SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 4

Hic loquitur de visione, quae est cognitio dei. Unde omnia praecedentia dona evacuanda, sunt intelligenda secundum quod ordinantur ad cognitionem dei.

Circa hoc duo facit.

Primo enim probat id quod intendit in generali; secundo in speciali de seipso, ibi nunc cognosco, etc..

Dicit ergo: dixi quod ex parte cognoscimus, quia nunc videmus per speculum in aenigmate, sed tunc, scilicet in patria videbimus facie ad faciem.

Ubi primo considerandum est, quid sit videre per speculum in aenigmate; secundo quid sit videre facie ad faciem.

Sciendum est ergo, quod sensibile aliquid potest tripliciter videri, scilicet aut per sui praesentiam in re vidente, sicut ipsa lux, quae praesens est oculo; aut per praesentiam suae similitudinis in sensu immediate derivatam ab ipsa re, sicut albedo quae est in pariete videtur, non existente ipsa albedine praesentialiter in oculo, sed eius similitudine, licet ipsa similitudo non videatur ab eo; aut per praesentiam similitudinis non immediate derivatae ab ipsa re, sed derivatae a similitudine rei in aliquid aliud, sicut cum videtur aliquis homo per speculum. Non enim similitudo hominis immediate est in oculo, sed similitudo hominis resultantis in speculo.

Per hunc ergo modum loquendo de visione dei, dico quod naturali cognitione solus deus videt seipsum: quia in deo idem est sua essentia et suus intellectus. Et ideo sua essentia est praesens suo intellectui. Sed secundo modo forte Angeli naturali cognitione deum vident, inquantum similitudo divinae essentiae relucet immediate in eos. Tertio vero modo cognoscimus nos deum in vita ista, inquantum invisibilia dei per creaturas cognoscimus, ut dicitur Rom. I, 20. Et ita tota creatura est nobis sicut speculum quoddam: quia ex ordine, et bonitate, et magnitudine, quae in rebus a deo causata sunt, venimus in cognitionem sapientiae, bonitatis et eminentiae divinae. Et haec cognitio dicitur visio in speculo.

Ulterius autem sciendum est, quod huiusmodi similitudo, quae est similitudinis in alio relucentis, est duplex: quia aliquando est clara et aperta, sicut illa quae est in speculo; aliquando obscura et occulta, et tunc illa visio dicitur aenigmatica, sicut cum dico: me mater genuit, et eadem gignitur ex me. Istud est per simile occultum.

Et dicitur de glacie, quae gignitur ex aqua congelata, et aqua gignitur ex glacie resoluta.

Sic ergo patet, quod visio per similitudinem similitudinis est in speculo per simile occultum in aenigmate, sed per simile clarum et apertum facit aliam speciem allegoricae visionis.

Inquantum ergo invisibilia dei per creaturas cognoscimus, dicimur videre per speculum.

Inquantum vero illa invisibilia sunt nobis occulta, videmus in aenigmate.

Vel aliter, videmus nunc per speculum, id est per rationem nostram, et tunc ly per, designat virtutem tantum. Quasi dicat videmus per speculum, id est virtute animae nostrae.

Circa secundum vero sciendum est, quod deus, secundum quod deus, non habet faciem, et ideo hoc, quod dicit, facie ad faciem, metaphorice dicitur. Cum enim videmus aliquid in speculo, non videmus ipsam rem, sed similitudinem eius; sed quando videmus aliquid secundum faciem, tunc videmus ipsam rem sicut est. Ideo nihil aliud vult dicere apostolus, cum dicit: videbimus in patria facie ad faciem, quam quod videbimus ipsam dei essentiam. I Io. III, 2: videbimus eum sicuti est, etc..

Sed contra est, quia Gen. XXXII, 30 dicitur: vidi dominum facie ad faciem, etc.. Sed constat, quod tunc non vidit essentiam dei; ergo videre facie ad faciem, non est videre essentiam dei.

Responsio. Dicendum est quod illa visio fuit imaginaria; visio autem imaginaria est quidam gradus altior, scilicet videre illud quod apparet: in ipsa imagine in qua apparet et alius gradus infimus scilicet audire tantum verba. Unde Iacob, ut insinuaret excellentiam visionis imaginariae sibi ostensae, dicit vidi dominum facie ad faciem, id est vidi dominum imaginarie apparentem in sua imagine et non per essentiam suam. Sic enim non fuisset visio imaginaria.

Sed tamen quidam dicunt, quod in patria ipsa divina essentia videbitur per similitudinem creatam.

Sed hoc est omnino falsum et impossibile, quia numquam potest aliquid per essentiam cognosci per similitudinem, quae non conveniat cum re illa in specie. Lapis enim non potest cognosci secundum illud quod est, nisi per speciem lapidis, quae est in anima.

Nulla enim similitudo ducit in cognitionem essentiae alicuius rei, si differat a re illa secundum speciem, et multo minus si differt secundum genus. Non enim per speciem equi, vel albedinis potest cognosci essentia hominis, et multo minus essentia Angeli. Multo ergo minus per aliquam speciem creatam, quaecumque sit illa, potest videri divina essentia, cum ab essentia divina plus distet quaecumque species creata in anima, quam species equi, vel albedinis ab essentia Angeli.

Unde ponere quod deus videatur solum per similitudinem, seu per quamdam refulgentiam claritatis suae, est ponere divinam essentiam non videri.

Et, praeterea, cum anima sit quaedam similitudo dei, visio illa non magis esset specularis et aenigmatica, quae est in via, quam visio clara et aperta, quae repromittitur sanctis in gloria, et in qua erit beatitudo nostra.

Unde Augustinus dicit hic in Glossa, quod visio dei, quae est per similitudinem, pertinet ad visionem speculi et aenigmatis.

Sequeretur etiam quod beatitudo hominis ultima esset in alio, quam in ipso deo, quod est alienum a fide. Naturale etiam hominis desiderium, quod est perveniendi ad primam rerum causam, et cognoscendi ipsam per seipsam, esset inane.

Sequitur nunc cognosco ex parte, etc.. Hic, illud quod probavit in generali, probat in speciali de cognitione sui ipsius, dicens nunc, id est in praesenti vita, ego Paulus cognosco ex parte, id est obscure et imperfecte; tunc autem, scilicet in patria, cognoscam sicut et cognitus sum, id est: sicut deus cognovit essentiam meam, ita deum cognoscam per essentiam; ita quod ly sicut, non importat hic aequalitatem cognitionis, sed similitudinem tantum.

Consequenter infert principalem conclusionem cum dicit nunc autem manent, etc..

Causa autem quare non facit mentionem de omnibus donis, sed de istis tribus tantum est quia haec tria coniungunt deo, alia autem non coniungunt deo, nisi mediantibus istis; alia etiam dona sunt quaedam disponentia ad gignendum ista tria in cordibus hominum. Unde et solum ista tria, scilicet fides, spes et charitas, dicuntur virtutes theologicae, quia habent immediate deum pro obiecto.

Sed cum dona sint ad perficiendum vel affectum vel intellectum, et charitas perficiat affectum, fides intellectum: non videtur quod spes sit necessaria, sed superflua.

Ad hoc sciendum, quod amor est quaedam vis unitiva, et omnis amor in unione quadam consistit. Unde et secundum diversas uniones, diversae species amicitiae a philosopho distinguuntur.

Nos autem habemus duplicem coniunctionem cum deo. Una est quantum ad bona naturae, quae hic participamus ab ipso; alia quantum ad beatitudinem, inquantum nos hic sumus participes per gratiam supernae felicitatis, secundum quod hic est possibile, speramus etiam ad perfectam consecutionem illius aeternae beatitudinis pervenire et fieri cives caelestis ierusalem. Et secundum primam communicationem ad deum, est amicitia naturalis secundum quam unumquodque, secundum quod est, deum ut causam primam et summum bonum appetit et desiderat, ut finem suum. Secundum vero communicationem secundam est amor charitatis, qua solum creatura intellectualis deum diligit.

Quia vero nihil potest amari nisi sit cognitum, ideo ad amorem charitatis exigitur primo cognitio dei. Et quia hoc est supra naturam, primo exigitur fides, quae est non apparentium. Secundo ne homo deficiat, vel aberret, exigitur spes, per quam tendat in illum finem, sicut ad se pertinentem. Et de his tribus dicitur Eccli. II, 8: qui timetis deum, credite in illum, quantum ad fidem; qui timetis deum, sperate in illum, quantum ad spem; qui timetis deum, diligite eum, quantum ad charitatem.

Ista ergo tria manent nunc, sed charitas maior est omnibus, propter ea quae dicta sunt supra.