SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 4

Hic ostendit apostolus excellentiam doni prophetiae ad donum linguarum per rationes sumptas ex parte sui ipsius.

Et circa hoc duo facit.

Primo agit gratias de dono linguarum sibi a deo dato; secundo se eis in exemplum proponit, ibi sed in ecclesia volo, etc..

Dicit ergo gratias ago, etc., quasi dicat: non ideo vilipendo donum linguarum, quia ego dico quod donum prophetiae sit excellentius, sed debet charum haberi. Unde et ego gratias ago, etc.. Est ergo de omnibus gratias agendum. I Thess. V, 18: in omnibus gratias agite, etc..

Vel gratias ago, quasi dicat: non ideo vilipendo donum linguarum, quasi eo carens, immo etiam ego habeo; et ideo dicit gratias ago, etc..

Et ne intelligatur quod omnes loquerentur una lingua, dicit quod omnium vestrum lingua loquor, Act. II, 4: loquebantur variis linguis apostoli, etc..

Sed in ecclesia. Hic ponit se in exemplum, quasi dicat: si ego habeo donum linguarum sicut et vos, debetis facere illud quod facio. Sed ego volo, id est magis volo, loqui in ecclesia quinque, id est pauca, verba sensu meo, id est intellectu, ut scilicet ego intelligam et intelligar, et ex hoc instruam alios, quam decem millia, id est quamcumque multitudinem, verborum in lingua; quod est loqui non ad intellectum quocumque modo fiat, ut supra expositum est.

Dicunt quidam quod ideo dicit quinque, quia apostolus videtur velle, quod magis velit dicere solum unam orationem ad intellectum, quam multas sine intellectu. Oratio autem, secundum grammaticos, ad hoc quod debeat facere perfectum sensum, debet habere quinque, scilicet subiectum, praedicatum, copulam verbalem, determinationem subiecti, et determinationem praedicati.

Aliis videtur melius quod quia ad hoc loquendum est cum intellectu, ut alii doceantur, ideo ponit quinque, quia doctor debet quinque, scilicet: credenda, Tit. II, 11: haec loquere et exhortare, etc.; agenda, Mc. XVI, V. 15: euntes in mundum, etc.; vitanda, scilicet peccata Eccli. XXI, 2: quasi a facie colubri fuge, etc.; Is. LVIII, 1: annuntia populo meo scelera, etc.; speranda scilicet mercedem aeternam, I Petr. I, 10: de qua salute exquisierunt, etc.; timenda, scilicet poenas aeternas, Matth. XXV, 21: ite, maledicti, in ignem aeternum, etc..

Fratres mei, nolite, etc.. Hic ostendit excellentiam doni prophetiae ad donum linguarum, rationibus sumptis ex parte infidelium.

Et circa hoc duo facit.

Primo excitat attentionem, et reddit attentos; secundo arguit ad propositum, ibi in lege quid scriptum est? circa primum videtur apostolus excludere pallium excusationis aliquorum qui ideo docent quaedam rudia et superficialia, quasi ostendant se volentes vivere in simplicitate, et ideo non curantes de subtilitatibus ad quas secundum rei veritatem non attingunt, habentes verbum domini ad hoc matthaei XVIII, 3: nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, etc..

Sed hoc apostolus excludit, cum dicit nolite pueri effici sensu, id est nolite puerilia et inutilia et stulta loqui et docere. Supra XIII, V. 11: cum essem parvulus, etc..

Sed quomodo debetis effici pueri? affectu, non intellectu. Et ideo dicit sed malitia. Ubi sciendum est quod parvuli deficiunt in cogitando mala, et sic debemus effici parvuli, et ideo dicit sed malitia parvuli estote, et deficiunt in cogitando bona, et sic non debemus esse parvuli, immo viri perfecti, et ideo dicit sensibus autem perfecti, etc., id est ad discretionem boni et mali perfecti sitis. Unde Hebr. V, 14: perfectorum est solidus cibus, etc..

Non ergo laudatur in vobis simplicitas quae opponitur prudentiae, sed simplicitas, quae astutiae. Et ideo dominus dicit matth.

C. X, 16: estote prudentes sicut serpentes.

Rom. XVI, 19: volo vos sapientes esse in bono, simplices in malo.

Consequenter cum dicit in lege quid scriptum est? arguit ad propositum.

Ubi sciendum est quod hoc argumentum, sicut patet per Glossam, distinguitur per multa; sed secundum intentionem apostoli non videtur quod attendatur in loco hoc nisi una ratio. Et ratio sua ad probandum quod donum prophetiae est excellentius, quam donum linguarum, est talis: omne quod plus valet ad illud ad quod alterum principaliter ordinatur, est melius illo altero ordinato ad hoc; sed tam donum prophetiae, quam donum linguarum, ordinatur ad conversionem infidelium; sed prophetiae plus valent ad hoc, quam donum linguarum; ergo prophetia est melior.

Circa hanc ergo rationem duo facit.

Primo ostendit ad quid ordinatur donum linguarum, et ad quid ordinatur donum prophetiae; secundo quod plus valet donum prophetiae, ibi si ergo conveniat universa, etc..

Circa primum duo facit.

Primo inducit auctoritatem; secundo ex auctoritate arguit ad propositum, ibi itaque linguae, etc..

Circa primum sciendum est, quod hoc quod dicit in lege quid scriptum est? potest legi vel interrogative, quasi dicat: non debetis effici pueri sensibus, sed perfecti, et hoc est videre et scire legem. Unde si estis perfecti sensibus, sciatis scilicet legem, et in lege quid scriptum est de linguis? quae sunt inutiles aliquando ad id ad quod ordinatae sunt, quia licet in diversis linguis loquar, scilicet populo Iudaeorum, tamen homo non exaudit, etc..

Potest etiam legi remissive in lege quid scriptum est. Quasi dicat: nolite moveri sicut pueri ad aliquid appetendum, non discernentes utrum bonum vel minus bonum sit quod affectatis, et praeponatis meliori bono, sed estote perfecti sensibus, idest discernatis inter bona et magis bona, et sic affectetis. Et hoc fit si cogitatis quid scriptum est in lege quoniam in aliis, etc., Sap. VI, 16: cogitare ergo de illa, sensus est consummatus.

Et dicit in lege, non accipiendo legem stricte pro quinque libris Moysi tantum, sicut accipitur Lc. Ult.: necesse est impleri omnia quae scripta sunt de me in lege, etc.; sed pro toto veteri testamento, sicut accipitur Io. XV, 25: ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: quia odio habuerunt me gratis, quod tamen in Ps. XXIV, 19 scriptum est.

Accipitur tamen haec auctoritas ex is.

C. XXVIII, 11, ubi littera nostra habet: in loquela labii et lingua altera loquetur ad populum istum.

Hoc igitur scriptum est quoniam in aliis linguis, id est in diversis generibus linguarum, et labiis, id est in diversis idiomatibus et modis pronuntiandi, loquar populo huic, scilicet Iudaico, quia hoc signum specialiter fuit datum ad conversionem populi Iudaeorum.

Nec sic exaudient, quia scilicet signis visis non crediderunt. Is. VI, 10: excaeca cor populi huius, etc..

Sed quare deus dedit eis signa, si non debebant converti? ad hoc sunt duae rationes. Una ratio est, quia licet non omnes conversi fuerint, tamen aliqui sunt conversi, eo quod non repellit dominus plebem suam, etc.. Alia ratio est, ut iustior appareat eorum damnatio, dum manifestius apparet eorum nequitia. Io. XV, V. 22: si non venissem, et locutus eis non fuissem, etc..

Consequenter, cum dicit itaque linguae, etc., ex inducta auctoritate argumentatur ad propositum, quasi dicat: ex hoc manifeste apparet, quod donum linguarum datum est non fidelibus ad credendum, quia iam credunt, Io. IV, 42: non propter tuam loquelam, etc., sed infidelibus, ut convertantur.

In Glossa autem ponuntur duae expositiones Ambrosii hoc in loco, quae non sunt litterales; quarum una est ut dicatur: sicut in veteri testamento locutus sum populo Iudaeorum per linguas, id est per figuras, et per labia, id est promittendo bona temporalia, sic, adhuc in novo testamento, loquar huic populo in aliis linguis, id est aperte et clare, et aliis labiis, id est spiritualibus, nec tamen sic exaudient me, scilicet quantum ad eorum multitudinem. Itaque linguae datae sunt non fidelibus, sed infidelibus, ad manifestandum scilicet eorum infidelitatem.

Alia est in aliis linguis, id est obscure et parabolice, loquar, ut quia sunt indigni.

Non exaudient, id est non intelligent. Consequenter ostendit ad quid ordinatur prophetia, scilicet ad instructionem fidelium, qui iam credunt. Et ideo quod prophetiae datae sunt non infidelibus, qui non credunt, Is. LIII, 1: domine, quis credidit auditui nostro? sed fidelibus, ut credant et instruantur.

Ez. III, 17: fili hominis, speculatorem dedi te, etc.. Prov. XXIX, 18: cum defecerit prophetia, etc., dissipabitur populus.