 23: in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant domino.

Et alibi: in consilio iustorum et congregatione, magna opera domini. Sed isti in deterius conveniebant propter culpas quas committebant dum convenirent. Is. I, 13: iniqui sunt caetus vestri. Eccli. XXI, 10: stupa collecta synagoga peccantium.

Deinde cum dicit primum quidem, etc., ponit in speciali quomodo in deterius convenirent.

Et primo ponit iudicium culpae, dicens primum quidem, inter caetera scilicet quod in deterius convenitis, convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras esse inter vos, scilicet per contentiones quas exercebant.

Quod quidem ecclesiae non convenit, quae in unitate constituitur, secundum illud eph.

C. IV, 4: unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.

Hoc autem praedicitur Is. XXII, 9: scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt.

Dicit autem Glossa, quod dicendo, primum, ostendit quod primum malum est dissensio, unde cetera oriuntur. Ubi enim est dissensio, nihil rectum est.

Sed contra videtur esse, quod dicitur eccli.

C. X, 15: initium omnis peccati superbia; et I Tim. Ult.: radix omnium malorum cupiditas.

Dicendum est autem, quod hae auctoritates loquuntur quantum ad peccata personalia singularium hominum, quorum primum est superbia ex parte aversionis, et cupiditas ex parte conversionis. Sed Glossa hic loquitur de peccatis multitudinis; inter quae primum est dissensio, per quam solvitur rigor disciplinae.

Unde dicitur Iac. III, 16: ubi est zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

Secundo ponit credulitatem auditorum, cum dicit et ex parte credo, id est, quantum ad aliquos vestrum, qui erant ad contentionem proni, secundum illud quod dixerat supra I cap., V. 11 ss.: contentiones sunt inter vos. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego Apollo, ego vero cephae. Alii vero non erant contentiosi, ex quorum persona ibi subditur ego autem christi. Unde et cant.

C. II, 2 dicitur: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, id est, boni inter malos.

Tertio assignat rationem suae credulitatis, dicens nam oportet, non solum quascumque scissuras, sed etiam haereses esse.

Ubi duo consideranda sunt. Primo quid sit haeresis, secundo quomodo oportet haereses esse.

Circa primum sciendum, quod, sicut Hieronymus dicit super epistolam ad Galatas, haeresis Graece ab electione dicitur: quia scilicet eam sibi unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse meliorem: ex quo duo accipi possunt. Primo quidem quod de ratione haeresis est, quod aliquis privatam disciplinam sequatur, quasi per electionem propriam: non autem disciplinam publicam, quae divinitus traditur.

Secundo quod huic disciplinae aliquis pertinaciter inhaereat. Nam electio firmam importat inhaesionem: et ideo haereticus dicitur, qui spernens disciplinam fidei, quae divinitus traditur, pertinaciter proprium errorem sectatur.

Pertinet autem aliquid ad disciplinam fidei dupliciter. Uno modo directe, sicut articuli fidei, qui per se credendi proponuntur.

Unde error circa hos secundum se facit haereticum, si pertinacia adsit. Non possunt autem a tali errore propter simplicitatem aliquam excusari, praecipue quantum ad ea, de quibus ecclesia solemnizat, et quae communiter versantur in ore fidelium, sicut mysterium trinitatis, nativitatis christi, et alia huiusmodi.

Quaedam vero indirecte pertinent ad fidei disciplinam, inquantum scilicet ipsa non proponuntur, ut propter se credenda, sed ex negatione eorum sequitur aliquid contrarium fidei: sicut si negetur Isaac fuisse filium Abrahae, sequitur aliquid contrarium fidei, scilicet sacram Scripturam continere aliquid falsi.

Ex talibus autem non iudicatur aliquis haereticus, nisi adeo pertinaciter perseveret, quod ab errore non recedat, etiam viso quid ex hoc sequatur. Sic igitur pertinacia qua aliquis contemnit in his quae sunt fidei directe vel indirecte subire iudicium ecclesiae, facit hominem haereticum. Talis autem pertinacia procedit ex radice superbiae, qua aliquis praefert sensum suum toti ecclesiae. Unde apostolus dicit I ad Tim. VI, 3 s.: si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus domini nostri iesu christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum.

Secundo considerandum est, quomodo oporteat haereses esse. Si enim opportunum est haereticos esse, videtur quod sint commendabiles, et non sint extirpandi.

Sed dicendum est quod dupliciter de aliquo dicitur quod oportet illud esse. Uno modo ex intentione illius, qui hoc agit, puta si dicamus quod oportet iudicia esse: quia scilicet iudices, iudicia exercentes, intendunt iustitiam et pacem in rebus humanis constituere.

Alio modo ex intentione dei, qui etiam mala ordinat in bonum, sicut persecutionem tyrannorum ordinavit in gloriam martyrum.

Unde Augustinus dicit in enchiridion, quod deus est adeo bonus, quod nullo modo permitteret fieri aliquod malum, nisi esset adeo potens quod de quolibet malo posset elicere bonum. Et secundum hoc dicitur Matth. XVIII, 7: necesse est, ut veniant scandala, verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Et secundum hoc hic dicit apostolus, quod oportet haereses esse, ex eo quod deus malitiam haereticorum ordinavit in bonum fidelium.

Et hoc dicit primo quidem ad maiorem declarationem veritatis. Unde dicit Augustinus de Civit. Dei, Lib. XVI in Glossa: ab adversario mota quaestio, discendi existit occasio: multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum callida inquietudine excogitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et praedicantur instantius. Unde et Prov. XXVII, V. 17: ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui. Secundo ad manifestandam infirmitatem fidei in his qui recte credunt. Et hoc est quod hic subdit apostolus ut et qui probati, id est, approbati sunt a deo, manifesti fiant in vobis, id est, inter vos. Sap. III, 6: tamquam aurum in fornace probavit illos.

Deinde cum dicit convenientibus ergo vobis, etc., redarguit eos de tertio delicto, quia scilicet peccabant in modo et ordine sumendi corpus christi. Et potest totum quod sequitur, dupliciter exponi.

Secundum autem primam expositionem redarguuntur de hoc quod corpus christi pransi accipiebant.

Circa hoc ergo quatuor facit.

Primo ponit detrimentum quod incurrebant; secundo ponit culpam, ibi unusquisque enim, etc.; tertio inquirit de causa culpae, ibi numquid domos, etc.; quarto concludit eorum vituperationem, ibi quid dicam vobis, etc..

Dicit ergo, primo, ita: convenientibus vobis, scissurae sunt inter vos, ergo convenientibus vobis in unum, corpore, non animo, iam ad hoc advenistis, quod non est, id est, non licet vel non competit vobis, dominicam coenam manducare, id est sumere eucharistiae sacramentum, quod dominus in coena discipulis dedit. Hoc enim sacramentum, ut Augustinus dicit super ioannem, est sacramentum unitatis et charitatis.

Et ideo non competit dissentientibus. Cant.

C. V, 1: comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi.

Vel melius potest referri ad ea quae sequuntur, ut sit sensus: non solum convenientibus vobis scissurae sunt inter vos, sed convenit vobis convenientibus iam, id est in praesenti hoc determinatum habetis, quod non est, id est non licet vobis, dominicam coenam manducare, ad quam pransi acceditis. Quia enim dominus discipulis suis post coenam hoc sacramentum tradidit, ut legitur Matth. XXVI, 26, volebant etiam Corinthii post communem coenam sumere corpus christi.

Sed dominus hoc rationabiliter fecit propter tria. Primo quidem, quia ordine congruo figura praecedit veritatem. Agnus autem paschalis erat figura, sive umbra huius sacramenti. Et ideo post coenam agni paschalis, christus hoc sacramentum dedit. Dicitur enim Coloss. II, 17 de omnibus legalibus, quod sunt umbra futurorum, corpus autem christi. Secundo ut ex hoc sacramento statim ad passionem transiret, cuius hoc sacramentum est memoriale. Et ideo dixit discipulis surgite, eamus hinc, scilicet ad passionem. Tertio ut arctius imprimeretur hoc sacramentum cordibus discipulorum, quibus ipsum tradidit in ultimo suo recessu.

Sed in reverentiam tanti sacramenti postmodum ecclesia instituit, quod non nisi a ieiunis sumatur, a quo excipiuntur infirmi, qui in necessitate, quae legem non habet, possunt non ieiuni sumere corpus christi.

Quia vero aqua non solvit ieiunium, aestimaverunt quidam, quod post potum aquae posset aliquis sumere hoc sacramentum, praesertim quia, ut dicunt, aqua non nutrit, sicut nec aliquod aliud simplex elementum.

Quamvis autem aqua secundum se non nutriat, et ob hoc non solvat ieiunium ecclesiae, secundum quod dicuntur aliqui ieiunantes, nutrit tamen aliis admixta, et ideo solvit ieiunium naturae. Et secundum hoc dicuntur aliqui ieiuni, qui scilicet eadem die nihil sumpserunt, nec cibi, nec potus. Et quia reliquiae cibi, quae in ore remanent, sumuntur per modum salivae, hoc non impedit aliquos esse ieiunos. Similiter et non impedit aliquos esse ieiunos, si tota nocte nihil dormierint, vel si etiam non sint plene digesti, dummodo eadem die omnino cibi vel potus nihil sumpserint.

Unde quia principium diei est sumendum secundum usum ecclesiae a media nocte, ideo quicumque post mediam noctem aliquid sumpserit quantumcumque modicum cibi vel potus, non potest eadem die sumere hoc sacramentum.

Deinde, cum dicit unusquisque enim, etc., ponit culpam, et primo secundum quod peccabant in deum; secundo prout peccabant in proximum, ibi et alius quidem, etc..

Dicit ergo primo: ideo dico quod non licet vobis dominicam coenam manducare, quia unusquisque vestrum praesumit, id est ante sumit, suam coenam, scilicet ciborum communium, ad manducandum. Quilibet enim eorum portabat ad ecclesiam fercula praeparata, et comedebat quilibet seorsum antequam sumeret sacra mysteria. Os. IV, V. 18: separatum est convivium eorum, nunc interibunt. Eccli. XI, 19 dicitur in persona parci: inveni requiem mihi, et comedebam de bonis meis solus.

Deinde, cum dicit et alius quidem, etc., arguit culpam eorum, inquantum erat contra proximum.

Divites enim laute comedebant in ecclesia, et bibebant usque ad ebrietatem, pauperibus autem nihil dabant, ita quod remanebant esurientes.

Et hoc est quod dicitur et alius quidem esurit, scilicet pauper, qui non habebat unde sibi praepararet, alter autem ebrius est, scilicet dives, qui superflue comedebat et bibebat, contra id quod dicitur nehem.

C. VIII, 10: comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes eis, qui non praeparaverunt sibi. Iob XXXI, 17: si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.

Deinde, cum dicit numquid domos, etc., inquirit de causa huius culpae.

Et primo excludit causam per quam poterant excusari. Non enim est licitum domum dei, quae est deputata sacris usibus, communibus usibus applicare. Unde et dominus Io. II, 16 eiiciens ementes et vendentes de templo, dixit domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis eam domum negotiationis.

Et Augustinus dicit in regula: in oratorio nemo aliquid faciat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. Tamen propter necessitatem, quando scilicet aliquis aliam domum non inveniret, licite posset ecclesia uti ad manducandum, vel ad alios huiusmodi licitos usus.

Hanc ergo excusationem excludit apostolus, dicens numquid non habetis domos, scilicet proprias, ad manducandum et bibendum? ut propter hoc excusemini, si in ecclesia convivia celebretis, quae debetis in propriis domibus facere. Unde et Lc. V, 29 dicitur quod levi fecit christo convivium magnum in domo sua.

Secundo, cum dicit aut ecclesiam dei, etc., asserit causam quae eos inexcusabiles reddit, quarum prima est contemptus ecclesiae dei. Et hanc ponit dicens aut ecclesiam dei contemnitis? et ideo in ecclesia praesumitis coenam vestram ad manducandum.

Et potest hic sumi ecclesia tam pro congregatione fidelium, quam pro domo sacra, quae non est contemnenda, secundum illud Ps. Xcii, 5: domum tuam decet sanctitudo; et Ier. VII, 11: numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? isti autem utrumque contemnebant, dum, praesente conventu fidelium, in loco sacro convivia celebrabant.

Secundo ponit contemptum proximorum in hoc quod subditur et confunditis eos qui non habent. In hoc enim pauperes erubescebant, quod ipsi esuriebant in conspectu totius multitudinis, aliis laute comedentibus et bibentibus.

Dicitur autem Prov. XVII, 5: qui despicit pauperem, exprobrat factori eius. Et Eccli. IV, 2: animam esurientem ne despexeris.

Deinde, cum dicit quid dicam, etc., concludit eorum vituperationem, dicens: quid dicam vobis ex consideratione praedictorum? numquid laudo vos? et respondet: et si in aliis factis laudo vos, in hoc tamen facto non laudo.

Et est advertendum quod supra dum de habitu mulierum loqueretur, saltem ironice laudavit eos, dicens: laudo vos quod per omnia mei, etc.. Hic vero nec ironice vult eos laudare, quia in gravioribus delictis nullo modo sunt peccatores palpandi.

Unde et in Ps. IX, 3 dicitur: quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur. Exacerbavit dominum peccator. Et Is. III, 12: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt.

Secundum aliam vero expositionem arguuntur de alia culpa.

In primitiva enim ecclesia fideles panem et vinum offerebant, quae consecrabantur in sanguinem et corpus christi, quibus iam consecratis, divites, qui multa obtulerant, eadem sibi repetebant, et sic ipsi abundanter sumebant, pauperibus nihil sumentibus, qui nihil obtulerant.

De hac ergo culpa apostolus eos hic reprehendit, dicens convenientibus enim vobis in unum, iam non est, id est, non contigit inter vos, dominicam coenam manducare.

Coena enim domini est communis toti familiae; unusquisque autem vestrum sumit eam, non quasi communem, sed quasi propriam, dum sibi vult vindicare quod deo obtulit; et hoc est quod subdit unusquisque praesumit, id est, praesumptuose attentat, ad manducandum coenam, scilicet domini, id est panem et vinum consecratum, quasi suam, id est, quasi propriam vindicans, scilicet ea quae consecrata sunt domino in suos usus. Et ita sequitur quod alius, scilicet pauper qui nihil obtulit, esurit, nihil scilicet sumens de consecratis, alius autem, scilicet dives qui multa obtulit, ebrius est; ad litteram, propter hoc quod nimium sumpsit de vino consecrato quod scilicet quasi proprium repoposcit.

Sed videtur hoc esse impossibile, quod de vino consecrato aliquis inebrietur, vel etiam nutriatur de pane, quoniam post consecrationem sub speciebus panis et vini nihil remanet, nisi substantia corporis christi et sanguinis, quae non possunt converti in corpus hominis, ad hoc quod ex eis nutriatur, aut inebrietur.

Dicunt ergo quidam, quod hoc non fit per aliquam conversionem, sed per solam immutationem sensuum hominis ab accidentibus panis et vini, quae remanent post consecrationem. Consueverunt enim homines ex solo ciborum odore confortari, et ex multo odore vini stupefieri et quasi inebriari.

Sed confortatio vel stupefactio, quae provenit ex sola immutatione sensuum, parvo tempore durat, cum tamen post consecrationem panis aut vini, si vinum in magna quantitate sumeretur aut panis, diu sustentaretur homo propter panem aut stupefieret propter vinum. Et praeterea manifestum est quod panis consecratus in aliam substantiam converti potest, ex hoc quod per putrefactionem resolvitur in pulveres, aut per combustionem in cineres.

Unde nulla ratio est, quare negetur posse nutrire, cum ad nutriendum nihil aliud requiratur, quam quod cibus convertatur in substantiam nutriti.

Quidam ergo posuerunt, quod panis aut vinum consecratum possunt converti in aliud, et sic nutrire, quia remanet ibi substantia panis aut vini cum substantia corporis christi et sanguinis.

Sed hoc repugnat verbis Scripturae. Non enim verum esset quod dominus dicit matth.

C. XXVI, 26: hoc est enim corpus meum, quia hoc demonstratum, est panis, sed potius esset dicendum hic, id est, in hoc loco, est corpus meum. Et praeterea corpus christi non incipit esse in hoc sacramento per loci mutationem, quia iam desineret esse in caelo. Unde relinquitur quod ibi incipiat esse per conversionem alterius, scilicet panis, in ipsum; unde non potest esse quod remaneat substantia panis.

Et ideo alii dixerunt quod remanet ibi forma substantialis panis, ad quam pertinet operatio rei: et ideo nutrit, sicut et panis nutriret.

Sed hoc non potest esse, quia nutrire est converti in substantiam nutriti, quod non competit nutrimento ratione formae, cuius est agere, sed magis ratione materiae, cuius est pati. Unde si esset ibi forma substantialis, panis nutrire non posset.

Alii vero dixerunt quod aer circumstans convertitur vel in substantiam nutriti, vel in quodcumque aliud huiusmodi; sed hoc non posset fieri absque multa condensatione aeris, quae sensui latere non posset.

Et ideo alii dixerunt quod divina virtute ad hoc quod sacramentum non deprehendatur in huiusmodi conversionibus, redit substantia panis et vini.

Sed hoc videtur esse impossibile, quia, cum substantia panis conversa sit in corpus christi, non videtur quod possit substantia panis redire, nisi e converso corpus christi converteretur in panem.

Et praeterea si substantia panis redit, aut hoc est manentibus accidentibus panis: et sic simul erit ibi substantia panis et substantia corporis christi, quod supra improbatum est; nam tamdiu est ibi substantia corporis christi, quamdiu species remanent. Aut redit speciebus non manentibus, quod etiam est impossibile, quia sic esset substantia panis absque propriis accidentibus, nisi forte intelligatur quod deus in termino conversionis causaret ibi quamdam materiam quae sit subiectum huius conversionis. Sed melius est ut dicatur quod sicut virtute consecrationis miraculose confertur speciebus panis et vini, ut subsistant sine subiecto ad modum substantiae, ita etiam eis miraculose confertur ex consequenti quod agant et patiantur quidquid agere aut pati posset substantia panis aut vini, si adesset. Et hac ratione species illae panis et vini possunt nutrire et inebriare, sicut si esset ibi substantia panis et vini.

Caetera non mutantur a prima expositione.