SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Praemiserat apostolus quod mulier est gloria viri, quod hic probare intendit.

Et circa hoc tria facit.

Primo ponit probationem; secundo assignat rationem eius quod dixerat, ibi etenim non est creatus, etc.; tertio infert conclusionem intentam, ibi ideo debet, etc..

Circa primum considerandum, quod, sicut supra dictum est, mulier dicitur gloria viri per quamdam derivationem, et ideo, ad hoc probandum, subdit non enim, prima scilicet rerum conditione, vir est ex muliere, scilicet formatus, sed mulier ex viro. Dicitur enim Gen. II, 22, quod aedificavit dominus deus costam, quam tulerat de Adam in mulierem. De viro autem dicitur formavit dominus deus hominem de limo terrae.

Deinde cum dicit etenim, etc., assignat rationem eius quod dixerat.

Ad cuius evidentiam considerandus est talis ordo perfecti et imperfecti, quod imperfectum in uno et eodem subiecto prius est tempore, quam perfectum. Prius enim aliquis homo est puer, quam vir; simpliciter tamen perfectum est prius imperfecto, tempore et natura. Nam puer producitur ex viro.

Haec igitur est ratio quare mulier producta est ex viro, quia perfectior est muliere, quod ex hoc probat apostolus, quia finis est perfectior eo quod est ad finem: vir autem est finis mulieris. Et hoc est quod dicit etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum, in adiutorium scilicet generationis: sicut patiens est propter agens, et materia propter formam. Unde dicitur Gen. II, 18: non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adiutorium simile sibi.

Deinde cum dicit ideo debet, etc., infert conclusionem intentam, dicens ideo, scilicet quia vir est imago et gloria dei, mulier autem est gloria viri, mulier debet habere velamen super caput suum, quando scilicet deo assistit orando, vel prophetando, ut per hoc ostendatur, quod non immediate subest deo, sed subiicitur etiam viro sub deo; hoc enim significat velamen, quod capiti superponitur. Unde alia littera habet, quod mulier debet habere potestatem super caput suum, et idem est sensus: nam velamen est signum potestatis, secundum quod in Ps. Lxv, 12 dicitur: imposuisti homines super capita nostra.

Deinde cum dicit et propter Angelos, etc., assignat tertiam rationem, quae sumitur ex parte Angelorum, dicens et etiam mulier debet habere velamen super caput suum propter Angelos. Quod quidem dupliciter intelligi potest. Uno modo de ipsis Angelis caelestibus, qui conventus fidelium visitare creduntur, praecipue quando sacra mysteria celebrantur. Et ideo tunc tam mulieres, quam viri ad reverentiam eorum honeste et ordinate se debent habere, secundum illud Ps. Cxxxvii, 1: in conspectu Angelorum psallam tibi.

Alio modo potest intelligi, secundum quod Angeli dicuntur sacerdotes, inquantum divina populo annuntiant, secundum illud Mal. II, V. 7: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia Angelus domini exercituum est.

Debet ergo mulier velamen habere semper in ecclesia propter Angelos, id est, propter sacerdotes, duplici ratione. Primo quidem propter eorum reverentiam, ad quam pertinet quod mulieres coram eis honeste se habeant.

Unde dicitur Eccli. VII, 33: honora deum ex tota anima tua, et sacerdotes illius. Secundo propter eorum cautelam, ne scilicet ex conspectu mulierum non velatarum ad concupiscentiam provocentur. Unde dicitur eccli.

C. IX, 5: virginem ne aspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.

Augustinus autem aliter exponit praedicta. Ostendit enim quod tam mulier quam vir est ad imaginem dei, per hoc quod dicitur Eph. IV, 23 s.: renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creavit eum, ubi non est masculus et foemina. Et sic patet, quod imago dei attenditur in homine secundum spiritum, in quo non est differentia masculi et foeminae; et ideo mulier est imago dei sicut et vir. Expresse enim dicitur Gen. I, 27, quod creavit deus hominem ad imaginem suam, masculum et foeminam creavit eos: et ideo Augustinus dicit hoc esse intelligendum in spirituali coniugio, quod est in anima nostra, in qua (sicut supra dictum est) sensualitas, vel etiam inferior ratio se habet per modum mulieris, ratio autem superior per modum viri, in qua attenditur imago dei.

Et secundum hoc mulier est ex viro et propter virum, quia administratio rerum temporalium, vel sensibilium, cui intendit inferior ratio vel etiam sensualitas, debet deduci ex contemplatione aeternorum, quae pertinent ad superiorem rationem, et ad eam ordinari.

Et ideo mulier dicitur habere velamen, vel potestatem super caput suum, ad significandum quod circa temporalia dispensanda debet homo cohibitionem quamdam et refraenationem habere, ne ultra modum homo progrediatur in eis diligendis. Quae quidem cohibitio circa amorem dei adhiberi non debet, cum praeceptum sit Deut. VI, 5: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo. Nam circa desiderium finis non apponitur mensura, quam necesse est apponi circa ea quae sunt ad finem. Medicus enim sanitatem inducit quanto perfectiorem potest, non tamen dat medicinam quanto maiorem potest, sed secundum determinatam mensuram. Sic vir non debet habere velamen super caput. Et hoc debet propter Angelos sanctos: quia, sicut in Glossa dicitur grata est sanctis Angelis sacrata et pia significatio.

Unde et Augustinus dicit de Civit. Dei, quod Daemones alliciuntur quibusdam sensibilibus rebus, non sicut animalia cibis, sed sicut spiritus signis.

Deinde cum dicit verumtamen neque vir, etc., excludit dubitationem quae posset ex dictis oriri. Quia enim dixerat, quod vir est gloria dei, mulier autem est gloria viri, posset aliquis credere, vel quod mulier non esset ex deo, vel quod non haberet potestatem in gratia.

Unde primo hoc excludit, dicens: licet mulier sit gloria viri, qui est gloria dei, verumtamen neque vir est in domino, id est, a domino productus, sine muliere, neque mulier sine viro; utrumque enim deus fecit, secundum illud Gen. I, 27: masculum et foeminam creavit eos.

Vel aliter: neque vir est sine muliere in domino, scilicet in gratia domini nostri iesu christi, neque mulier sine viro, quia uterque per gratiam dei salvatur, secundum illud Gal. III, 27: quicumque in christo baptizati estis, christum induistis. Et postea subdit: non est masculus, neque foemina, scilicet differens in gratia christi.

Secundo assignat rationem, dicens: nam sicut in prima rerum institutione mulier est de viro formata, ita et in subsequentibus generationibus, vir per mulierem productus est, secundum illud iob XIV, 1: homo natus de muliere.

Nam prima productio hominis fuit sine viro et muliere, quando deus formavit hominem de limo terrae, ut dicitur Gen..

Secunda autem fuit de viro sine muliere, quando formavit evam de costa viri, ut ibidem legitur. Tertia autem est ex viro et muliere, sicut Abel natus est ex Adam et eva, ut legitur Gen. IV, 2. Quarta autem est ex muliere sine viro, ut christus ex virgine, secundum illud Gal. IV, 4: misit deus filium suum factum ex muliere.

Tertio ostendit rationem esse convenientem, dicens omnia autem ex deo, quia scilicet et hoc ipsum, quod mulier primo fuit ex viro, et hoc quod postmodum vir est ex muliere, est ex operatione divina. Unde ad deum pertinent tam vir, quam mulier. Unde dicitur Rom. XL, 36: ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.

Deinde cum dicit vos ipsi iudicate, etc., committit iudicium eius quod dixerat auditoribus.

Et circa hoc duo facit.

Primo committit iudicium rationalibus auditoribus; secundo comprimit protervos auditores, ibi si quis autem videtur, etc..

Circa primum quatuor facit. Primo committit auditoribus iudicium eius quod dixerat, more eius qui confidit se sufficienter probasse, dicens vos ipsi iudicate, etc.. Pertinet enim ad bonum auditorem iudicare de auditis. Unde dicitur iob VI, 29: loquentes id quod iustum est iudicate. Et XII, 11: nonne auris verba diiudicat? secundo proponit sub quaestione id de quo debet esse iudicium, dicens decet mulierem non velatam orare deum. Hoc prohibetur I Petr. III, 3, ubi dicitur: quarum sit non exterius capillatura.

Tertio ostendit unde debeant sumere suum iudicium, quia ab ipsa natura, et hoc est quod dicit nec ipsa natura docet vos. Et vocat hic naturam ipsam inclinationem naturalem, quae est mulieribus ad nutriendum comam, quae est naturale velamen, non autem viris. Quae quidem inclinatio naturalis esse ostenditur, quia in pluribus invenitur. Oportet autem ab ipsa natura doceri, quia est dei opus: sicut in pictura instruitur aliquis artificio pictoris. Et ideo contra quosdam dicitur Is. XXIV, 5: transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum, id est, ius naturale.

Quarto autem a natura sumit rationem; et primo ponit id quod est ex parte viri, dicens quod vir quidem, si comam nutriat, more mulieris, ignominia est illi, id est, ad ignominiam ei reputatur apud plures homines, quia per hoc videtur muliebris esse. Et ideo Ez. XLIV, 20 dicitur: sacerdotes comam non nutriant. Nec est instantia de quibusdam, qui in veteri lege comam nutriebant, quia hoc erat signum, quod tunc erat positum in lectione veteris testamenti, ut dicitur II Cor. III, 14.

Secundo ponit id quod est ex parte mulieris, dicens mulier et si comam nutriat, gloria est illi, quia videtur ad ornatum eius pertinere. Unde dicitur Cant. VII, 5: comae capitis eius sicut purpura regis.

Et assignat consequenter rationem, cum dicit quoniam capilli dati sunt ei, scilicet mulieri, pro velamine; et ideo eadem ratio est de capillis nutriendis, et de velamine artificiali apponendo. Cant. IV, 1: capilli tui sicut grex caprarum, etc..

Deinde cum dicit si quis autem videtur, etc., comprimit protervos auditores, dicens si quis autem videtur contentiosus esse, ut scilicet rationibus praedictis non acquiescat, sed confidentia clamoris veritatem impugnet, quod pertinet ad contentionem, ut Ambrosius dicit, contra id quod dicitur iob c. VI, 29: respondete, obsecro, absque contentione; et Prov. XX, 3: honor est ei, qui separat se a contentionibus.

Hoc sufficiat ad comprimendum talem, quod nos Iudaei in christum credentes talem consuetudinem non habemus, scilicet quod mulieres orent non velato capite, neque etiam tota ecclesia dei per gentes diffusa.

Unde si nulla esset ratio, hoc solum deberet sufficere, ne aliquis ageret contra communem ecclesiae consuetudinem. Dicitur enim in Ps. Lxvii, 7: qui habitare facit unius moris in domo. Unde Augustinus dicit in epistola ad casulanum quod omnibus, in quibus nihil certi diffinit sacra Scriptura, mos populi dei, atque instituta maiorum pro lege habenda sunt.