SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Posita in generali distinctione gratiarum et ministrationum, et operationum, hic manifestat ea quae dixerat in speciali. Et primo quantum ad divisionem gratiarum; secundo quantum ad divisionem ministrationum, ibi et quosdam quidem posuit deus, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit distinctionem gratiarum in speciali; secundo adhibet similitudinem, ibi sicut enim corpus, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit conditionem gratiarum gratis datarum; secundo ponit earum distinctionem, ibi alii quidem datur, etc.; tertio describit earum actionem, ibi haec autem omnia, etc..

Dicit ergo primo: dictum est, quod sunt divisiones gratiarum, unicuique autem datur: in quo designatur earum subiectum.

Sicut enim nullum membrum est in corpore quod non participet aliquo modo sensum vel motum a capite, ita nullus est in ecclesia qui non aliquid de gratiis spiritus sancti participet, secundum illud Matth. XXV, V. 15: dedit unicuique secundum propriam virtutem et, Eph. IV, 7: unicuique nostrum data est gratia.

Manifestatio spiritus, in quo designatur officium gratiae gratis datae. Pertinet autem ad gratiam gratum facientem, quod per eam spiritus sanctus inhabitet, quod quidem non pertinet ad gratiam gratis datam, sed solum ut per eam spiritus sanctus manifestetur, sicut interior motus cordis per vocem. Unde Io. III, 8 dicitur: vocem eius audis, et in Ps. Xcvii, 2 dicitur: notum fecit dominus salutare suum.

Manifestatur autem, per huiusmodi gratias, spiritus sanctus dupliciter. Uno modo ut inhabitans ecclesiam et docens et sanctificans eam, puta cum aliquis peccator, quem non inhabitat spiritus sanctus, faciat miracula ad ostendendum, quod fides ecclesiae quam ipse praedicat, sit vera. Unde dicitur Hebr. II, 4: contestante deo signis et prodigiis, et variis spiritus sancti distributionibus.

Alio modo manifestatur per huiusmodi gratias spiritus sanctus, ut inhabitans eum cui tales gratiae conceduntur. Unde dicitur Act. VI, 8, quod stephanus plenus gratia faciebat prodigia et signa multa, quem spiritu sancto plenum elegerunt; sic autem non conceduntur huiusmodi gratiae nisi sanctis.

Et ne huiusmodi manifestatio vana videatur, subdit ad utilitatem, scilicet communem. In quo designatur finis harum, et hoc vel dum probatur vera doctrina ecclesiae; et sic fideles confirmantur et infideles convertuntur; vel dum sanctitas alicuius proponitur aliis in exemplum. Unde et infra XIV, V. 12: ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis, et supra X, 33: non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.

Deinde cum dicit alii quidem, etc., ponit distinctionem gratiarum, quae quidem, ut dictum est, dantur ad utilitatem communem.

Et ideo oportet earum distinctionem accipere secundum quod per unum potest aliorum salus procurari. Quod quidem homo non potest facere interius operando, hoc enim solius dei est, sed solum exterius persuadendo.

Ad quod quidem tria requiruntur. Primo quidem facultas persuadendi; secundo facultas persuasionem confirmandi; tertio persuasionem intelligibiliter proponendi.

Ad facultatem autem persuadendi requiritur quod homo habeat peritiam conclusionum et certitudinem principiorum, circa ea in quibus debemus persuadere. Conclusiones autem in his quae pertinent ad salutem, quaedam sunt principales, scilicet res divinae et ad hoc pertinet sapientia, quae est cognitio divinarum rerum, ut Augustinus dicit, libro XIII de trinitate. Et quantum ad hoc dicitur alii quidem per spiritum datur, scilicet sanctum, sermo sapientiae, ut possit persuadere ea quae ad cognitionem divinorum pertinent. Lc. XXI, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Supra II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos.

Secundariae conclusiones sunt quae pertinent ad notitiam creaturarum, quarum cognitio dicitur scientia, secundum Augustinum ibidem. Et quantum ad hoc subdit alii autem, scilicet datur, sermo scientiae, secundum eumdem spiritum, ut scilicet per creaturas ea quae sunt dei, manifestare possit.

Huic enim scientiae attribuitur illud quo pia fides defenditur et roboratur, non autem quidquid curiositatis in humanis scientiis invenitur, ut Augustinus ibidem dicit. Sap. X, V. 10: dedit illi scientiam sanctorum. Is.

C. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia.

Est tamen notandum quod sapientia et scientia inter septem dona spiritus sancti computantur, sicut habetur Is. XI, 2. Unde apostolus signanter inter gratias gratis datas non ponit sapientiam et scientiam, sed sermonem sapientiae et scientiae, quae pertinent ad hoc ut homo aliis persuadere valeat per sermonem, ea quae sunt sapientiae et scientiae.

Principia autem doctrinae salutis sunt articuli fidei et ideo quantum ad hoc subditur alteri, scilicet datur, fides in eodem spiritu.

Non autem hic accipitur pro fidei virtute, quia hoc commune est omnibus membris christi, secundum illud Hebr. XI, 6: sine fide impossibile est placere deo. Sed accipitur pro sermone fidei, prout scilicet homo potest recte proponere ea quae fidei sunt, vel pro certitudine fidei quam aliquis habet excellenter, secundum illud Matth. XV, 28: mulier, magna est fides tua.

Ea vero quae pertinent ad salutarem doctrinam non possunt confirmari seu probari ratione, quia rationem humanam excedunt, secundum illud Eccli. III, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi.

Confirmantur seu probantur signo divino; unde et Moyses, mittendus ad populum Israel, signum accepit a deo, per quod confirmaret ea, quae ex parte dei dicebat, ut patet Ex. IV, 1-9, sicut et signo regio confirmatur quod aliquid sit de mandato regis.

Signum autem dei sumitur uno quidem modo ab eo quod solus deus facere potest, sicut sunt miracula, quae apostolus hic in duo distinguit. Nam primo dicit alii, scilicet datur, gratia sanitatum, id est per quam alicuius possit sanare infirmitatem, in uno, scilicet et eodem, spiritu. Ier. XVII, 14: sana me, domine, et sanabor. Ex his enim persuadetur aliquis, non solum propter magnitudinem facti, sed etiam propter beneficium.

Secundo autem dicit alii datur operatio virtutum, ex quibus aliquis persuadetur solum propter magnitudinem facti, puta cum mare dividitur, ut legitur Ex. XIV, 21, vel quod sol et luna stetit in caelo, sicut legitur ios. X, 13. Gal. III, 5: quis tribuit nobis spiritum, et operatur virtutes in nobis? alio autem modo accipitur signum divinum ab eo quod solus deus cognoscere potest.

Hoc autem est vel futurum contingens, secundum illud Is. XLI, 23: annuntiate quae ventura sunt, et sciemus quia dii estis vos.

Et quantum ad hoc dicit alii, scilicet datur, prophetia, quae est divina revelatio inter eventus immobili veritate denuntians. Ioel.

C. II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri.

Aliud autem est cognitio humani cordis, secundum illud Ier. XVII, 9 s.: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? ego dominus scrutans corda et probans renes.

Et quantum ad hoc subdit alii discretio spirituum, ut scilicet homo discernere possit, quo spiritu aliquis moveatur ad loquendum vel operandum, puta utrum spiritu charitatis vel spiritu invidiae. I Io. IV, 1: nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus si ex deo sunt.

Facultas autem persuasionem pronuntiandi consistit in hoc quod homo possit loqui intelligibiliter aliis. Quod quidem impeditur dupliciter. Uno modo per diversitatem idiomatum. Contra quod remedium adhibetur per hoc quod dicit alii, scilicet datur, genera linguarum, ut scilicet possit loqui diversis linguis, ut intelligatur ab omnibus, sicut de apostolis legitur Act. II, 4, quod loquebantur variis linguis.

Alio modo per obscuritatem Scripturae inducendae.

Contra quod remedium datur per id quod subditur alii interpretatio sermonum, id est difficilium Scripturarum. Dan. V, V. 16: audivi de te quod possis obscura interpretari.

Gen. XL, 8: numquid non dei est interpretatio? deinde cum dicit haec autem omnia, etc., determinat auctorem praedictarum gratiarum. Circa quod tres errores excludit.

Primo quidem gentilium attribuentium diversa dona diversis diis. Contra quod dicit haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus. Eph. IV, 4: unum corpus et unus spiritus.

Secundo errorem eorum qui deo attribuebant solum universalem providentiam rerum, ponentes quod distinctiones particularium fiunt solum per causas secundas. Contra quod subditur dividens singulis prout vult. Eccli.

C. XXXIII, 11: in multitudine disciplinae domini separavit eos.

Tertio excludit errorem eorum qui diversitatem gratiarum attribuebant vel fato, vel humano merito, et non solum voluntati divinae, sicut Macedonii, qui dicebant spiritum sanctum esse ministerium patris et filii.

Et hoc excludit per hoc quod subdit prout vult. Io. III, 8: spiritus ubi vult spirat.