SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 7

Hic apostolus ponit personas quibus interdicit usum prophetiae.

Et circa hoc duo facit.

Primo, ostendit quibus prophetiae usus interdicitur; secundo, removet obiectionem, ibi si quid autem volunt, etc..

Circa primum duo facit.

Primo, ponit mandatum de interdicto; secundo huius rationem assignat, ibi non enim permittitur, etc..

Dicit ergo: volo ut viri hoc modo utantur dono prophetiae, sed mulieres, in ecclesia, nolo loqui; sed taceant in ecclesiis, I Tim. II, 12: mulierem docere in ecclesia non permitto. Et rationem huius assignat chrysostomus, dicens, quod semel est locuta mulier et totum mundum subvertit.

Sed contra hoc videtur quia de multis mulieribus legitur quod prophetarunt, sicut de Samaritana, Io. IV, 39, et de Anna uxore Phanuel, Lc. II, 36, et de Debora, Iud. IV, 4, et de Holdama propheta, de uxore sellum, IV Reg. XXII, 14, et de filiabus Philippi, act.

C. XXI, 9. Supra etiam dicitur omnis mulier orans vel prophetans, etc..

Responsio. Dicendum quod in prophetia sunt duo, scilicet revelatio et manifestatio revelationis, sed a revelatione non excluduntur mulieres sed multa revelantur eis sicut et viris.

Sed Annuntiatio est duplex. Una publica, et ab hac excluduntur; alia est privata, et haec permittitur eis, quia non est praedicatio, sed Annuntiatio.

Huius autem rationem assignat, dicens non enim permittitur eis loqui, scilicet ab ecclesiae auctoritate, sed hoc est officium earum, ut sint subditae viris. Unde cum docere dicat praelationem et praesidentiam, non decet eas quae subditae sunt.

Ratio autem quare subditae sunt et non praesunt est quia deficiunt ratione, quae est maxime necessaria praesidenti. Et ideo dicit philosophus, in politica sua, quod corruptio regiminis est quando regimen pervenit ad mulieres.

Consequenter cum dicit si quid volunt, etc., quia possent aliqui dicere quod ad minus de dubiis possunt quaerere in ecclesia, ideo apostolus hoc excludit, et circa hoc duo facit. Primo enim removet obiectionem, secundo rationem assignat, ibi turpe est, etc..

Dicit ergo: dico quod mulieres taceant in ecclesia, sed si aliqua, de quibus dubitant, addiscere volunt, interrogent viros suos domi.

I Tim. II, 11: mulier in silentio discat cum omni, etc..

Huius autem ratio est quia turpe est, non solum indecens: in mulieribus enim commendatur verecundia. Eccli. XXVI, 19: gratia super gratiam, etc.. Si ergo in publico quaereret et disputaret, signum esset inverecundiae, et hoc est ei turpe. Et inde est etiam quod in iure interdicitur mulieribus officium advocandi.

Consequenter cum dicit an a vobis sermo, etc., confutat contradicentes. Et quia possent omnes simul contradicere, vel ad minus sapientes inter eos, ideo circa hoc duo facit.

Primo enim confutat eos quantum ad totam eorum ecclesiam; secundo quantum ad sapientes tantum, ibi si quis autem videtur, etc..

Circa primum sciendum est quod causa quare populus consuevit contradicere domino, vel rectori, est singularitas. Singularitas enim potest causari vel ex prioritate in aliquo bono, vel excellentia. Et ideo apostolus, volens contradicentes Corinthios confutare, excludit primo ab eis prioritatem, cum dicit an a vobis sermo dei processit? quasi dicat: non, sed a Iudaeis. Is. II, 3: de sion exibit lex, etc.. Quasi dicat: si in ecclesia Iudaeorum facerem aliquas ordinationes contra ordinationes suas, possent contradicere, quia ipsi prius habuerunt verbum dei, sed vos non, quia non processit a vobis sermo dei.

Secundo excludit ab eis excellentiam an in vos solos, etc., quasi dicat: non solum vos credidistis, sed etiam alii. Unde vos non excellitis eos, Ps. XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus eorum, et ideo debetis facere, ut alii faciunt.

Consequenter cum dicit si quis autem videtur, etc., in speciali confutat maiores.

Et circa hoc duo facit.

Primo confutat eos; secundo respondet cuidam tacitae obiectioni, ibi si quis autem ignorat, etc..

Dicit ergo: esto quod tota ecclesia non contradicat, sed aliquis, qui videtur esse propheta, etc..

Et dicit videtur, quia si contradicit non vere est propheta vel sapiens seu spiritualis, quia non contradiceret.

Dicit etiam, propheta, et spiritualis, quia multi sunt spirituales qui non sunt prophetae, licet omnes prophetae sint spirituales.

Iste, inquam, qui sic videtur propheta et spiritualis, non contradicat, sed cognoscat, id est sciat quia ea, quae scribo vobis, sunt mandata dei et non tantum mea. Quasi dicat: ex quo nullus ausus est mandatis domini contradicere, et ea quae scribo sunt mandata dei, non audeat aliquis contradicere.

II Cor. Ultimo: an experimentum quaeritis, etc..

Et ex hoc possumus colligere, quod verba apostolorum sunt ex familiari revelatione spiritus sancti et christi et ideo servanda sunt sicut praecepta christi. Unde et signanter apostolus distinguit illa, quae ex se mandat, cum dicit de virginibus autem mandatum domini non habeo.

Sed posset dicere: o apostole, quomodo ego cognoscam quod haec sint mandata dei? non possum hoc scire. Hoc apostolus excludit, dicens: non valet tibi hoc, quia non debes ignorare. Quare? quia omnis ignorans, etc.. Matth. XXV, 12: amen dico vobis: nescio vos. Ex quo patet quod omnes tenentur scire ea quae sunt de necessitate salutis, quae ipse prius mandat et apostoli et prophetae.

Vel aliter: si quis videtur, etc., ut sit confirmatio praecedentium, quasi dicat: ita scribo, sed vos non potestis ea agnoscere propter eorum difficultatem, et quia simplices estis, sed ut sciatis quod ea, quae scribo, iusta sunt et honesta, volo adducere testimonium prophetarum et spiritualium virorum, qui sunt inter vos. Et ideo dicit si quis autem, etc.. Supra II, 15: spiritualis iudicat omnia.

Et ne aliquis dicat: non curamus scire ista, subdit quod tenentur scire quia omnis ignorans, etc.. Is. V, 13: propterea captivus ductus, etc.. Ps. Lxxxi, 5: nescierunt neque intellexerunt, etc..

Itaque, fratres mei, etc.. Apostolus hic concludit generalem admonitionem.

Et circa hoc tria facit. Primo monet eos ad appetitum omnium donorum, dicens: itaque et loqui linguis et prophetare est bonum.

Aemulamini, id est desideretis, prophetare.

Cuius causa est, quia, sicut dicitur prov.

C. XXIX, 18, deficiente prophetia, dissipabitur populus. Et accipitur prophetare hic, secundum quod totum capitulum expositum est.

Et tamen, licet desideretis prophetare, nolite prohibere loqui linguis, ne fiat dissensio.

Secundo inducit ad modum debitum, cum dicit omnia autem honeste, ut scilicet uno loquente, alii taceant, et mulieres in ecclesia non loquantur, et similia. Rom. XIII, 13: sicut in die honeste ambulemus, etc..

Tertio inducit eos ad congruum ordinem, cum dicit et secundum ordinem, ut scilicet primo unus, et postea alius loquatur, et per partes et similia, quae dicta sunt. Iudic. V, V. 20: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus sisaram pugnaverunt.