SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Supra apostolus astruxit fidem per resurrectionem christi, hic vero probat per resurrectionem christi, resurrectionem mortuorum futuram. Et primo probat futuram resurrectionem; secundo ostendit qualitatem resurgentium, ibi sed licet aliquis, etc.; tertio vero describit ordinem resurrectionis, ibi ecce mysterium vobis dico, etc..

Circa primum duo facit.

Primo probat resurrectionem mortuorum futuram, ratione sumpta ex resurrectione christi; secundo ratione sumpta ex vita sanctorum, ibi alioquin quid facient, etc..

Probat autem mortuorum resurrectionem ex resurrectione christi, tali ratione: si christus resurrexit, ergo et mortui resurgent.

Circa ergo hanc rationem tria facit.

Primo ponit conditionale, scilicet si christus resurrexit, et mortui resurgent; secundo vero probat antecedens ipsius conditionalis, ibi si autem resurrectio mortuorum, etc.; tertio probat conditionalem esse veram, ibi nunc autem christus resurrexit, etc..

Dicit ergo primo: dixi, quod sive ego praedicaverim, sive illi, scilicet alii apostoli, sic credidistis. Sed si praedicatur a nobis, quod christus resurrexit a mortuis, quomodo quidam in vobis, id est, inter vos, dicunt, etc.; quasi dicat: si christus resurrexit a mortuis, secundum quod nos praedicamus I Thess. IV, 13: si credimus quod christus, etc., nullus debet dubitare resurrectionem mortuorum futuram. Unde rom.

C. VIII, 11: qui suscitavit iesum, etc..

Sed videtur quod haec argumentatio non valeat, cum sit locus a maiori affirmando.

Quia, licet christus resurrexit specialiter ex virtute divinitatis suae, non sequitur quod alii homines resurgant.

Sed ad hoc dicunt aliqui quod non est locus a maiori, sed a simili. Mori enim et resurgere competit christo secundum humanam naturam, et dicunt, quod est simile argumentum, sicut si dicerem: anima socratis est immortalis, ergo omnes, scilicet animae hominum, sunt immortales.

Videtur autem quod sit melius dicendum quod sit locus a causa, quia resurrectio christi est causa resurrectionis nostrae. Et ideo, secundum Glossam dicendum est: si christus, qui est causa efficiens nostrae resurrectionis, resurrexit, quomodo dicunt, etc..

Sed tamen non est dicendum quod sit causa efficiens tantum per modum meriti, quia resurgendo non meruit eam, cum iam esset comprehensor et viveret vita gloriosa, nisi forte meritum resurrectionis mortuorum referatur ad passionem christi. Nec est causa exemplaris tantum, ut quidam dicunt, sed est causa efficiens et exemplaris. Unde Augustinus dicit super ioannem, quod verbum caro factum vivificat animas, et resuscitat mortuos. Sic ergo patet quod si christus resurrexit, et mortui resurgent.

Sed contra: resurgere a mortuis est supra naturam, hoc autem non est nisi virtutis infinitae, qui deus est; non ergo resurrectio corporis christi est causa efficiens resurrectionis mortuorum, cum humanitas christi, seu corpus, sit creatura: licet de christo vel de homine, non possit dici quod est creatura.

Responsio. Dicendum quod inquantum deus, sive inquantum divinitas est in christo, christus est et exemplar et causa efficiens resurrectionis mortuorum per humanitatem suam, sicut per instrumentum divinitatis suae.

Ad illud quod obiicitur, dicendum quod caro christi seu humanitas non dicitur facere effectum virtutis infinitae, inquantum caro vel humanitas, sed inquantum caro christi vel humanitas christi.

Sed quaeritur adhuc: nam, posita causa sufficienti, statim ponitur effectus; si ergo resurrectio christi est sufficiens causa resurrectionis mortuorum, statim deberent mortui resurgere et non tantum differre.

Responsio. Dicendum, quod effectus sequitur ex causis instrumentalibus secundum conditionem causae principalis. Et ideo cum deus sit principalis causa nostrae resurrectionis, resurrectio vero christi sit instrumentalis, resurrectio nostra sequitur resurrectionem christi secundum dispositionem divinam, quae ordinavit ut tali tempore fieret.

Sed numquid si deus non fuisset incarnatus, homines resurrexissent? dicendum videtur quod non, quia christus non fuisset passus, nec resurrexisset.

Dicendum est autem ad hoc quod haec obiectio nulla est, quia quando aliquid ordinatur ab aliqua causa, debet argumentari ad illud, servato ordine illius causae. Et ideo dicendum est quod deus ordinavit resurrectionem mortuorum fore per istum modum; potuisset tamen et alius modus adhuc inveniri a deo si voluisset.

Deinde cum dicit si autem resurrectio mortuorum non est, etc., probat antecedens, scilicet quod christus resurrexit, et hoc ducendo ad inconvenientia.

Et circa hoc duo facit.

Primo ducit ad inconvenientia; secundo ostendit illa esse inconvenientia, ibi invenimur autem et falsi testes, etc..

Circa primum facit deductionem suam supponendo quod si christus non resurrexit, neque mortui resurgent: quod, si ita est, sequuntur duo inconvenientia: unum est quod inanis est praedicatio apostoli et inutilis; aliud est quod inanis est fides Corinthiorum.

Unde dicit si autem christus non resurrexit, inanis est, etc.. Et hoc est quod dicit: ex hoc quod sive ego, sive illi, si sic praedicant, etc.. Dicit ergo si autem christus non resurrexit, inanis est, id est falsa, praedicatio nostra, quia sic credidistis; et hoc magnum est inconveniens, quod praedicationem eorum non suffulserit veritas, cum apostolus dicat Phil. II, 16: non in vacuum cucurri neque laboravi.

Invenimur autem, etc.. Hic ostendit illa duo esse inconvenientia. Et primo ostendit quod sit inconveniens, si praedicatio apostolorum esset inanis seu falsa; secundo ostendit quod sit inconveniens, si fides illorum esset inanis, ibi quod si christus non resurrexit, etc..

Ostenditur autem primum esse inconveniens, quia essent falsi testes, non solum dicendo aliqua vana vel aliqua contra aliquem hominem false, quod est mortale peccatum, sed falsi testes adversus deum, quod est sacrilegium. Quia si deus non suscitavit christum a mortuis, secundum quod nos praedicamus, invenimur falsi testes; et si mortui non resurgunt, deus non resuscitavit christum a mortuis. Iob XIII, 7: numquid deus indiget vestro mendacio? etc..

Et hoc est pessimum, scilicet quod aliquid attribuatur deo quod non facit et laudare in eo quod non est. Unde dicit Augustinus: non minori, sed maiori fortasse scelere in deo laudatur falsitas, quam vituperetur veritas. Cuius ratio est quia intellectus noster numquam potest tantum laudare deum, quin deficiat a perfectione eius; et ideo si non totaliter intellectus omnem veritatem possit de deo intelligere, hoc est, ad excellentiam dei; sed si attribuitur aliquid deo quod non habet, vel non facit, videtur quod intellectus noster est maior deo, et intelligat aliquid maius eo quod sibi false attribuit. Et hoc contra illud I Io. III, 20: deus maior est corde nostro.

Quod si christus. Hic ostendit quod inconveniens sit, si fides illorum esset inanis. Et hoc ostendit per tria inconvenientia, quae sequuntur inde.

Primum est, quia constat quod falsitas non habet virtutem purgandi, sed constat quod fides purgat peccata. Act. XV, 9: fide purificans, etc.. Si ergo fides nostra sit inanis, quod esset si christus non resurrexit, quia sic credidistis, scilicet quod resurrexit, peccata vestra non sunt vobis dimissa. Et hoc est quod dicit adhuc estis in peccatis vestris.

Sed quia posset aliquis dicere: licet fides non purget peccata, possunt tamen purgari ab eis per bona opera; ideo addit secundum inconveniens, scilicet quod mortui, qui non possunt purgari in alia vita, perierunt absque spe salutis. Et ideo, quasi concludens, dicit ergo qui in christo, id est in fide christi, dormierunt, id est mortui sunt in spe salutis, perierunt, quia in alia vita nulla sunt opera meritoria.

Sed quia posset adhuc dicere: non curo de peccatis, non curo de mortuis, dummodo habeam in vita ista quietem et tranquillitatem, ideo addit tertium inconveniens cum dicit si in hac tantum vita, etc..

Et innititur tali argumento: si resurrectio mortuorum non est, sequitur quod nihil boni habeatur ab hominibus, nisi solum in vita ista; et si hoc est, tunc illi sunt miserabiliores, qui in vita ista multa mala et tribulationes patiuntur. Cum ergo plures tribulationes apostoli et christiani patiantur, sequitur quod sint miserabiliores caeteris hominibus, qui ad minus perfruuntur huius mundi bonis.

Sed circa hanc rationem videntur duo dubitanda.

Unum quia non videtur quod sit verum universaliter quod apostolus dicit, scilicet quod christiani sunt confidentes in hac vita tantum, quia possent dicere illi, quod licet corpora non habeant bona nisi in vita ista, quae est mortalis, tamen secundum animam habent multa bona in alia vita.

Ad hoc obviatur dupliciter. Uno modo, quia si negetur resurrectio corporis, non de facili, imo difficile est sustinere immortalitatem animae. Constat enim quod anima naturaliter unitur corpori, separatur autem ab eo contra suam naturam, et per accidens. Unde anima exuta a corpore, quamdiu est sine corpore, est imperfecta. Impossibile autem est quod illud quod est naturale et per se, sit finitum et quasi nihil; et illud quod est contra naturam et per accidens, sit infinitum, si anima semper duret sine corpore. Et ideo Platonici ponentes immortalitatem, posuerunt reincorporationem, licet hoc sit haereticum: et ideo si mortui non resurgunt, solum in hac vita confidentes erimus.

Alio modo quia constat quod homo naturaliter desiderat salutem sui ipsius, anima autem cum sit pars corporis hominis, non est totus homo, et anima mea non est ego; unde licet anima consequatur salutem in alia vita, non tamen ego vel quilibet homo. Et praeterea cum homo naturaliter desideret salutem, etiam corporis, frustraretur naturale desiderium.

Secundum dubium est quia videtur quod, dato quod corpora non resurgant, non essemus nos christiani miserabiliores caeteris hominibus, quia illi qui sunt in peccatis, sustinent maximos labores. Ier. IX, 5: ut inique agerent, laboraverunt, et Sap. V, V. 7: dicunt impii: ambulavimus vias difficiles.

At vero de bonis et iustis dicitur gal.

C. V, 22: fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, etc..

Ad hoc dicendum quod mala quae sunt in hoc mundo, non sunt secundum se appetenda, sed secundum quod ordinantur ad aliquod bonum. Apostoli autem et christiani multa mala passi sunt in hoc mundo. Nisi ergo ordinarentur ad aliquod bonum, essent miserabiliores caeteris hominibus. Aut ergo ordinantur ad bonum futurum, aut ad bonum praesens; sed ad bonum futurum non ordinantur, si non est resurrectio mortuorum.

Si autem ordinantur ad bonum praesens, hoc vel est bonum intellectus, sicut philosophi naturales paupertates et alia multa mala passi sunt, ut pervenirent ad veram veritatem.

Sed ad hoc non possunt ordinari, si non est resurrectio mortuorum: quia sic fides eorum esset falsa, quia ipsi praedicaverunt resurrectionem futuram; falsitas autem non est bonum intellectus. Vel est bonum moris, sicut morales philosophi multa mala passi sunt, ut pervenirent ad virtutes et famam. Sed nec ad hoc ordinari possunt, quia si resurrectio mortuorum non sit, non reputatur virtus et gloria velle omnia delectabilia dimittere, et sustinere poenas mortis et contemptus, sed potius reputatur stultitia. Et sic patet quod miserabiliores essent caeteris hominibus.