SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Praemisso documento subiungit admonitionem, cuius ratio sumitur ex documento praedicto.

Et circa hoc duo facit.

Primo ponit admonitionem ex parte viri; secundo ex parte mulieris, ibi omnis autem mulier, etc..

Dicit ergo primo: dictum est quod caput mulieris est vir, omnis autem vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. Circa quod considerandum est, quod quilibet homo iudici assistens, suam conditionem vel dignitatem debet profiteri, et praecipue assistens deo, qui est omnium iudex; et ideo, qui deo assistunt, ordinatissime et convenientissime se gerere debent, secundum illud Eccle. IV, 17: custodi pedem tuum ingrediens domum dei.

Dupliciter autem homo deo assistit. Uno modo humana in deum referens, quod quidem fit orando, secundum illud Eccli. XXXIX, V. 6 s.: in conspectu altissimi deprecabitur, aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Alio modo divina ad homines deferens, quod quidem fit prophetando, secundum illud Ioel. II, 28: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri. Unde signanter apostolus dicit vir orans et prophetans. His enim duobus modis vir deo tamquam iudici, vel domino assistit.

Dicitur autem prophetans dupliciter. Uno modo inquantum homo aliis annuntiat, quae ei divinitus revelantur, secundum illud Lc. I, V. 67 s.: zacharias pater eius impletus est spiritu sancto, et prophetavit, dicens: benedictus dominus deus Israel, etc.. Alio modo dicitur homo prophetans, inquantum profert ea quae sunt aliis revelata; unde illi qui in ecclesia dicunt prophetias, vel alias sacras Scripturas legunt, dicuntur prophetantes. Et sic accipitur infra XIV, 4: qui prophetat, ecclesiam aedificat; et ita etiam hic accipitur.

Pertinet autem ad dignitatem viri (ut infra patebit) carere velamine capitis, et ideo dicit quod omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum, id est, rem inconvenientem sibi agit.

Sicut enim in corpore pulchritudo dicitur ex debita proportione membrorum in convenienti claritate vel colore, ita in actibus humanis dicitur pulchritudo ex debita proportione verborum vel factorum, in quibus lumen rationis resplendet. Unde et per oppositum turpitudo intelligitur, quando contra rationem aliquid agitur, et non observatur debita proportio in verbis et factis. Unde supra VII, 36 dictum est: si quis turpem se videri existimat, super virgine sua, quod sit superadulta.

Sed contra hoc obiicitur: nam multi velato capite in ecclesia orant absque omni turpitudine secretius orare volentes.

Dicendum est autem, quod duplex est oratio. Una privata, quam scilicet quis deo offert in propria persona; alia publica, quam quis offert deo in persona totius ecclesiae, ut patet in orationibus, quae in ecclesia per sacerdotes dicuntur, et de talibus orationibus apostolus hic intelligit.

Item obiicitur de hoc quod dicit Glossa, quod prophetans dicitur Scripturas reserans, et secundum hoc ille qui praedicat, prophetat. Episcopi autem praedicant capite tecto mitra.

Sed dicendum est, quod ille qui praedicat vel docet in scholis, ex propria persona loquitur.

Unde et apostolus, Rom. II, 16, nominat evangelium suum, scilicet propter industriam qua utebatur in praedicatione evangelii; sed ille, qui sacram Scripturam in ecclesia recitat, puta legendo lectionem, vel epistolam, vel evangelium, ex persona totius ecclesiae loquitur. Et de tali prophetante intelligitur, quod hic apostolus dicit.

Sed tunc remanet obiectio de his, qui cantant Psalmos in choro capite tecto.

Sed dicendum, quod Psalmi non cantantur, quasi ab uno singulariter se deo praesentante, sed quasi a tota multitudine.

Deinde cum dicit omnis autem mulier, etc., ponit admonitionem quantum ad mulieres, dicens omnis autem mulier orans, aut prophetans, ut supra, non velato capite, quod repugnat propter conditionem eius, deturpat caput suum, id est, rem inconvenientem facit circa sui capitis detectionem.

Sed contra hoc obiicitur, quia apostolus dicit I Tim. II, 12: docere in ecclesia mulieres non permitto. Quomodo ergo competit mulieri, ut oret, aut prophetet publica oratione, aut doctrina? sed dicendum est, hoc intelligendum esse de orationibus ac lectionibus, quas mulieres in suis collegiis proferunt.

Deinde cum dicit unum est enim, etc., probat admonitionem praedictam. Et primo inducit probationem, secundo probationis iudicium auditoribus committit, ibi vos ipsi iudicate, etc..

Circa primum duo facit.

Primo inducit probationem, secundo excludit obiectionem, ibi verumtamen neque vir, etc..

Circa primum ponit triplicem probationem, quarum prima sumitur per comparationem ad humanam naturam; secunda per comparationem ad deum, ibi vir quidem non debet, etc.; tertia per comparationem ad Angelos, cum dicit et propter Angelos.

Circa primum considerandum est, quod natura, quae caeteris animalibus providit auxilia sufficientia vitae, hominibus praebuit ea imperfecta, ut per rationem, arte, usu, manu sibi ea perficerent, sicut tauris dedit cornua ad defensionem, homines autem arma defensionis sibi praeparant manuali artificio rationis. Et inde est, quod ars imitatur naturam, et perficit ea quae natura facere non potest. Sic igitur ad tegumentum capitis natura homini dedit capillos. Sed quia hoc tegumentum insufficiens est, per artem praeparat homo sibi aliud velamen.

Eadem igitur ratio est de velamine naturali capillorum, et de velamine artificiali. Naturale autem est mulieri, quod comam nutriat.

Habet enim ad hoc dispositionem naturalem, et ulterius inclinatio quaedam inest mulieribus ad comam nutriendam. In pluribus enim hoc accidit, quod mulieres magis student ad nutriendam comam, quam viri.

Videtur ergo conditioni mulierum conveniens esse, quod magis utantur artificiali velamine capitis, quam viri.

Circa hoc ergo tria facit. Primo ponit convenientiam velaminis naturalis et artificialis, dicens: dictum est mulier non velans caput, deturpat caput suum, unum est enim, scilicet unius rationis, privari scilicet velamine artificiali, ac si decalvetur, id est, ac si privetur naturali velamine capillorum, quod in poenam quibusdam praedicitur Is. III, 17: decalvabit dominus verticem filiarum sion, et crinem earum nudabit.

Secundo ducit ad inconveniens, dicens nam et si non velatur mulier, tondeatur, quasi dicat: si abiicit velamen artificiale, abiiciat pari ratione etiam naturale, quod est inconveniens.

Sed contra hoc videtur esse, quod sanctimoniales tondentur.

Ad quod dupliciter potest responderi: primo quidem, quia ex hoc ipso quod votum viduitatis vel virginitatis assumunt, christo desponsante, promoventur in dignitatem virilem, utpote liberatae a subiectione virorum, et immediate christo coniunctae.

Secundo quia assumunt poenitentiae lamentum, religionem intrantes. Est autem consuetudo viris, quod tempore luctus comam nutriant, quasi hoc sit suae conditioni conveniens: mulieres autem e contrario tempore luctus comam deponunt. Unde dicitur ier.

C. VII, 29: capillum tuum tonde, et proiice, et sume indirectum planctum.

Tertio concludit propositum dicens si vero turpe, id est indecens, est mulieri tonderi aut decalvari, id est, privari naturali velamine, arte, vel natura, velet caput suum, utens scilicet velamine artificiali.

Deinde cum dicit vir quidem, etc., ponit secundam probationem, quae accipitur per comparationem ad deum. Et primo inducit ad probationem, secundo probat quod supposuerat, ibi non enim est vir, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit rationem eius quod est ex parte viri, secundo illud quod est ex parte mulieris, ibi mulier autem, etc..

Dicit ergo primo: dictum est quod turpe est mulieri tonderi, sicut et non velari; viro autem non est turpe, cuius ratio est haec vir quidem non debet velare caput suum, quia est imago et gloria dei.

Per hoc autem quod dicit est imago dei, excluditur quorumdam error, dicentium quod homo solum est ad imaginem dei, non autem est imago, cuius contrarium hic apostolus dicit. Dicebant autem, quod solus filius est imago, secundum illud col.

C. I, 15: qui est imago invisibilis dei.

Est ergo dicendum, quod homo imago dei dicitur et ad imaginem. Est enim imago imperfecta: filius autem dicitur imago, non ad imaginem, quia est imago perfecta.

Ad cuius evidentiam considerandum est, quod de ratione imaginis in communi duo sunt. Primo quidem similitudo, non in quibuscumque, sed vel in ipsa specie rei, sicut homo filius assimilatur patri suo. Vel in aliquo quod sit signum speciei, sicut figura in rebus corporalibus. Unde qui figuram equi describunt, dicuntur imaginem eius depingere. Et hoc est, quod dicit Hilarius in libro de synodis, quod imago est species indifferens.

Secundo requiritur origo. Non enim duorum hominum, qui sunt similes specie, unus imago alterius dicitur, nisi ex eo oriatur, sicut filius a patre. Nam imago dicitur ab exemplari.

Tertio ad rationem perfectae imaginis requiritur aequalitas.

Quia igitur homo similatur deo secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem mentis, quod pertinet ad speciem intellectualis naturae, et hoc habet a deo, dicitur esse dei imago; quia tamen deest aequalitas, est dei imago imperfecta. Et ideo dicitur ad imaginem, secundum illud Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sed filius, qui est aequalis patri, est imago perfecta, non autem ad imaginem.

Considerandum est etiam, quod gloria dei dupliciter dicitur. Uno modo qua deus in se gloriosus est, et sic homo non est gloria dei, sed potius deus est gloria hominis, secundum illud Ps. III, 4: tu, domine, susceptor meus es et gloria mea. Alio modo dicitur gloria dei claritas eius ab eo derivata, secundum illud Ex. Ult.: gloria domini implevit illud.

Et hoc modo hic dicitur, quod vir est gloria dei, inquantum claritas dei immediate super virum refulget, secundum illud ps.

IV, 7: signatum est super nos lumen vultus tui, domine.

Deinde cum dicit mulier autem, etc., ponit id quod est ex parte mulieris, dicens mulier autem est gloria viri, etc., quia claritas mulieris derivatur a viro, secundum illud Gen. II, 23: haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est.

Sed contra hoc obiicitur, quia imago dei attenditur in homine secundum spiritum, in quo non est differentia maris et foeminae, ut dicitur Col. III, 11. Non ergo magis debet dici, quod vir dicitur imago dei, quam mulier.

Dicendum est autem, quod vir dicitur hic specialiter imago dei secundum quaedam exteriora, scilicet quia vir est principium totius sui generis, sicut deus est principium totius universi, et quia de latere christi dormientis in cruce fluxerunt sacramenta sanguinis et aquae, a quibus fabricata est ecclesia. Potest etiam quantum ad interiora dici, quod vir specialius dicitur imago dei secundum mentem, inquantum in eo ratio magis viget.

Sed melius dicendum est quod apostolus signanter loquitur. Nam de viro dixit, quod vir imago et gloria dei est: de muliere autem non dixit, quod esset imago et gloria viri, sed solum quod est gloria viri, ut detur intelligi quod esse imaginem dei, commune est viro et mulieri: esse autem gloriam dei immediate proprium est viri.

Restat autem considerandum, propter quid vir non debeat velare caput, sed mulier.

Quod quidem dupliciter accipi potest. Primo quidem quia velamen, quod capiti superponitur, designat potestatem alterius super caput existentis ordine naturae: et ideo vir sub deo existens, non debet velamen habere, super caput, ut ostendat se immediate deo subesse, mulier autem debet velamen habere, ut ostendat se praeter deum alteri naturaliter subesse. Unde cessat obiectio de servo et subdito: quia haec subiectio non est naturalis.

Secundo ad ostendendum, quod gloria dei non est occultanda, sed revelanda: gloria autem hominis est occultanda; unde in Ps. Cxiii, V. 9 s. Dicitur: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.