SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Hic apostolus excludit obiectionem seu falsum intellectum, qui posset esse circa praemissa. Possent enim aliqui credere, quod ex quo apostolus praefert prophetiam dono linguarum, quod donum linguarum esset contemnendum. Unde, ut hoc excludat, dicit volo autem vos, etc.. Ubi primo ostendit, quid intenderit insinuare; secundo rationem horum assignat, ibi nam maior, etc..

Dicit ergo: licet haec, quae dicta sunt supra, dixerim, non tamen volo vos donum linguarum spernere, sed volo vos omnes loqui linguis, tamen magis volo ut prophetetis. Num. XI, 29: quis tribuat ut omnis populus, etc..

Cuius rationem assignat, cum dicit nam maior, etc., quasi dicat: ideo volo ut magis prophetetis, quia maior est, etc..

Et huius ratio est, quia aliquando aliqui moventur a spiritu sancto loqui aliquid mysticum, quod ipsi non intelligunt; unde isti habent donum linguarum. Aliquando autem non solum loquuntur linguis, sed etiam ea, quae dicunt, interpretantur. Et ideo dicit nisi forte interpretetur.

Nam donum linguarum cum interpretatione est melius quam prophetia; quia, sicut dictum est, interpretatio cuiuscumque ardui pertinet ad prophetiam. Unde qui loquitur et qui interpretatur propheta est et donum linguarum habet, et interpretatur, ut ecclesiam dei aedificet; ideo dicit ut ecclesia, etc., id est non solum intelligat se, sed etiam ut ecclesia aedificetur. Rom. XIV, 19: quae aedificationis sunt invicem custodiamus. Et Rom. XV, V. 2: unusquisque proximo suo placeat in bonum ad aedificationem.

Nunc autem, fratres, etc.. Hic probat donum prophetiae esse excellentius quam donum linguarum, per exempla, et hoc tripliciter.

Primo per exemplum a seipso sumptum; secundo per exemplum sumptum a rebus inanimatis, ibi tamen quae sine anima, etc.; tertio per exemplum sumptum ab hominibus diversimode loquentibus, ibi tam multa, etc..

Ex seipso autem argumentatur sic: constat ergo quod ego non minus habeo donum linguarum quam vos; sed si loquerer vobis solum linguis, et non interpretarer, nihil vobis prodessem. Ergo nec vos ab invicem.

Et hoc est quod dicit nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens. Hoc dupliciter potest intelligi, scilicet vel linguis ignotis, vel, ad litteram, quibuscumque signis non intellectis.

Quid vobis prodero, nisi loquar vobis aut in revelatione, etc..

Ubi notandum quod ista quatuor, scilicet aut in revelatione, etc., possunt dupliciter distingui.

Uno modo penes ea de quibus sunt. Et sic sciendum est, quod illustratio mentis ad cognoscendum, est de quatuor, quia vel est de divinis, et haec illustratio pertinet ad donum sapientiae. Divinorum enim, ut supra dictum est II, 11 est revelatio, quia, quae sunt dei, nemo novit, etc.. Et ideo dicit in revelatione, qua scilicet illuminatur mens ad cognoscendum divina.

Vel est de terrenis, et non de quibuscumque, sed de illis tantum, quae sunt ad aedificationem fidei, et hoc pertinet ad donum scientiae, et ideo dicit in scientia, non geometriae, nec astrologiae, quia haec non pertinent ad aedificationem fidei, sed in scientia quae est sanctorum. Sap. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum, etc..

Vel est de eventibus futurorum, et hoc pertinet ad donum prophetiae; et ideo dicit aut in prophetia. Sap. VIII, 8: signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum.

Notandum autem quod prophetia non accipitur hic communiter, scilicet secundum quod supra dictum est, sed accipitur hic particulariter prout est manifestatio futurorum tantum. Et secundum hoc diffinitur a cassiodoro: prophetia est divina inspiratio rerum futura immobili veritate denuntians. Eccli.

XXIV, 46: adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, etc..

Vel est de agendis moralibus, et hoc pertinet ad doctrinam; et ideo dicit aut in doctrina.

Rom. XII, 7: qui docet in doctrina.

Prov. XIII, 15: doctrina bona dabit gratiam.

Alio modo possunt haec distingui penes diversos modos acquirendi cognitionem.

Et sic sciendum est quod omnis cognitio aut est a supernaturali principio, scilicet deo, aut naturali, scilicet lumine naturali intellectus nostri.

Si autem a supernaturali principio, scilicet lumine divino infuso, hoc potest esse dupliciter, quia aut infunditur subito cognitio, et sic est revelatio; aut infunditur successive, et sic est prophetia, quam non subito habuerunt prophetae, sed successive et per partes, ut eorum prophetiae ostendunt.

Si vero cognitio acquiratur a naturali principio, hoc est aut per studium proprium, et sic pertinet ad scientiam; aut traditur ab alio, et sic pertinet ad doctrinam.

Tamen quae sine anima, etc.. Hic ostendit idem per exempla sumpta ex rebus inanimatis, scilicet per instrumenta quae videntur vocem habere. Et primo per instrumenta gaudii; secundo per instrumenta pugnae, ibi etenim si incertam, etc..

Dicit ergo: hoc non solum patet per ea quae supra dicta sunt, sed etiam quantum ad ea, quae sine anima vocem dant, quod loqui linguis non solum non prodest aliis. Et quae sine anima sunt vocem dantia.

Contra. Vox est sonus ab ore animalis prolatus, naturalibus instrumentis formatus.

Non ergo ea quae sunt sine anima dant vocem.

Dicendum est quod licet vox non sit nisi animalium, tamen potest dici per quamdam similitudinem, scilicet secundum quod quaedam, sicuti instrumenta, habent quamdam consonantiam et melodiam, et ideo de illis facit mentionem, scilicet de cithara, quae dat vocem tactu, et tibia, quae flatu.

Si ergo haec dant vocem sine distinctione, quomodo scietur, etc.. Cum enim homo per instrumenta aliquid intendat exprimere, scilicet aliquos cantus, qui ordinantur vel ad fletum, vel ad gaudium, Is. XXX, 29: canticum erit vobis sicut vox sanctificatae solemnitatis et laetitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem domini, vel etiam ad lasciviam, non poterit diiudicari ad quid canitur tibia, aut ad quid cithara, si sonus sit confusus et indistinctus. Ita si homo loquitur linguis, et non interpretatur, non poterit sciri quid velit dicere.

Etenim si incertam vocem dederit, etc.. Hic ostendit idem per exempla inanimatorum, scilicet per instrumenta ad pugnam ordinata.

Et sumitur haec similitudo ex Lib. Num. X, V. 1-10. Ibi enim legitur quod dominus praecepit Moysi ut faceret duas tubas argenteas, quae essent ad conveniendum populum, ad movendum castra et ad pugnandum. Et pro quolibet istorum habebant certum modum tubandi, quia aliter dabant vocem quando debebant convenire ad Concilium, aliter quando movebant castra, et aliter quando pugnabant.

Et ideo arguit apostolus quod sicut si tuba det incertam vocem, id est indistinctam, nescitur utrum se debeant parare ad bellum; et ita vos, si loquimini tantum linguis, nisi distinctum sermonem dicatis interpretando, vel exponendo, non poterit quis scire quid loquamini. Per tubam potest intelligi praedicator. Is. LVIII, 1: quasi tuba exalta vocem tuam, etc..

Ratio autem quare non potest sciri quid loquamini est quia eritis in aera loquentes, id est, inutiliter. Supra IX, 26: sic pugno non quasi aera verberans, etc..

Tam multa, etc.. Hic sumit exemplum a diversis linguis loquentium.

Et circa hoc tria facit.

Primo ostendit diversitatem linguarum; secundo inutilitatem loquentium sibi ad invicem in linguis extraneis, ibi si ergo nesciero, etc.; tertio concludit quod intendit ibi sic et vos quoniam aemulatores, etc..

Dicit ergo primo. Multae et diversae linguae in mundo sunt, et quilibet potest loqui quacumque vult; si tamen non loquatur determinate, non intelligitur. Et hoc est quod dicit tam multa, etc..

Hoc potest dupliciter exponi, quia potest continuari cum praecedentibus, ut dicatur: eritis in aera loquentes, et tam multa, ut puta, etc., quasi dicat: ideo in aera, id est, inutiliter loquimini omnibus linguis, quia loquimini sine intellectu, quae tamen proprias significationes vocum ad hoc habent, ut intelligantur.

Nihil enim sine voce est.

Vel potest sic punctuari: eritis in aera loquentes.

Tam multa, ut puta, sunt genera linguarum, id est singulis linguis.

Si ergo nesciero, etc.. Hic ostendit horum inutilitatem. Et hoc est quod dicit: si loquar omnibus linguis, sed si nesciero virtutem vocis, id est significationem vocis, ero cui loquar barbarus. Ier. V, 15: adducam super te gentem de longinquo, gentem cuius ignoras linguam.

Nota quod barbari, secundum quosdam, dicuntur illi, quorum idioma discordat omnino a Latino. Alii vero dicunt quod quilibet extraneus est barbarus omni alii extraneo, quando scilicet non intelligitur ab eo.

Sed hoc non est verum, quia, secundum Isidorum, barbaria est specialis natio. Col. III, V. 11: in christo iesu non est barbarus et Scytha, etc.. Sed secundum quod verius dicitur, barbari proprie dicuntur illi, qui in virtute corporis vigent, in virtute rationis deficiunt et sunt quasi extra leges et sine regimine iuris. Et huic videtur consonare Aristoteles in politicis suis.

Consequenter, cum dicit sicut, etc., concludit quod intendit, et hoc potest dupliciter construi.

Primo ut punctetur hoc modo, quasi dicat: sic ego ero barbarus vobis, si loquar sine significatione et interpretatione, sicut et vos eritis barbari ad invicem; et ideo quaerite, ut abundetis, etc., et hoc quoniam estis aemulatores, etc..

Vel, alio modo, ut totum ponatur sub distinctione; quasi diceret: ne ergo sitis barbari, sic scilicet sicut ego facio, quoniam estis aemulatores spirituum, id est, donorum spiritus sancti, quaerite a deo, ut abundetis.

Prov. XV, 5: in abundanti iustitia virtus maxima est. Quae quidem iustitia est aedificare alios. Matth. VII, 7: petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.