SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Hic instruit eos de his quae pertinent ad discipulos suos. Et primo de his quae pertinent ad timotheum, secundo de his quae pertinent ad Apollo, ibi de Apollo, etc..

De timotheo tria mandat. Primo ut secure custodiatur, unde dicit si autem venerit ad vos timotheus, videte, studeatis, ut sine timore sit apud vos. Forte aliqua commotio fuerat ibi propter pseudo-apostolos.

II Cor. VII, 5: foris pugnae, intus timores, etc.. Et hoc debetis facere, quia opus domini operatur, sicut et ego praedicando.

II Tim. IV, 5: tu vero vigila, in omnibus labora.

Secundo ut in honore habeatur, et ideo dicit ne quis ergo illum spernat. Et ratio huius est forte, quia iuvenis erat. I Tim. IV, 12: nemo adolescentiam tuam spernat. Lc. X, V. 16: qui vos spernit, me spernit.

Tertio ut pacifice deducatur, et hoc est quod dicit deducite autem illum, etc.. Et ratio huius est quia expecto illum cum fratribus, qui sunt cum eo.

De Apollo, etc.. Iste est ille Apollo, de quo habetur Act. XVIII, 24, quod Iudaeus quidam, etc., et iste ivit in achaiam, et fuit quasi specialis doctor eorum post apostolum, I Cor. III, 6: ego plantavi, Apollo rigavit, etc. Et, ut Glossa dicit, episcopus erat. Et quia Corinthii male se habuerant, recesserat ab eis, et iverat ad apostolum.

Postmodum vero Corinthii rogaverunt apostolum, ut remitteret illuc ipsum, ad quod respondet eis, dicens de Apollo autem fratre, quem rogastis remitti ad vos, notum vobis facio, tria.

Primo, preces meas sibi factas, quoniam multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus. Et dicit: rogavi eum, licet possit praecipere, quia magnis viris non de facili debet fieri praeceptum. I Tim. V, 1: seniorem obsecra, etc.. Eccle. XXXII, 1: rectorem te posuerunt, etc..

Sed numquid licuit sibi relinquere populum suum? ad hoc dicendum quod, sicut Gregorius dicit, quando omnes subditi male se habent et nolunt corrigi, licet episcopo recedere ab eis. Unde quia isti erant tales, licuit ei. Vel dicendum est, quod forte non erat episcopus eorum, sed specialiter praedicaverat eis.

Secundo, responsum Apollinis, quia renuit venire ad eos, ibi et utique non fuit voluntas eius ut nunc, etc.. Et ratio huius est quia forte nondum erant bene correcti, vel quia ipse erat in aliis arduis occupatus.

Tertio, promittit eum aliquando ad eos iturum.

Unde dicit veniet autem cum ei vacuum, id est opportunum, fuerit, scilicet quando vos eritis correcti.

Consequenter, postquam instruxit eos quid debeant facere absentibus hic instruit eos qualiter se habeant ad praesentes.

Circa hoc duo facit.

Primo ostendit qualiter se habeant quantum ad omnes in communi; secundo quantum ad quosdam in speciali, ibi obsecro autem vos, fratres.

Instruit autem eos apostolus in communi de tribus, scilicet de fide, de bona operatione et de modo bene operandi. Sed tamen istis tribus praemittit unum quod est omnibus necessarium, id est, sollicitudo. Unde dicit vigilate et orate. Lc. XII, 43: beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes, etc., et, Matth. XXVI, 41: vigilate et orate, etc..

De fide ergo instruit, cum dicit state, scilicet in fide, Eph. VI, 14: state succincti, etc..

De bona operatione, cum dicit viriliter, id est fortiter, agite, quia fides sine operibus mortua est, Iac. II, 26.

Sed quia bona operatio non est attribuenda nobis sed deo, ideo subdit et confortamini in domino. Ps. XXX, 25: viriliter agite, et confortetur cor vestrum, etc..

De modo agendi, cum dicit omnia vestra in charitate fiant, id est, omnia debent referri ad finem charitatis, scilicet ut fiant propter deum et proximum, Col. III, 14: super omnia charitatem, etc..

Consequenter cum dicit obsecro autem, etc., instruit eos quomodo se habeant ad quosdam in speciali. Et primo quantum ad illos qui videntur habere aliquam praerogativam in spiritualibus; secundo quantum ad illos qui in corporalibus operibus, ibi gaudeo autem, etc..

Dicit ergo obsecro autem vos, fratres: nostis, id est approbastis, domum stephanae, et fortunati, et achaici. Approbastis, inquam, propter duo, et quia sunt primitiae, id est primo conversi, quia ab ipso apostolo in primis baptizati, supra I, V. 16: baptizavi autem, etc., et quia magis devoti et prompti ad ministeria sanctorum, unde dicit et in ministerio sanctorum ordinaverunt seipsos. Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum, etc.. Et ideo obsecro, ut et vos subditi, etc., Hebr. XIII, 17: obedite praepositis, etc.. Et omni cooperanti, Phil. IV, V. 3: adiuva eos qui mecum laboraverunt.

Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus, etc..

Hic instruit eos quantum ad illos, qui praeeminent in ministeriis et potest dupliciter exponi. Uno modo ut dicatur gaudeo autem in praesentia stephanae, fortunati, et achaici, qui sunt praesentes vobis, quorum praesentia est vobis proficua. Quoniam ipsi id quod vobis deerat, suppleverunt, docendo vos. Et in hoc quidem refecerunt spiritum meum, inquantum gaudeo de bono vestro, et spiritum vestrum, inquantum instructi estis. Phil. IV, 5: gavisus sum valde, quia inveni, etc.. Et ideo, quia sic se habuerunt, ergo agnoscite, id est, honorate eos, etc..

Alio modo, ut dicatur: gaudeo in praesentia stephanae, fortunati, et achaici, quia scilicet personaliter mecum sunt, et serviunt mihi, in quo supplent quod deerat vobis, id est, quod vos non poteratis mihi corporaliter exhibere. In quo quidem refecerunt spiritum meum, inquantum mihi servierunt, et paverunt me, et vestrum, inquantum de bono meo gaudetis, et ideo cognoscite, etc..

Salutant vos, etc.. Hic apostolus insinuat quid alii faciant Corinthiis.

Et circa hoc duo facit.

Primo insinuat quomodo salutentur ab aliis; secundo subdit suam salutationem, ibi salutatio mea, etc..

Circa primum tria facit. Primo insinuat quomodo salutat eos tota ecclesia Asiae in communi. Unde dicit salutant vos omnes ecclesiae Asiae. Rom. Ult.: salutant vos omnes ecclesiae christi.

Secundo quomodo salutant eos specialiter hospites Pauli. Unde dicit salutant vos in domino multum, aquila, etc.. Isti erant hospites apostoli, et de his habetur Rom. XVI, V. 3 et Act. XVIII, 2 s..

Tertio quomodo salutant eos apostoli et familiares sui. Unde dicit salutant vos omnes fratres, qui scilicet mecum sunt, phil.

Ult.: salutant vos qui mecum sunt fratres.

Ex quo ergo omnes salutant vos, et vos etiam salutate invicem in osculo sancto, non libidinoso, quo mulier apprehensum deosculatur iuvenem, Prov. VII, 13, non fraudulento, quo Iudas osculatus est christum, matth.

C. XXVI, 49.

Salutatio, etc.. Hic suam salutationem subdit, et circa hoc duo facit. Primo ponit titulum salutationis, dicens salutatio mea, scilicet scripta est, manu mea Pauli. Et hoc faciebat in epistolis suis propter quosdam, qui sub specie apostoli scribebant falsas litteras. Unde ut non deciperentur, postquam scripta erat epistola per aliquem, in fine consequenter scribebat apostolus manu sua.

Secundo ponit ipsam salutationem, in qua, primo, male dicit malis, dicens si quis non amat, etc., anathema sit, id est separatus vel excommunicatus; maranatha, id est dominus veniet; quasi dicat: qui non amat dominum nostrum iesum christum, sit anathema in adventu domini.

Sed numquid sunt excommunicandi omnes qui non sunt in charitate? respondeo. Dicendum, quod hoc intelligitur, si quis non amat dominum iesum christum, id est fidem christi, et isti sunt haeretici et sunt excommunicati. Vel si quis usque ad finem mortis non perseverat in amore domini iesu christi, in adventu erit separatus a bonis.

Secundo, benedicit bonis, bene optans eis, scilicet gratiam christi, cum dicit gratia domini nostri iesu christi. Et hoc optans, optat eis omne bonum, quia in gratia domini nostri iesu christi continetur omne bonum.

Optat etiam eis charitatem suam, dicens charitas mea, etc., ut vos invicem et deum diligatis ea charitate qua ego vos diligo, et non propter aliquod aliud nisi in christo iesu, id est propter amorem christi.

Amen, id est fiat.