SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 6

Hic apostolus ordinat eos quomodo se habeant ad usum doni linguarum, et circa hoc duo facit.

Primo ostendit qualiter debent uti dono linguarum; secundo quando debent cessare ab usu, ibi si autem non fuerit, etc..

Dicit ergo, primo, quod modus utendi dono linguarum talis sit inter vos, ut sive quis, id est si aliquis, loquatur lingua, id est dicat visiones vel somnia, huiusmodi locutio non fiat a multis propter occupationem temporis in linguis et non restet locus prophetiis et confusionem generet, sed secundum duos, id est duobus, et, si necesse fuerit, secundum multum tres, ut sit satis a tribus.

Deut. XVII, 6: in ore duorum vel trium, etc..

Sed notandum quod haec consuetudo adhuc partim servatur in ecclesia. Nam lectiones et epistolas ac evangelia habemus loco linguarum, et ideo in Missa secundum duos servatur, quia solum duo dicuntur, quae pertinent ad donum linguarum, scilicet epistola et evangelium. In matutinis secundum multa fit, scilicet tribus lectionibus dictis in uno nocturno. Antiquitus enim dicebantur nocturna divisim secundum tres vigilias noctis, nunc vero dicuntur simul.

Non solum autem debet servari ordo quantum ad numerum loquentium, sed etiam quantum ad modum, et hoc est quod dicit et per partes, id est ut illi qui loquuntur succedant sibi ad invicem, scilicet quod unus post alium loquatur. Vel per partes, id est intercise, ut scilicet loquatur unam partem visionis, seu instructionis et eam exponat, et post aliam et ipsam exponat, et sic deinceps; quem modum consueverunt servare praedicatores, quando praedicant per interpretationem hominibus ignotae linguae, et ideo dicit et unus interpretetur.

Consequenter cum dicit si autem non fuerit, etc., ostendit quando non est utendum linguis, dicens quod loquendum est per partes et unus debet interpretari. Sed si non fuerit aliquis interpres, id est qui interpretetur, ille, qui donum habet linguarum, taceat in ecclesia, id est non loquatur seu praedicet multitudini in lingua ignota, quia non intelligitur ab eis, sed sibi loquatur, quia ipse se intelligit, et hoc tacite, orando vel meditando. Iob X, 1: loquar in amaritudine animae meae, dicam deo, etc..

Prophetae autem duo, etc.. Hic apostolus ordinat eos, quomodo se habeant ad usum prophetiae.

Et circa hoc duo facit.

Primo ostendit qualiter utendum est dono prophetiae, et quantum ad numerum et ad ordinem; secundo ostendit, quibus usus prophetiae interdicitur, ibi mulieres in ecclesia, etc..

Circa primum tria facit.

Primo docet ordinem utendi dono prophetiae; secundo huius rationem assignat, ibi potestis enim omnes, etc.; tertio obiectionem excludit, ibi spiritus prophetarum, etc..

Circa primum duo facit.

Primo determinat ad numerum utentium dono dicto; secundo, docet modum seu ordinem utendi, ibi quod si alii, etc..

Circa primum sciendum est quod usus prophetiae secundum quod hic videtur accipere apostolus, est proponere verbum exhortationis ad plebem, exponendo Scripturas sacras. Et quia erant in primitiva ecclesia plures qui a deo hoc donum habebant, et fideles non erant adhuc multiplicati, ideo, ne esset confusio et taedium, vult apostolus, quod non omnes qui sciunt exponere prophetias et sacram Scripturam, prophetent, sed aliqui et determinati. Et hoc est quod dicit prophetae, etc., quasi dicat: nolo quod omnes qui conveniunt, sed duo tantum, aut, ad plus, tres, prout hoc loquendi necessitas exigit, dicant, id est exhortentur.

Et hoc etiam consonat Scripturae. Supra XVII, V. 6 et Matth. XVIII, 16: in ore duorum, vel trium, etc..

Caeteri vero, scilicet illi qui non debent, diiudicent ea quae ab his proponuntur, utrum scilicet bene vel male dicta sint: bene dicta approbando, et male dicta retractari faciendo. Supra II, 15: spiritualis homo omnia diiudicat.

Est etiam servandus ordo in utendo dicto dono, ut si alteri illorum, qui sedebant et tacebant et diiudicabant, fuit aliquid melius revelatum, quam illi qui exhortatur et stat prior, tunc iste, qui stat, debet sedere, et ille, cui melius revelatum est, debet surgere et exhortari. Et hoc est quod dicit quod si alii, sedenti, revelatum fuerit, scilicet per spiritum sanctum, prior stans taceat et cedat ei, Rom. XII, 10: honore invicem praevenientes.

Et ratio huius est, quia secundum hunc modum potestis, successive, prophetare per singulos, id est omnes scilicet, ut sic omnes, id est maiores, discant, et omnes, id est minores, exhortentur, Prov. I, 5: audiens sapiens, etc..

Et si aliquis dicat: o apostole, ego non possum tacere dum alius prophetat, vel cedere sedenti, ex quo incepi, quia non possum retinere spiritum, qui in me loquitur, secundum illud iob IV, 2: conceptum sermonem tenere quis potest? ideo apostolus hoc removet cum dicit et spiritus prophetarum, etc., quasi dicat: immo bene potest tacere vel sedere, quia spiritus prophetarum, id est spiritus qui dat prophetias, et ponit in plurali numero propter multas revelationes eis instinctas, prophetis subiecti sunt, quidem quantum ad cognitionem, quia, sicut dicit Gregorius quod non semper spiritus prophetiae adest prophetis.

Unde non est habitus, sicut scientia.

Sic enim sequeretur, quod etiam quantum ad cognitionem eis subiectus esset, et possent uti eo quando vellent, et non uti: sed est quaedam vis aut impressio a deo, illuminans et tangens corda prophetarum, et tunc solum quando sic tanguntur, cognoscunt. Unde non est sic eis subiectus.

Nec secundum hoc intelligitur verbum apostoli, sed spiritus prophetarum sunt subiecti prophetis quantum ad pronuntiationem, quia scilicet in eorum potestate est pronuntiare ea quae revelantur eis quando volunt, et non pronuntiare. Et sic nihil valet excusatio, quia non cogit te spiritus quin tacere possis.

Et quod hoc sit verum, probat cum dicit non enim est dissensionis, etc.. Et facit talem rationem. Deus numquam cogit ad id unde oriatur rixa vel dissensio, quia deus non est dissensionis sed pacis; sed si cogeret homines spiritus prophetiae ad loquendum, tunc esset causa dissensionis, quia sic vellet semper loqui vel docere vel non tacere alio loquente, de quo alii turbarentur.

Ergo spiritus sanctus non cogit homines ad loquendum. II Cor. Ult.: deus pacis et dilectionis erit vobiscum, etc..

Verumtamen, quia adhuc posset obiicere, quod hoc non faceret, quia solum eis ista mandabat, et non aliis ecclesiis, unde et in gravamen posset videri, ideo apostolus subdit, hoc non solum in eis, sed etiam in omnibus ecclesiis docere. Et hoc est quod dicit sicut in omnibus ecclesiis sanctorum doceo, scilicet de usu linguarum et prophetiae. Supra I, 10: idipsum dicatis omnes.